Caput 11
Caput 11
An ex ordinatione diuina ad papam spectet de quolibet peccato ordinarie cognoscere
COnsequenter queritur. Vtrum sit concessa ex institutione Christi petro regulariter potestas proomni mortali excommunicandi etiam supposito quod actor & peccatum nota sint. Supponuntur quod iam dicta sunt. quomodo duplex est peccatum scilicet seculare & spirituale. similiter peccatum seculare est duplex scilicet erroris & vendicationis.
¶ Istis suppositis sit prima propositio. Ad iudicem ecclesiasticum vt est papa episcopus officialis &c. spectat ordinarie cognoscere de quocunque mortali etiam oppositionis & erroris in rebus secularibus ex ordinatione diuina. Et in ista propositione coincidunt omnes doct. & loquor de mortalibus semper. Patet nullum est mortale nisi quia contra legem dei vt patet ex diffinitione peccati data ab Augustino. Peccatum est dictum factum vel concupitum contra legem dei: sed sic est quod ad iudicem ecclesiasticum quia ecclesiasticus est secundum hanc considerationem de omniquod est contra legem dei spectat ordinarie iudicare an sit contra legem dei vel non Ex ore enim eius legem requiram / ergo ad iudicem ecclesiasticum ordinarie & iudiciarie spectat cognoscere de omni peccato erroris vel oppositionis in rebus secularibus: vt si quis diceret furtum non esse peccatum. immo si cum pertinatia diceret talis esset hereticus: sed notum est quod hoc spectat ad iudicem ecclesiasticum de talibus cognoscere.
¶ Secunda propositio regulariter ad iudicem ecclesiasticum non spectat ordinarie cognoscere de vendicatione rerum secularium puta cuius sint / aut cuius non sint. patet nam quod ista res sit istius & illa illius hoc est ex iure ciuili ex capitulo quo iure supraallegato / ergo hoc debet iudicari secundum leges ciuiles: sed ad ecclesiasticum vt ecclesiasticus est non spectat cognitio iuris ciuilis incapitulo quo iure & capitulo nouit de iudiciis. Non intendimus de feudo iudicare / quia ad ipsum spectat id est regem vel imperatorem. in criminibus non in possessionibus vestra potestas est. Et istud apparenter deducitur ex sacris litteris. nam summus potetifex non habet maiorem auctoritatem quam habuit Christus secundum humanitatem: sed Christus secundum humanitatem non habuit hanc auctoritatem discernendi defeudis & de rebus secularibus / & de venditione rerum secularium. nam ipse. qu. negans a se auctoritatem illam respoendit iuueni interroganti eum vt iuberet fratrem suum diuidere hereditatem: quis constituit me diuisorem inter vos.
¶ Contra hanc auctoritatem sunt due auctoritates que videntur expresse sonare oppositum. Prima habetur. xi. quoid estct quecumque dissentiones oriuntur inter Christianos ad ecclesiasticos sunt defferende & ab eis terminande / ergo etiam dissentiones quam oriuntur de venditionibus. Dico quod istud capitulum expresse ponintur a palea. & ideo nec approbatur nec reprobatur: immo nullius est approbations.
¶ Alia auctoritas habetur prime ad Corinthi. vi. angelos iudicabimus quanto magis secularia. ergo magis ex officio / quia clerici sunt: spectat de secularibus iudicare.
¶ Quantum ad hoc Occan optime soluit. Reprehendebat enim paulus fideles qui conueniebant sese mutuo coran iudicibus infidelibus / admonebat enim eos vt componerent inter se antequam adirent iudicium / & si non: quod ex consensu partium aliquos deligerent arbitros: si autem non / recurrerent ad ordinarium / & ita debet facere quilibet bonus iudex. Vnde nos angelos iudicabimus supple iudicio approbationinis approbando beatitudinem bonorum & dannationem malorum / quanto magis secularia iudicabimus iudicio supple approbationis approbando illud esse tuum &c. Vnde in istis duabus propositionibus concordat maior pars doctorum.
¶ Iam difficultas est / nam notum est hoc esse meum & illud esse sortis: nichilominus sortes detinet / & sic no tum est ipsum peccare detinendo me inuito: & illud peccatum sortis est peccatum seculare & non spirituale: quia non est de directo contra sacramenta. queritur modo vtrum ad summum pontificem vel iudicem ecclesiasticum spectet ordinarie tale peccatum punire vel solum ad iudicem laicum.
¶ Quamn tum ad hoc sunt tria dicta. Primum. Non spectat ad sumnmum pontificem quemlibet de quolibet tali peccato etiam quod noscitur esse peccatum ordinarie iudicare seu punire. & hoc conceditur ferme ab omibus doct. Patet non spectat ad summum potetificem de tali peccato punire infidelem purum ordina rie. patet antecedens. prime ad Corinthi. v. Non est michi cure de his que foris sunt id est de infidelibus hoc est nullam habeo potestatem coherciuam super eos. Hoc dato de peccato puri infidelis quod sit notum & quod ipse concedat realiter alienum detinere adhuc ad pontificem vt pontifex est non spectat istum de tali peccato ordinarie punire / quod maior pars doctorum concedit & hoc satis paulus innuit qu postquam idolatras ebrios maledicos rapace shrismisit stati subiunxit / quid enim mihi de his que foris sunt iudicare?
¶ Panormitanus in capitulo nouit de iudicis tenet oppositum. videlicet quod summus pontifex in peccatis que sunt contra legem nature potest infideles excommunicare & cohercere censura ecclesiastica: sed communis sententia doct. tenet oppositum.
¶ Ex isto dicto sequuntur aliqua correlaria Primum infidelis non tenetur vitare excommunicatum fidelem. Ratio est quia sun mus pontifex non potest obligare illum ad vitandum. quia nullam habet iurisdictionem in ipsum. Secundo sequitur quod fidelis excommunicatus non tenetur vitare infidelem. Nam in excommunicatone sunt duo. excommunicatus enim tenetur vitare fratres suos Christianos & illi ipsum: & vltra tenetur se a sacramentis abstinere. Tertium quod sequitur est quod vitare excommunicatum quantum ad collocutionem & quantum ad illa que sunt mere ciuilia non videtur esse deiure diuino. vt dicit Occam in dya. sed solum de iure positiuo: tamen videntur aliquam auctoritates oppositum sonare. Difficultas est vtrum vitare excommunicatum sit preceptum diuinum vel humanum. Dicit Occam quod est solum humanum. Ratio est quia si esset diuinum nulla indigentia etiam extrema posset aliquem excusare de participando cum excommunicato. quia propter nullam indigentiam etiam extremam sunt precepta diuina frangenda sed indigentia extrema excusat de participando cum excommunicato / ergo illud est solum iure humano prohibitum. & hoc argumentum est multum appa¬ rens: ideo vitare illum quantum ad ciuilia ista: & non sacramenta est solum de iure humano & non diuino.
¶ Secundum dictum in quo non est difficultas / quod ad pontificem sprectat ordinarie iudicare vnumquemque pra crimine quod est pure spirituale puta pro peccatis contra sacramenta vel articulos fideicommissis. Patet / ad ipsum spectat noscere ius diuinum & aliis manifestare & inobedientes aliqua pena punire igitur / sola igitur est difficultas in hoc puta sit sortes fide lis qui peccat mortali peccato quod solum est seculare peccatum: vtrum ad summum potetificem ordinarie spectet iudicare de tali crimine vel ad laycum. Apparentia est quod solum ad laycum. quia pro eodem peccato nullus debet puniri diuersis penis: sed talis punietur a iudice laico: igitur.
¶ Quantum ad hoc est difficultas in qua aduersantur doct. Durandus in tertia. qu. de iurisdictione ecclesiastica te¬an net quod ad iudicem ecclesiasticum spectat ordinarie de omni actione humana cognoscere presertim si consideretur per modum iniurie aut peccati: & sic vnumquem que pro omni peccato mortali pena ecclesiastica punire. & loquitur semper de fidelibus. Patet multis argumentis & faciam duo apparentiora. Primum est / cuius est considerare finem semper est considerare media ordinata ad illum finem. quia semper media sumunt rationem a fine. & illa propositio videtur satis nota: sicut medicus cuius est considerare sanitatem considerat ea que inducunt sanitatem & que impediunt ipsam / sed sic est quod corpus est propter animam: & tempora lia propter spiritualia: & quamlibet actio humana debet ordinari in vltimum finem id est beatitudinem. ergo cuius est ordinarie cognoscere de spiritualibus & fine vltimo & de spiritueiusdem est cognoscere de omnibus ordinatis ad illa / & presertim de actionibus humanis quando ponuntur sub ratione conuenientis vel impedimenti ad illum finem. Et ipse Durandus vocat hanc rationem irrefragabilem. Secunda ratio que est apparentior sunpta ex auctoritate Christi Matthei. xvii i. Si peccauerit in te frater tuus &c. nam si detineat mea vel percutiat me peccat in me / tam dem ex processu dicitur dic ecclesie id est prelato ecclesie potestatem habenti illum excommunicare pro quocumque peccato quod est in fratrem commissum. & hoc est multum apparens & probabile quod ad summum pontificen& ecclesiasticos iudices spectat ordinarie iudicare de omni actione humana proposita vel constituta sub ratione iniurie vel peccati & vnumquemque pro tali peccato pena afficere precipue pro peccato contumatie.
¶ Aliter dicit lohan. de parisius & Occam / quod summus pontifex regulariter non debet iudica re seu aliquem punire pro peccato quod est pure seculare( quod dico propter adulterium quod non est pure seculare. immo contra matrimonii sacramentum / Similiter vsura non est peccatum pure seculare) sed solum in tribns casibus / exemplum iudex ecclesiasticus non debet punire furantem pro furto nec homicidium pro homicidio supposito quod sit laicus.
¶ Tunc dicit augustinus super Amos propheta quedam sunt peccata ita enormia quod non veniunt a iudice ecclesiastico punienda sed a seculari. Vltra dicit Occam in fine dya. quod papa in tribus casibus potest / cui concordat Gerson. Primus quando peccans est iuridicialiter subiectus iurisdictione layca summo pontifice. potest tunc ipsum punire.
¶ Secundus est quando in terra in qua talis peccat non est aliquis daenes temporalis vel si sit pernitiose negligit peccatorem punire. Patet per ca. licet de foro competenti vbi expresse ponitur talis casus.
¶ Tertius / quando iudex secularis nullam penam potest infligere vt in casucum peccator est occultus: nam pena temporalis non infligitur nisi persone cognite. Ideo in istis tribus casibus ad summum pontificem & iudices ecclisiasticos spectat punire de tali crimine pure seculari / sed illis exceptis dicit Occam non spectat ad summum pontificem ipsum laycum de crimine pure layco regulariter punire. Quid ergo respondebit Occam ad argumentum Durandi. Dicit lo. de¬ parisius ad maiorem / cuius est iudicare de fine eiusdem est iudicare suple innuitiue id est innuere que sunt media necessaria ad illum finem consequendum & que impedimenta / & hoc verum est quod spectat ad ecclesiasticum/ quia ad eum spectat ostendere quod est necessarium ad felicitatem consequendam. Sed si intelligas cuius est iudicare de fine eiusdem est iudicare iudicio coherciuo & correctio de quolibet necessario ad illum finem / negatur / immo illa est falsa vniuersaliter cuius est iudicare de fine illius est iudicare de mediis iudicio coherciuo & hoc ordinarie de quo libet necessario vel impediente respectu talis finis.
¶ Etiam dico quod summus pontifexnon iudicat de beatitudine eterna isto iudicio de quo loquimur sed per modum doctrine & incitamenti ostendendo de mediis necessariis ad salutem. Regulariter ergo ciuilia ad laycos pertinent.
¶ Ad secundum sipeccauerit in te frater tuus non excludit ali quod peccatum neque spirituale neque temporale / ergo ecclesiasticus super quod libet peccatum habet auctoritatem.
¶ Dicit Occam primo si peccauerit dic ecclesie quod per ecclesiam non intelligitur ecclesiasticus solum sed quecumque communitas fidelium siue sint soli ecclesiastici / siue soli layci siue vtrumque simul iuncti &c hoc modo exponere dic ecclesie id est tali communitati puta tali parrochie. Dicit secundo quod per illam auctoritatem non datur potestas coherciua iudici ecclesiastico sed solum datur eadem potestas que datur ipsis testibus / nam dicitur adhibe duos testes & non datur testibus auctoritas excommunicandi sed increpandi & admonendi. ideo dicit quod similiter non datur iudici ecclesiastico potestatem excommunicandi sed declarandi ipsum esse excommunicatum. Verum videEur Durandi opinio probabilior & conforminor processui euangelico quod quicunque de aliquo certum est quod est mortale saluo ordine iuris puta saluo processu de correctio ne fraterna tandem pr contumatia venit exconmunicandus. quia nult desistere ab illo peccato.
¶ Hanc deffensat & ad longum nititur probare carlerius ponens vlumum suum correlarium tale. quod asserere iudicem ecclesiasticum non posse cogere laicum ad soluendum debitum quando certum est quod ipse debet illud vel ad cedendum bonis est errare in materia clauium. Habetur ergo resosolutoire quando de aliquo exteriori facto certo quod est peccatum potest iudex ecclesiasticus seruato ordine iuris de quocunque taliordinarie cognoscere & in foro exterioripublico peccantem censura id est excommunicatione ecclesiastica punire & precipue sifuerit contumax. Et hec opinio est sacris litteris conformior.
On this page