Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

Caput 12

An papa possit aliquid praecipere cuius transgressio inducat mortale peccatum

¶ Capitulo. xii. An papa possit aliquid praecipere cuius transgressio inducat mortale peccatum

COnsequenter videndum est de secundo ligamine. vtrum papa vnumquemque ligare possit ligamine preceptiobligantis ad peccatum Hoc est vtrum Petro & successoribus eius fuerit in illo verbo / quodcumque ligaueris &c. a christo collata vel promissa potestas vnicuique aliquid precipiend in sub pena peccati.

¶ Arguitur primo quod non. nam non est peccatum nisi contra legem dei. Patet per diffinitionem peccati ab Augustino datam. ergo nullus legislator humanus habet potestatem precipiendi sub pena peccati.

¶ In oppositum arguitur. habetur in sacris litteris. vt prima Petri capiid isi. obedite prepositis vesttis etiam discolis. Similiter habetur. qui vos audit me audit. Communiter habetur circa hoc controuersia inter doctores. De gersono in quarta parte de vita spirituali anime dicit. Nulla transgressio legis naturalis aut humane ea ratone qua est naturalis aut huma na est peccatum mortale / & hec propositio est conformis ad dicta durandi. Dicitur notanter ea ratione qua naturalis vel humana. quia eadem lex potest esse naturalis & diuina. vnde voco legem naturalem illam que omnibus ratione vtentibus ex iudicio rationis communis est secluso quocunque signo sen sibili exteriori.

¶ Vnde dicit gerson quod mortale est quod operatur reatum ad penam eter nam id est obligationem ad penam eternam siue de acceptationem. His suppositis sic arguit / legislator non potest condere legem cum adiectione pene quam non potest infligere. Nam legislator ciuilis frustra conderet legem de aliquo faciendo sub pena exconmunicationis quia illam nonpotest infligere nec exercere. Similiter legislator ecclesiasticus frustra conderet legem sub pena suspendii quia illam non posset exercere / sed sic est quod nullus legislator humanus potest infligere penam eternam que debetur mortali nec de ea cognoscere in suo foro / ergo nullus legislator humanus potest condere legem quo ad adiectionem pene eterne. ergo non potest obligare sub pena peccatimortalis capiendo mortale pro illo quod operatur reatum ad penam eternam alias legislator posset condere legem cum adiectio ne pene impossibilis. Vnde dicit Durandus quod legislator non potest condere legem deactibus interioribus. quia de illis non potest aliquid cognoscere in suo foro / nec eos punire / sed solius dei est penam eternam cognoscere & eam infligere ergo non spectat ad legislatorem humanum &c. Hoc est nullus prelatus aut ciuilis aut canonicus siue ecclesiasticus potest subditis aliquid precipere sub pena peccati mortalis.

¶ Ex ista prima propositione sequitur secunda correlaria. quod aliquis potest satisfacere & adimplere prae i ceptum humanum per mortale peccatum sicut & aliquis potest mereri transgrediendo praeceptum humanum. Patet primum de illo qui ieiunat propter appetitum vane glorie Actus interior non subiacet imperio hominis & per illum interiorem dum modo impleatur exterior non transgreditur preceptum humanum. Exemplum secundi. patet de illo qui aliquam mulierem despoensauit clandestine per verba de presenti / post modum cum alia contrahit in facie ecclesie cogitur habitare cum secunda que non est sua vxorsub pena excomuiunicationis talis nolendo tohabitare secumpropter deum meretur. & transgreditur preceptum humanum & ista est summa opinionis de Gersono.

¶ Sed pro opinione opposita que videtur rationabilior sit prima propositio.

¶ Non solum papa sed quilibet sacerdos virtute clauium in foro penitentiali & secreto ei in tali foro subecto ex vi precepti potest ipsum subiec tumobligare ad aliquam penam quam tenetur acceptare & facere sub pena peccati quo secluso suo precepto nullo modo peccaret transgrediendo. & hec est etiam opinio.s. Thome quamuis Scotus oppositum dicat. Ratio est / vnusquisque iudex ordinarius suum subditum conuictum & accusatum de peccatocuius cognitio ad suum forum spectat potest punire & certam penam imponere quam tenetur sufferre. Hinc dicitis. Tho. quod iuste conde mnatus ad mortem etiam si pateat eilocus fuge tenetur obedire illi sententie & si affugiat peccabit / sed sic est quod iste sacerdos est ordinarius quantum adforum penitentiale & secretum & alter subditus quantum ad illum forum & sufficienter conuictus & accusatus / quia sua confessio est sufficiens conuictio cum in tali foro idem sit reus testis & accusator / ergo potest illi indicere & imponere penam quamtenetur sufferre / & secluso tali praecepto de illa pena sufferenda quamuis fuisset confessus non fuisset obligatus sub pena peccati / veruntamen (apud Tho. & apparentia est)/ superueniente tali precepto sacerdotis cui se subiecit tenetur illam ferre & non potest renuere dunmodo ipsa pena sit rationalis. immo tenetur sub pena peccati adimplere illam penam.

¶ Vnde auctoritas illa / quodcumque solueris ini elligitur a peccato & ligaueris suple ad penam erit ligatum &c. videtur hoc sonare / ergo ex vi precepti sacerdotis ordinariipenitens sub pena peccati tenetur illam implere. & hec opinio videtur probabilior quam opposita. Scotus dicit quod si subiiciat se ad vtrumque tenetur.

¶ Secunda propositio concilium generale quantum ad forum exterius (quia per se non habet potestatem super actus interiores / nam non potest audire confessio¬ nes)/potest aliquid precipere sub pena mortalis quod secluso praecepto non foret peccatum stando precise in lege diuina. & communiter doct. satis concordant in hoc.

¶ Patet / concilium generale est tante potestatis sicut erat in primitiua ecclesia / sed in primiua ecclesia poterat condere legem & statutum cuius transgressio erat mortale peccatum / ergo & nunc. Patet maior / tempore apostolorum Actuum .x. Visum est spiritui sancto & nobis nichilvobis imponere preterquam hec necessaria vt abstineatis ab immolato & suffocato sanguine & fornicatione. Licitum erat gentibus ante & post conuersionem suffocatum in sanguinem id est occisum sine emissione sanguinis comedere & hec prohibebanturin lege moysi que non obligabat gentiles / & abrogata iam est quantum ad cerimonialia nichilominus in tali concilio fuit eis prohibitum sub pena peccati vt abstinerent ab immolato & suffocato & erat eis necessarium promutua conuersatione. Similiter fornicatio erat simpliciter phibita & sic transgressio erat peccatum. ergo potest concilium anliquid prohibere sub pena peccati.

¶ Preterea est preceptum sub pena excommunicationis s que non potest ferri nisi pro peccato) sumere semel in anno eucharistiam. Similiter potest concilium generale ipsam ecdesiam obligare ad aliquid ad quod prius non erat obligata quia concilium gerit vices ecclesie & representat totam ecclesiam / ideo potest ipsanecclesiam obligare.

¶ Tertia propositio quam pono secundum hanc opinionem / summus pontifex in foro exteriori potest aliquid praecipere ratione cuius transgressio erit morta lis que non esset tali precepto secluso. procuius suasione dicit Gerson quod si medicus expertus & scientificus diceret michi iste cibus est pestifer / si ex illo comedas morieris teneor non comedere non vi precepti medici / sed vi huius precepti non occides. quia teneor non me occidere. Similiter quando prelatus dat aliquod preceptum michi: teneor illud adimplere non vi precepti prelati sed viprecepti diuini & superioris. Dico vltra / quod potest pontifex virtute potestatis sibi date condere preceptum cuius actio contraria erit peccatum & adequate contra tale preceptum summi potestificis / ita quod non erit contra preceptum diuinum directe neque contra aliquam alteram legem preterquam contra legem summi pontificis. Patet sic / summus potentifex obligat ex vi precepti eius consanguineos in quarto gradu non contrahere / ita quod illegitimi reputantur in gradu vel statu prohibito geniti / vt habetur extra de clandestina desponsatione ca. cum inhibitio. Sintergo sortes & berta consanguinei in quarto tunc obligantur non contrahere ad inuicem / ita quod si contrahant peccabunt mortaliter & non erit matrimonium / & adhoc non obligantur virtute precepti diuini quod notificetur nobis per preceptum summi pontificis / ergo ex precepto summi pontificis obligantur. & vltra exprecepto summi pontificis obligantur. Igitur talis trangressio est peccatum ex hoc solum/ quia contra preceptum summi pontificis & non solum diuinum. Similiter si post istam obligationem factam a summo pontifice in quarto & tertio gradibus sortes cognolceret bertam carnaliter grauius peccaret quam faceret seclusatali illegitimatione / quia committeret incestum / ergo illud peccatum efficitur notabiliter grauius in esse peccatimortalis quam foret sine tali constitutione summipontificis. igitur talis constitutio ligat ad mortale.

¶ Item possunt adduci ad hoc suadendum multe rationes & auctoritates variorum auctorum. Nam ponit OL am in fine prime partis dyalogorum. & circa certiam / quod summus pontifex ratione delicti prius commissi in foro exteriori potest aliquem detrudere in monasterium & liga re eum vt seruet perpetuam castitatem / ita quod si attentet contrahere peccabit & secluso precepto pontificis posset contrahere. ergo potest aliquem ligare ad liquid cuius transgressio inducit peccatum mortale. Preterea ante preceptum de non participando cum excommunicato nullus peccabat conmunicando cum illo. ergo potest pontifex in foro publico & exteriori ratione clauis sibi date a Christo aliquem ligare ad mortale. Similiter ratione delicti / potest precipere penam in foro exteriori. & ille cuiprecipit illam tenetur adimplere. Ideo quam tum ad penam soluendam potest ligare subpena peccati. Item in sacramentis vt in matrimonio potest aliquem ligare sub pena peccati mortalis vt visum est de non contrahendo in tertio & quarto gradibus. Similiter quantum ad specificationem preceptorum dei potest ad aliquid ligare sub pena peccati mortalis / nam ex iure diuino teneor confiteri & suscipere eucharistiam: sed non est ex iure diuino specificatum tempus quando teneor nisi ex vehementi probabilitate quod nunquam postea daretur oportunitas: & summo pontifici data est auctoritas a Christo certum tempus determinare in quo quilibet fidelis christianus rationis compos sub pena peccati mortalis teneretur. vt dictum est in lectione quarti in allegatione & declaratione illius capituli omnis vtriusque sexus de penitentiis & remissionibus. & sic in istis tribus casibus se extendit potestas summi pontisicis ad arctandum fideles ad aliquid sub pena peccati morta / lis. Primus ratione culpe / quia habet potestatem punitiuam. Secundus in sacramentis precipue matrimonii / quia potest materiam illegitimare. Tertius / precepta diuina ad certum tempus limitando.

¶ Ad ratio nes domini Degersono. ad primam que precipua est inter alias. nullus legislator potest condere legem cum adiectione & apposi / tione alicuius pene quam non potest in suo foro infligere / vt argutum est de laico qui non potest statuere aliquod statutum ob seruandum sub pena excommunicationis. Distinguo: vel si talis legissator non habeat auctoritatem ab aliquo qui possit eam infligere in suo foro. verum est / sed vbiha¬ bet aucoritatem ab illo qui potest cognoscere discrimen & penam condignam illi in figere negatur. Vnde dico quod summus poetifex quia est vicarius Christi habet auctoritatem ab illo cognoscendi in suo foro de crimine & aliquid precipere sub obligatione ad penam eternam. Et non est simile de prelato ciuili puta rege vel alio temporali iurisdictionem habente in temporalibus / cum talis non habeat potestatem aliquem obligare ad aliquid cuius transgressio inducat penam eternam. quia non est immediate vicarius Christi sicut summus pontifex cui potestas immediate ab ipso Christo commissa & collata est. igitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 12