Caput 9
Caput 9
¶ Caput nonum in quo soluuntur rationes prime opinionis recitate a doctore Occam in primo ca. sue prime questionis.
VISE SVNT TRES opiniones / & doctor ad tertiam se resoluit / que pro bat duo. Primum quod exnatura rei non habent repugnantiam ille due supreme potestates. Secundum est quod non debent de facto in eandem per sonam concurrere Restat modo soluere ratio nes prime opinionis quas adducit in primo capitulo sue prime questionis iam soluit illas in suo quinto capitulo eiusdem questionis. Prima ratio erat / illa quam ex opposito diuiduntur habent repugnantiam quia non possunt omnimode conuenire: sed potestas laica & ecclesiastica ex opposito diuiduntur. ergo. Dicit doctor ad maiorem quod quis ea¬ que ex opposito distinguantur tanquam contraria ex natura rei non possunt idem subiectum primum habere / licet possint cadere in diuersas personas eiusdem subiecti: tamen sepe ista que distinguuntur ex opposito tanquam diuerse species aut aliquo modo ex opposito inter se distincta. & ideo licet non secundum idem tamen possunt cadere in eandem per sonam immo nonnun quam in idem subiectum. Dat doctor duo exempla. Primum / ordo sacer& ordo non sacer quodammon ex opposito diuiduntur: & tamen in eundem honinem cadunt. Secundum exemplum bonum honestum & delectabile ex opposito diuiduntur. & tamen in eundem cadunt.
¶ Secundo arguitur / ille perstates quam duo capita constituunt simul in eodem essenon possunt / quia tunc vnum corpus haberet duo capita vel duo corpora idem caput: sed ille due petates sunt huiusmodi vt patet. igitur. Dico quod laici & ecclesiastici sunt vnum corpus misticum / quia omnes insigniti caractere baptismali / qui habent caritatem sunt membra illius corporis sana. & qui habent fidem & non caritatem sunt membra illius corporis: sed non sana. & qui carent vtroque sunt membra arida: & sic dico quod est vnum corpus. Vnde dicit Gerson quod non est possibile de lege posita quod in solis laicis remaneat fides / vel quod in corpore mistico ecclesie sint soli laici / quia tunc esset possibile de lege posita quod ab ecclesia cessarent sacramenta omnia preter baptismum: sed hoc est falsum.
¶ Tertio & apparentius arguitur / potestas suprema laica includit dneationem: nam principes gentium dominantur terre: sed spiumalis excludit illam dneationem coherciuam auctoritate Petri. Pascite qui est in vobis gregem non dominantes / ergo ecclesiastica excludit illam daneationem. & sic videtur quod ita ex natura rei distinguantur quod in eodem conuenire non possunt. Dico quod dupliciter intelligitur quod potestas ecclesiastica excludat dneationem. vno modo quod de ratione potestatis ecclesiastice & integritate eius sit quod habens eam dnetur dominio coherciuo quo dneatur princeps laicus. & sic dico quod excludit illam dnemationem. Alio modo quod de ratione ipsius nullam habeat potestatem dominandi. & sic falsum est / neque excludit omimmodam danerationem Dat doctor exem plum / lex euangelica dicituurlex libertatis id est non est de ratione legis euangelice quod aliquis sit seruus: quia nullum facit seruum. Similiter potestas euangelica de ratio ne sua nullum facit dominantem. & est egregium verbum Occam & bona similitudo de seruo. Patet ex dictis quomodo suprema gerarchia spiritualis non habet plenam potestatem in temporalibus: & quomodo ex opinione Carlerii persone ecclesiastice quantum ad personas eorum sunt exempte a potestate laica coherciua. Possunt adduci alie rationes ad hoc probandum de Constantuo cui obtulerunt liberum. Dicit autem Constantinus quo erat suprsmus gerarcha in temporalibus. Vos autem ab homine iudicari non potestis. ergo ipse qua erat verus imperator asseruit se nullam habere potestatem super ipsos episcopos. ergo verisimile est quod ecclesiastice persone quantum ad earum personas sunt a laicali iurisdictione exempte. Item quando loseph reddidit terram subiectam pharaoni / terra sacerdotum mansit libera. & sic valde apparenter probat Carlerius suam opinionem. Modo veniunt soluende rationes Marcilii. prima erat auctoritas pauli ad Corin. xiii. omnis anima &c. Et per sublimes potestates intelligit imperatores & reges: quia subdit non sine causa gladium portat. Otum ad hoc Delira soluit sic. omnis anima id est hominis quilibet puta lai cilaicis / & ecclesiastici ecclesiasticis / nihilominus quia per sublimes potestates videntur intelligi principes seculares. Alias expositiones dat Carlerius. Prima / omnis anima id est omnis homo animalem id est ciuilem vitam ducentem. Nam hominum quidam animalem id est ciuilem alii spiritualem ducunt vitam & vocantur illi animales. lsti vero spirituales. & hanc ponit Paulus / spiritualis homo omnia diiudicat & a nemine iudicatur. & sic nulli est subiectus quo ad istam potestatem laicam coherciuam. Secunda expositio ex intentione textus & glose quod est ibi distributio accommodata. Omnis anima: hoc est omnis homo id est de aliquo statu homim aliquis hoeo¬ est subiectus potestatibus sublimioribus. Ad secundum argumentum marcilii & auctoritatem prime Petri secundo. Dupliciter exponit Carlerius. nam dicebant boemi quod principe negligente punire cericos / quod populus poterat sine peccato eos interimere. Prima expositio Carlerii est quod loquitur laicis cum dicit subditi estote omni creature. Primo loquitur seruis vt sint subditi danenis / & filii parentibus / quia statim subiunxit de filiis / seruis / & vxoribus. Secundo dicit glosa communis: subditi estote per humilitatem propter deun/ & est concilium / non subiectione iuridica: sed humili subiectione.
¶ Ad tertiam auctoritatem fortissimam de paulo qui declinauit iudicium sacerdotum videtur quod erat subiectus cesari iuridica subiectione. Primo istud verbum pauli / a quo me oportet iudicari: sic primo ex ponitur. hoc est a quo iudicabor. quia fuit condenatus a Cesare: non quod habuisset potestatem iudicandi: sed quod eum iudicabit. Secundo appellauit Paulus Cesarem: non quod esset superior eius: sed quia erat superior iudicibus volentibus condemnare Paulum. quia habebat potestatem decernandi quod male iudicabant paulum: & vt declareret eorum iudicium nullum & sic soluuntur auctoritates quas adducit Marcilius.
¶ Alie sunt auctoritates: scilicet nullam haberes super me potestatem nisi data esset tibi desuper. llla intelligitur de potestate permissa. Nam Pilatus iudicauit Christum defacto non de iure. Relinquitur opinio Carlerii probabilior quam altera: immo altera videtur condemnata in concilio basiliensi. ca. x in quo ostenditur quenam potestas data fuit Petro per ista verba / quodcumque ligaueris super terran¬
¶ Doctor in secundo ca. sue prime quaestionis adduc it rationes aliquorum quibus nituntur probare papam habere potestatem plenariam tam in spiritualibus quam in temporalibus ad quas respondetur in hoc septimo cap. eiusdem questionis. Prima fuit Matthei. xiii. Christus illam prolenitudinem potestatis promisit petro per illa verba / quodcumque ligaue ris. ergo promisit potestatem vnumquemque ligandi nullum excipiendo. & circa hoc argumen tum mouebuntur quattuori bone questiones. Et pro intellectu notandum primo quod contingit hominem dupliciter solui. Vno modo ab aliquo precepto: quo prius obligabatur. & illud vocabatur dispensatio. Iam difficultas est / an per ista verba quodcunque ligaueris &c. promisit Petro potestatem vnum quemque a quocumque precepto soluendi. Similiter contingit hominem ligari multipliciter. ligari id est ad nouum quid obligari vt si voueanpaupertatem ligor de nouo id est ad nouum quod obligor. Secundo contingit homninem ligari id est ad certam penam obligari in foro interiori. & ista verba quodcunque solueritis & ligaueritis non intelliguntur de ligamine peccati. quia papa non posset vnum facere pecatorem: sed deligamine ad penam soluendam ratione peccatorum. Alio modo contingit aliquem ligari ligatione excommnicationis. Vtrum Christus promiserit Petro hanc potestatem ligandi pro quacumque re. Dicit doctor hanc auctoritatem dans duas solutiones. Prima / quod per talia verba quodcumque ligaueris solum promisit & dedit duas potestates petro. Prima est / potestatem absoluendi hominem peccatorem a peccato non quod ipse remittat peccatum vel det gratiam & gloriam eternam. Secunda est data Petro auctoritas penam in tali foro secreto taxandi: non quod habeat potestatem cohercendi ad penam sustinendam: & est opinio Marcilii de Padua: quod nec pape nec derico dedit potestatem coherciuam. Sed dicit doctor quod vltra illas duas potestates adhuc dedit Petro potestatem coherciuam qua vnumquem que fidelem ea que sunt necessaria proconsequutione felicitatis eterne cogeret obseruare & si vel omitteret punire. ideo data est potestas coherciua Petro vnumquemque fidelem cohercendi ad diuina precepta seruanda: & non obseruantes excommunicandi. Vnde nunquam papa habuit potestatem coherciuam ad consilia sed bene ad precepta. Dicit doctor saluis iuribus & libert atibus eorum qui non meruerunt quia nunquam dedit Christus auctoritatem Petro aliquem regem temporalem a iurisdictione sua deponendi: ergo in ista auctoritate. quodcumque ligaueris / promisit potestatem absoluendi sacramentaliter & taxandi penam & potestatem coherciuam ad obseruationem mandatorum dei & non ad consilia / & non dedit potestatem laicos suis proprietatibus & dominiis priuandi: nisi in casu si contingeret principem secularem abuti re sua in pernitiem christianitatis vel fidei ita quod ille abusus esset in maxino nocumento pro consecutione felicitatis eterne. non negat quin in tali casu papa possit eum deponere & si alii docto. hoc negent qumuis habeat potestatem declarandi ipsum esse deponendum. Patet / quia esset occasio quod ratione talis potestatis papa efferretur in maximam superbiam. & illa plenitudo potestatis esset multum damnosa subiectis. Ideo illa esset nociua pape & subiectis & sic non est verisimile quod Christus ei talem contulerit. Dices si neminem excepit quomodo audes aliquem excipere¶ Respoedetur quod Christus verbo / & exemplo & apostoli docuerunt aliquaexcipienda. Reges dominantur vos autem non sic. Similiter exemplo quando voluerunt eum facere regem auffugit. Et sic patet quo modo contingit multipliciter hominem ligari. primo ligamine peccati id est esse in mortali. Secundo ligari id est ad penam obligari. Tertio ligari ligamine excomunicationis que est obligatio ad non participandum in sacramentis ecclesie & cum fidelibus. Quarto ligari id est obligari ad aliquam operationem faciendam vel omittendam. Similiter quadrupliciter intelligi potest quod petro data fuit potestas soluendi. Primo soluendi id est absoluendi a peccato per sacramentum penitentie. Secundo soluendi id est a pena debita peccatis per indulgentiarum largitionem. Tertio soluendi ab excommunicatione. Quarto soluendiid est dispensandi in preceptis. Circa predicta mouetur difficultas. vtrum petro fuerit collata potestas vnumquemque fidelem pro quocunque peccato mortali ligandi ligam ine excommunicationinis. Apparet quod sic quia dictum est indifferenter si peccauerit inter frater tuus &c. non distinguendo de quocumque peccto sit tibi tanquam ethnicus id est excommunicatus: ibiest collata potestas excommunicandi. ergo videtur quod pro quocquque peccato possit excommunicare.
¶ Secundo ad idem data est omnis potestas pro regiminne fidelium ad consequutionem felicitatis eterne / sed a quocumque mortali exire necessarium est vnicuique fideli proconsequutione vite eterne / ergo potestatem habet summus pontifex vnumquemque peccato rem pro quocumque mortali excommunicandi cum excommunicatio sit ei medicinalis. ¶In oppositum arguitur quia tunc vnus malefactor posset a duobus ex equo puniri pro eodem peccato. hoc est inconueniens igitur. Pro solutione Primo supponitur quod non loquimur de veniali / quinia nullus potest excommunicari pro veniali: immo nec corrigi fraternaliter nisi sit de proximis mortali. non enim perditur anima per veniale / ideo veniale non est materia cohertionis. Secundo supponitur quod mortalium / quedam concistunt in actu interiori qui ex natura rei est incognoscibilis hominibus sicut est volitio occidendi: vel odium quod nondum progressum est in opus: & illud peccatum est incognoscibile hominibus. quia solus deus est qui intuetur cor.
¶ Aliud est peccatum quod est progressiuum ad opus / vt furtum / percussio clerici &c. & est multiplex. primum quod qauis sit cognoscibile non potest tamen prpter defectum testium cognosci iuridice. vt cum sortes occidit prlatonem & ipsi soli erant. Aliud est peccatum exterius quod potest iuridice probari & constare hominibus iuridice. Peccatum vero quod concistit in opere exteriori primo modo est multiplex. Nam est aliquod sic se habens quod nec potest probari peccatum nec peccans / hoc est nec factum nec factor / vt aliquis dat alapam alteri & nullum ex illa restat vestigium: hoc factum nec reus huius facti probari potest / aliquando factum & actor facti probari possunt.
¶ Supponitur tertio quod peccatorum / quoddam est spirituale quoddam vero temporale. Spirituale quod de directo est contra legem euam gelicam & contra sacramenta ita quod seclusa¬ lege euangelica non foret peccatum. Aliud est temporale seu seculare quod seclusaquacunque reuelatione diuina & euangelica stando in lege nature adhuc esset peccatum. exemplum primi vt sunt peccata commissa contra sacramenta. exemplum secundi vt peccata contra praecepta decalogi.
¶ Quarto supponitur quod in temporalibus contingit dupliciter peccare. vno modo peccato erroris siue oppositionis: hoc est iudicando de peccato quod committitur circa temporalia non esse peccatum: vt iudicando furtum non esse peccatum. Similiter homicidium &c. Alio modo contingit peccare peccato vendicationis id est vendicando sibi velretinendo quod est alterius.
¶ Istis suppositis respondetur ad. qu. cum queritur vtrum petro fuerit collata potestas vnumquemque fidelem pro quocunque peccato e xcommunicare. Et sit prima propositio. Nec Petro nec successoribus eius nec iudicibus ecclesiasticis est collata potestas excommunicandi peccatorem pro peccato interiori. & hanc tenent omnes theologi. patet ex euangelio Matthei. xiii. ex parabola de ci: ania / prohibuitcixaniam eradicari ex frumento. per cicaniam intelligit malum hominem / eradicari id est exconmunicari propter duas causas. prima propter deffectum cognitionis. Secunda propter periculum inquietatis seu perturbationis reipublice. propter hoc prohibuit saluator xi: aniam id est malum hominem ab agro id est ab ecclesia eradicari id est excommunicari. ergo extali parabola apparet qu non est collata potestas iudiciecclesiastico pro tali peccato quod nullo modo cognosci potest excommunicandi¶ltem probatur / de pe. di. prima. cogitationis penam nullus patiatur suple ab homine: sed ab illo qui cognouit corda. Preuiter dicunt commuinter doct. quod summus potetifex non habet potestatem super actus interiores: sed solum exteriores.
¶ Sed tenentes oppositum adducunt aliquas rationes Prima argumentum glo. in clementina dehereticis / quia secundum illam glosam excommunicantur inquisitores fidei quando omit¬ tunt inquirere ergo. quoltem precepto pape& ecclesie homo tenetur semel in anno confiteri(sed precepto diuino semel in vita) ergo habet iurisdictionem supra peccata secreta.
¶ Similiter in clementina multorum excommunicantur pro negligentia. Dico quod illa negligentia est aliquid exterius & sicut opus exterius probari potest ita & ipsa ominssio exterior potest probari.
¶ Quantum ad secundum dicit Durandus int iiii. quod verum est quod tenemur confiteri semel in anno precepto humano & non diuino / ergo habet iurisdictionem supra secreta cordium. Distinguo vel de per se negatur. vel de peraccidens conceditur. Nam sumere sacramentum eucharistie est opus exterius & super tale opus exterius habet ecclesia iurisdictionem de per se& quia non potest aliquis digne illud sacramentumsuscipere nisi prius contritus & confessus fuerit secreta cordis & sic deperaccidens precepit ecclesia illa confiteri inquantum est vnum necessarium ad opus exterius quod deperse precipit: alias uullo modo posset precipere illam confessionem interiorem.
¶ Secunda propositio iudex ecclesiasticus vt supremus pontifex habet potestatem in fligendi penam pro exteriori peccato manifesto quamuis peccator sit secretus. Aliqui tamen dicunt oppositum vt Godofredus in quo libetis. probatur ista secunda propositio. habetur i. qu. prima de quodam qui edidit libellum diffamatorium qui erat ignotus. Dicit. Gre. nisi talis confessus fuerit ipsum priuamus perceptione corporis & sanguinis: & si sumat a corpore ecclesie sit diuisus: ergo quamuis peccator sit occultus & peccatum publicum potest feriri sententia excommunicationis si peccatum sit publicum & iuridice probatum in capitulo quidem malignus spitus. v. qu. prima. Et illud est vnum argumentum quod si secula ris iudex non potest exercere suam iurisdictionem coherciuam in illum peccatorem quia secretus est / ecclesiasticus debet suam exercere in illum / Tertia propositio difficilis & probleumatica inter doct. Si vtrumque sit ignotum an talis possit feriri sententia excomnicati onis. Dicunt multi quod non. primo habetur ex iure diuino parabola. Secundo de processu euangelico. Tertio quia excommunicare est actus iurisdictionis. & tria requiruntur antequam quis possit excommunicare. Primo iurisdictio ex parte ferentis. Secundo conuictio & pax salua / ergo sententia lata nulla esset in illo casu. Primum habetur expresse incapitulo sicut in tuis litteris de symonia constat eos in tantum culpabiles quod si excessus eorum esset ecclesiemanifestus venirent sententia excommunicationis feriendi / ergo per oppositum quod est fortissimum argumentum in iure si excessus non sit manifestatus non sunt feriendi censura ecclesiastica. ergo vbi nec peccatum est publicum nec peccatornon potest quis excommunicari. xxxii. di. tua nos. Alii dicunt oppositum ex ca. si sacerdos pria. quid est quod si sacerdos aliquem cognouerit reum etiam ex confessione solum quam uis non possit iuridice probari tenetur illum excommunicare: ipso qui passus est dannum petente qauis tenetur non nominare. nam neque peccatum neque reus est notus iuridice / quia talis sacerdos cognoscens in confessione scit vt deus / ergo potest aliquis fieri sententia excommunicationis quamuis act or & peccatum sint secreta.
¶ Pro ista difficultate supponitur quod contingit aliquem mulcipliciter feririista pena spiritualiscilicet excommunicatione. Vno modo quod excommunicetur sententia lata a iure quando scilicet facit contra preceptum iuris quod datum est cum additione pene / & isti canones sententie late non dantur nisi pro peccatis futuris / & numquam pro preteritis: ita quod ante canonem latum si quis suadente &c. quis percussisset clericum non fuisset excommunicatus. Aliquando contingit aliquem excommunicari ab homine & hoc fit econtrario puta pro peccatis preteri tis. & adhuc ab homnine dupliciter / vno modo nominatim hoc est quod nominetur in pro latione sententie. Alio modo non nominatim sed excommunicatione generali. Quantum ad ista cum queritur quando peccatum est ignotum & actor etiam an possit excommunica¬ ri supposito quod peccatum sit exterius.
¶ Dico primo quod potest feriri sententia lata a iure vt percutiens clericum quamuis hoc probari non possit non est dubium quin sit excommunicatus.
¶ Sed vtrum possit excommunicariab homine. Dico quod non nominatim per ca. si sacerdos. si sit secretum certum est quod non debet nominari nec potest. sed si feratur sententia isto modo / quicumque fecit hoc sit exconmunicatus. Dicunt prol erique quod talis non est excommunicatus nisi factum fuerit iurisdice probatum / & est opinio multorum in theologia. & vtrumque est probabile vel quod potest / vel quod non potest.
¶ Ad auctoritates prohibuit Christus ci:aniam eradicari antequam cognosceretur. Dicunt qui tenent oppositum quod prohibuit solum excommunicari nominatim. Similiter ad processum quem Christus predixit. Matthei. xviii. Eodemmodo dicunt nominatim / ad capitulum de symonia ex tuis litteris. Si excessus esset manifestatus ecclesie essent excommunicandi / verum est nominatim: Ideo quamuis excessus non sit manifestus veniunt excommunicandi sententia generali. Sed tenendo oppositum difficultas est quod non debent absolui. Dicunt quod in foro conscientie absoluuntur ab illa excommunicatione. immo si non possint se separare a fidelibus nisi prodendo suum crimen tenentur non se separare quia tenentur non se diffamare & scandalisare: sed si possint se separa re sine scandalo tenentur se separare.
On this page