Caput 13
Caput 13
an papa possit dispensare in praeceptis
VISVM EST DE PRIma parte auctoritatis quomodo papa potest vnumquemque ligare / puta ligamine excommunicationis pro peccato. Secundo ligare potest / id est ad penam obligare pro culpa precedente. Item ligare potest ligamine precepti ad aliquid faciendum vel omittendum.
¶ Iam videndum est de secundo membro auctoritatis. vtrum summus pontifex auctoritate a Christo sibi collata immediate possit vnumquemque fidelem soluere. & non loquor an pontifex possit vnumquemque soluere fidelem a ligamine excommunicationis / quia notum est quod sic. Similiter non querimus an papa possit soluere a ligamine peccati quia certum est quod sic / si sit presbiternon presbyter in papam electus habet auctoritatem in foro exteriori) nec est difficultas an papa possit soluere a pena post remissionem culpe / puta per indulgentiarum largitionem. difficultas ergo precipua est. Vtrum papa possit vnumquemque christianum ligatum ligamine precepti / id est obligatum soluere / id est deobligare. & hoc est querere an possit dispensare a precepto. q Secundo supponitur quod inter precepta / aliqua sunt pure naturalia iuris pure naturalis. & illa sunt que vnicuique vtentiratione nota sunt / vel saltem ex enis deducibilia immediate. prima vocantur principia & secunda conclusiones.
¶ Alia sunt precepta positiua que vnicuique vtenti ratione non sunt nota neque deducibilia ex eis in consequentia euidenti: sed forte multum eis conformia & propter illam conformitatem ab ipso superiore precepta. & ista sunt duplicia / nam quedam sunt diuina. altera vero humana. Exemplum primi / vt precepta aChristo data pro lege euangelica / puta quod vnusque baptisetur / confiteatur &c. quamuis sint diuina sunt tamen positiua / quia non sunt de lege naturali sed ex tempore posita & non sunt necessario vnumquemque obligantia. Exemplum secundi / vt sunt multa precepta humana.
¶ Tertio supponitur quod dupliciter homo obligari potest. Nam est que dam obligatio qua obligatur homo absque omni consensu eius etiam ipso inuito. & ista obligatione obligatur homo ad omnia precepta que a deo sunt data. Ex quo sequitur quod quilibet homo obligatur ad susceptionem baptismi & talis obligatio non dependet a consensu libero hominis. Alia est obligatio que ortum habet a consensu obligati & secluso tali consensu nunquam oriretur talis obligatio / vt obligatio qua obligatur religiosus seruare obedientiam & castitatem Nam per liberum consensum suum ad hoc se obligauit & per promissionem liberam. Similiter sit sortes maritus berte: obligatur illi quantum ad actus matrimoniales ex libero consensu & promissione illius. lstis suppositis queritur an papa possit aliquem soluere a prima obligatione vel secunda. Tertio supponitur quod isti sex termini differunt scilicet reuocatio legis / & abrogatio eiusdem / dispensatio in lege & derogatio illius / interpretatio legis & epic eysatio. Nam reuocatio & abrogatio in hoc conueniunt quod lex totaliter auffertur quantum ad omnes & quantum ad conditionem legis etiam in ordine ad quodlibet tempus vt lex Moyvsi est reuocata & abrogata quantum ad cerimonialia & iudicialia / quia nullus mansit obligatus ad illa. Sed differunt / quia reuocatio fit a legislatore vel superiori / & abrogatioa consuetudine / & in hoc solum differunt. Reuocatur lex quando cassatur obligatio illius ab ipso qui illam condidit vel a superiore / sed abrogatur quando cassatur eius obligatio omnimode per consuetudinem oppositam.
¶ Ex quo sequitur quod lex diuina nullo modo potest abrogari quanuis possit reuocari: sed lex humana potest & abrogari & reuocari. Item dispensatio & abrogatio in hoc conueniunt / quia dispensatio & abrogatio non aufferunt totaliter legem sed solum in ordine ad quandam certam personam / vel in ordine ad certum tunpus / vt data est sorti potestas copulandi in tertio graducum berta / cum tali est facta dispensatio in lege / quia non nisi ad certam vel certas personas. Sed differunt quia dispensatio fit a legislatore & abrogatio aconsuetudine. Item interpretatio & epileya differunt / quia interpretatio fit a legislatore & precipue vbi lex habet duos sensus Sed epiceya est quando occurrit casus particularis in quo seruare legem esset contra rationem legis. & iudicare in tali casu legen non esse obleruandam est vti epilceva.
¶ Istis suppositis est nunc questio terminam da qua queritur. Vtrum summus pontifexex auctoritate a Christo sibi collata habeat potestatem vnumquemque obligatum tam preter consensum quam ex consensu suo ab illa obligatione soluendi.
¶ Quantum ad illud sit prima propositio. Papa non potest in lege pure naturali aut diuina dispensare aut reuocare. & sic neminem nec totam communitatem a debito illius legispotest ipse soluere. Patet sic. Quandocunque sunt duo superiores & inter illos est ordo / quia vnus superior / si talis superiot precipiat aliquid vni tertio / & inferior oppositum vel prohibeat / obediendum est superiori neglecto precepto vel prohibitione inferioris. ergo cum deus sit superior in ordine ad omnes precipiens aliquid vel prohibens contra illud non potest papa nec dispensare nec reuocare nec oppositum precipere vel prohibere. Nam ita est inter homines / puta siimperator aliquid precipiat / & dux oppositum / obediendum est imperatori / a fortiori erit inter deum & homines. Ista propositio patet manifeste ex vigesimosecundo capitulo apoca. & vltimo. Si quis apposuerit ad hec apponet deus super eum plagas scriptas in libro isto. & si quis diminuerit de verbis libri prophetie huius auferet deus partem eius de libro vite & ciuitate sancta. & de his que scripta sunt in libro isto dicit qui testimonium perhibet istorum / ergo summus pontifex nullo modo potest dispensare in his que sunt de lege euangelica. & ista propositio ponitur in multis capitulis. xx v. qu. prima. Omne quod actum est contra legem nature / aut euangelicam irritum habeatur. Ideo ferme conceditur ab omnibus quod non potest papa obligationem ortam a iure diuino vel naturali. Etiam in inuitum aliquo modo reuocare nec in ea dispensare. Aliqui tamen iuriste tenent oppositum istius propositionis. Panormintanus in capitulo licet de feris / quod papa potest dispensare in lege diuina in preceptis affirmatiuis saltem. Patet de sanctificatione sabbati. & hoc est contra preceptum diuinum. Similiter hoc tenet Angelus in summa. Ram Martinus quintus consilio maturo habito dispensauit inter aliquos in secundo gradu consanguinitatis qui est lege diuina prohibitus. Similiter temporibus nostris papa dispensauit cum aliquo quod haberet duas sorores vnam post alteram conrra legem dei / quia habetur Non reuelabis turpitudinem vxoris fratris sui. vt patet in rege portugalie qu successiue duas habuit sorores immo nunc tenet secundam. & rege anglie quo cepit vxoremfratris deffuncti. ergo potest papa¬ dispensare in illis que sunt lege diuina prohibita. Item contra legem nature est non maleficos punire. Non patiaris maleficum viuere: sed princeps laicus sepe condonat vitam malefactoribus. ergo dispensat contra legem non solum diuinam sed nature. Gntum ad primum nego quod papa dispenset in preceptis diuinis. & cum arguitur de dispensatione sabbati. dico quod non dispensat sed declarat. Aliquando capitur dispensatio proiuris declaratione & sic potest: sed non potest dispensare id est ius diuinum relaxare. & cum dicitur de iure diuino est nullum opus seruile exercere. Dico quod in antiquo testamento erat quod nullum opus seruile die sabbato exerceretur: sed illud erat cerimoniale: & non est de iure diuino euangelico multum tamen conforme iuri diuino euangelico: sed non est simpliciter de iure diuino sed praecise humano. Item in antiquo testamento quamuis eset prohibitum nullum opus seruile exercere: tamen si fuisset necessarium erat eis licitum puta extrahere bouem de puteo. & hoc ostendit Christus iudeis repsohendentibus discipulos euellentes spicas die sabbati. & non loquitur hic de seruitute peccati / quia talis omnitempore iure diuino est prohibita &c. Item fuit licitum Machabeis pugnare. ideo dispensare in illo est solum ius declarare & non reuocare siue relaxare. Vnde papa permittit piscari & capere aleca die festo / & in hoc ius declarat & non relaxat. Ad aliud de affinitate in secundo gradu affinitatis. Dico quod non habetur quod sit prohibitum iure diuino. & si de facto ita esset dico quod non erat dispensatio sed dissipatio. & ad auctoritatem non reuelabis turpitudinem vxoris fratris tui: Dico quod illud in veteri testamento erat cerimoniale. ideo non manet in lege euangelica. Sed instatur / quia ecclesia tenet esse de iure diuino non contrahere in illis gradibus affinitatis / & licet hoc non reperiatuinsacra scriptura tamen dicit hoc tenere verbotenus abapostolis / sicut tenet formam sacramentorum que tamen non reperitur in sacra scriptura & est de iure diuino. solutionem que¬ rat rex portugalie qui successiue duxit duas sorores.
¶ Ad aliud de laico precipuequi multis malefactoribus dat gratias & condonat. Dico primo quod de lege nature est maleficum punire. Secu ndo dico quod nulla determinata pena de lege nature determinatur isti malefacto. Tertio dico quando non punire non cedit in detrimentum rei publice non est contra ius naturale non punire: sed vbi punire est necessarium ad tranquillam conuersationem rei publice & non punire cedit in detrimentum reipublice & in perditionem: tunc est de iure naturali punire / & tunc neque rex neque princeps potest legitime malefactori dare veniam. E dictis relinquitur prima propositio manisesta.
¶ Secunda propositio. Papa auctoritate a Christo sibi immediate collata potest obligatum obligatione pure humana soluere etiam quanuis non habeat ortum a suo consensu scilicet obligati. Patet per illud commune / cuius est legem condere illius est reuocare: sed summi pontificis est legencondere obligantem christianos (habet enim a Christo auctoritatem constituendi cano nes & precepta)/ ergo ipse habet auctoritatem soluendi ab illo ligamine obligationis Vnde papa non est sub iure: sed supra ius suple canonicum. lllud quod est institutum pro caritate & communi vtilitate non debet contra caritatem militare: sed leges humane sunt tales quod in aliquo casu obseruatio illarum esset in detrimentum caritacis aut communis vtilitatis. ergo in tali casu apud legislatorem est auctoritas remouendi talem legem.
¶ Difficultas prima. vtrum sine causa quacunque sed ex sola voluntate sua papa possit legem canonicam reuocare vel dispensare. Exempli gratia / vt nulla est causa neque vtilitas magna quod sortes capiat consanguineam in tertio gradu / an papa prosuo beneplacito possit dispensare quod illam ducat: & quod vterque tam papa quam ceteri cum quibus dispensauit sint securi in sua conscientia.
¶ Occam in dyalo. ponit decem & nouem casus in quibus papanon potest / & eiusdem sententie est Durandus de origine iuris. Et bonauentura affert rationem / quia non potest licite & sine causa rationabili legem obseruata reuocari vel cassari a quocunque legislatore vel successore eius: & precipue quando affert detrimentum reipublice eius reuocatio vel cassatio. ergo non potest reuocari vel cassari nisi tantum vtilitatis velplus afferatur reipublice quantum ex reuocatione vel cassatione eius aufferatur. Patet antecedens / consuetudo multum valet ad obseruationem legis humane: & que contra consuetudinem fiunt quamuis minus mala grauiora tamen estimantur. Nam consuetudo mala peruertit intellectum quod facit iudicare illud quod est peccatum non esse peccatum. Ideo lex que diu obseruata fuit & consueta obseruari in aliquo populo sireuocetur vel aufferatur aliquid detrimenti reipublice illius afseret. consuetudo enim multum confert ad obseruationem legis.
¶ Alia difficultas / an papa possit soluere ab obligatione ortum habente a statuto concilii generalis. Nam communiter dicitur quod concilium generale est supra papam Gerson decima consideratione de potestate ecclesiastica / dicit resolutorie quod si occurrat casus in quo seruando est contra intentionem concilii ita quod si concilium esset congregatum(nani rarissime congregatur) dipensaret in tali statuto / concilium in tasi casu reliquit auctoritatem pape dispensandiideo potest dispensare non tamen regulatiter quamuis concilium sit supra ipsum.
On this page