Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 14

Caput 14

An contra apostolorum statuta possit papa dispensare

¶ Capitulum. xiiii. an contra apostolorum statuta possit papa dispensare.

COnsequenter quaeritur vtrum dispensare possit contra statutum alicuius apostoli. & queritur hoc. xxvii. questione quarta. an possit dispensare de bigamia. Nam statuit Paulus quod nullus bigamus esset prebyter & episcopus.

Et apparet quod papa non potest in tali casu. quia postquam illud est in sacro canone est de¬ iure diuino & quicquid in illo continetur. ergo papa non potest super illo dispensare.

¶ Sed in oppositum arguitur / nam quantum ad eaque sunt iurisdictionis Paulus erat inferior Petro / ergo papa in illis statutis Pauli / & constitutionibus apostolicis potest dispensare in mo etiam in constitutionibus Petri. luriste dicunt quod sic in cap. auctoritatem. v. quo. vi. in glosa habetur quod potest dispensare contra apostolum. Similiter & plerique theologi vt vigesimaseptima distinctione quarti Durandus. sanctus. Thomas / De palude. qui multas rationes adducunt.

¶ Ratio Durandi / in omnibus penis que non sunt de iure diuino vel naturali potest dispensa re / quia est supra omne ius positiuum non diuinum: sed irregularitas que sequitur ad bigamiam est vna pena que non est de iure diuino nec naturali. Patet / nihil est de iure diuino positiuo nisi quod est de veritate fidei vel necessitate sacramentorum: sed quod sacerdos non sit bigamus non est de veritate articulorum nec de necessitate sacramentorum: ergo non est de iure diuino. Quantum ad hoc dicit quod apostoli fuerunt reuela tores multarum constitutionum que fuerunt statute a Christo quamuis non sint scripte in euangelio sed scripte in apostolo. & verissimile est quod nunquam rettulit Paulus aliquid sub precepto quin habuerit a Christo.

¶ De bigamia / apparet mihi quod non potest consequenter dispensare quia Paulus posuit per modum precepti / & habuit auctoritatem precipiendi toti ecclesie / ideo referebatpreceptum illud tanquam acceptum a Christo. Contra / Lucius papa dispensauit cum Panormitano qui erat bigamus. Dico quod si dispensauerit cum vero bigamo quod de facto habuit duas vxores non fuit vera dispensatio: sed dissipatio. quia eadem auctoritate quam Paulus dicit de episcopo opot tere ipsos esse puplicos non vinolentos & cEadem auctoritate dicit & vnius vxoris virum: sed illa concedunt omnes dixisse tanquam tradita a Christo. igitur illud est de iure diuino.

¶ Habetur igitur ex resolutio¬ ne quod papa potest in statutis a puro homine dispensare: sed non sine causa rationabili. Item non potest soluere aliquem obligatum obligatione ortum habente a iure diuino vel naturali. De obligatione autem que oritur ex iure positiuo etiam sine consensu obligati potest dispensare & soluere ab illa obligatione.

¶ Restat difficultas de illa obligatione que oritur ex consensu obligati: qua scilicet non pdtest obligari iuuitus vt obligatione que oritur ex iuramento / voto / promissione / matrimonio / &c. Nam nullus obligatur ad castitatem antequam consenserit / neque ad aliquid quod iurauit se facturum priusquam libere consentiat & iurauerit. & ista est duplex difficultas. Prima / vtrum papa possit dispensare in obligatione que oritur ex voto simplici. Secunda / an in obligatione quam oritur ex voto solenni.

¶ Quantum ad primum / conueniunt doctores omnes in hoc quod papa potest dispensare seu soluere hominem ab obligatione que oritur ex consensu proprio per votum simplex.

¶ Sanctus Thomas secunda secunde. qu. lxx viii. articulo decimo. dicit quod dispensatio voti intelligenda est ad modum dispensationis quam fit in obseruantia alicuius legis. Nam lex fertur vel ponitur a legisatoribus respiciendo ad id quod est vt in pluribus bonum / sed cum contingit in aliquo casu non esse bonum: oportuit per aliquem determinari in illo particulari casu legem non esse seruandam / & hoc proprie est di spensare in lege. Similiter qui vouet quodammodo statuit sibi legem obligans se ad aliquid quod est secundum se & vt in pluribus bonum / potest tamen contingere quod in aliquo casusit vel simpliciter malum vel inutile vel maioris boni impedimentum: quod est contra rationem eius quod cadit sub voto. & ideo necesse est quod determinetur in tali casuvotum non esse seruandum. & siquidem absolute determinetur votum aliquod non esse seruandum dicitur esse dispensatio voti: si aurem pro hoc quod seruandum erat aliquid aliud imponatur: tunc dicitur commutatio vo¬ ti. Vnde minus est votum commutare quamin voto dispensare vtrumque tamen in potestate ecclesie consistit. hec Thomas. Contra hoc est diffi cultas totius materie / nam ex deductione sancti Thome sequitur quod papa non potest dispensare in voto capiendo dispensare pto relaxare ius / id est soluere ab obligatione: sed solum videtur quod potest dispensare / id est ius declarare. Patet consequentia ex illo discursu papa non dispensat nisi procasu in quo illud de quo est votum est ma/ lum vel maioris boni impedimentum: sed in tali casu votum prius emissum non obligat amplius. ergo in tali casu non dispen / sat id est non relaxat: sed ius declarat. Patet minor / nullum votum periculosum est obligatorium ( & hoc conceditur ab omnibus) sed in casu illud est perniciosum. quia vouere aliquid malum / est perniciosum. Similiter vouere aliquid non malum: sed maioris boni impedimentum est etiam perniciosum. Tunc bene sequitur / istud est nunc malum vel saltem maioris boni impedimentum. ergo votum de illo est incautum velperniciosum. & per consequens non obliligatiorium. Dices si nunc emitteretur votum de illo verum est quod esset malum & incautum: sed pro tempore quo fuit emissum non erat malum nec maioris boni impedimentum. ergo. Contra / est maxima doctoris. & hanc ponit Bonauentura in tertio circa finem talis. Quandocunque est votum de aliquo quod in casu obseruare vergit in peiorem exitum vel impedit profectum maioris boni & in casu non: superueniente casu in quo vergit non obligat pro tunc. Propterea dicit sanctus Thomas in quarto. lllud quod si presens esset impediret votum ne fie ret si post votum suprueniat auffert obligationem / ergo quamuinis in casu in quo emittebatur votum tale non fuisset incautum / sitamen superueniat casus in quo de nouo emittere esset incautum & incaute vouere: votum prius emissum non obligat. & sic videtur quod papa non dispensat. id est relaxat sed declarat.

¶ Dicit Bonauentura quod in nullo voto potest papa dispensare id est ius relaxare sed tantummodo declarare. Ratio eius est / postquam votum est emissum non est aiure positiuo quod oriatur obligatio sed a iu / re naturali vel diuino quod remaneat talis obligatio: sed papa nihil potest super disposi / tione iuris naturalis aut diuini / quia inferior nichil potest super dispositione iuris superioris. ergo quamuis emittere votum sit quid libcrale & supererrogationis / postquan tale emissum est oritur obligatio a iure diui / no & naturali de obseruatione illius quivouit. Nam obligatio voti ex duobus que sunt de iure naturali consurgit. Primum quod homo sit verax in promissis. Secundum quod non possit impediri per suam obligatio nem liberam a profectu maioris boni / vel ab aliquo quod cedit in diuine maiestatis honorem. ideo postquam emissum est & non accidit casus in quo &c. nec est maioris boni impeditiuum a iure naturali oritur & continuatur obligatio. & sic nullo modo potest papa protunc dispensare. Sed si accidat casus quod obseruare sit malum vel maioris boni impedimentum ad pontificem spectat declarare talem non esse obligatum in talicasu.

¶ Aliter dicunt sanctus Thomas in quarto. & Richardus / quod papa potest ipsam obligationem soluere & non solum declarare: sed etiam ius relaxare.

¶ Ratio sancti Thome que apparens est sic ponitur. Votum non potest esse de illicito / ergo per votum non potest aufferri ab aliquo illud quod suumn est. quia illud esset illicitum / incautum / & perniciosum. & cum quilibet Christianus tenetur ad obedientiam respectu summi pontificis / sequitur quod per votum non potest fieri quin superueniente causa rationabili teneatur vouens summo pontifici precipiente oppositum illius de quo emissum est votum obedire. Obedientia enim partinet ad summunm pontificem / & in casu potest aliquid mihiprecipere & teneor illud adimplere. ergo quamuis prius emisissem votum de tali / ipsipontifici teneor obedire precipienti oppositum: alias aufferrem pontifici quod suum est. Nam in tali casu si alteri precepisset fuisset alter obligatus parere: ergo & ego qui votum emisi. ergo summus pontifex non tantum ius declarat sed etiam relaxat / id est per suam operationem facit quod non sum amplius obligatus / & seclusa sua operatione manerem obligatus.

¶ Ratio Richardi est talis / papa habet potestatem tantam vel maiorem super fideles / sicut prelatus religiosus super religiosos sibi subiectos. sed prela tus religiosus dispensat in votis extrinsecis hoc est que non sunt de essentia religionis. ergo papa in voto extrinseco potest dispensare (dicuntur enim vota extrinseca respectu votorum que emituntur in baptismate) & ista opinio videtur securior / quod papa non solum potest ius declarare sed etiam relaxa recnam postquam votum emissum est quanuis illud obleruare esset vouenti bonum & non impedimentum maioris boni / & sic nondum cassata esset obligatio voti / sitamen sit vehemens probabilitas & suspitio quod talis infringet votum propter causam apparentem / ita quod est valde difficile eum onbseruare quin frangat illud nisi papa dispenset cum tali / in tali casu non solum potest iusde clarare / sed etiamrelaxare. lllud enim quod est institutum pro caritate non debet militare contra charitatem. vnde recta ratio naturalis dictat vnicuique quod in ecclesia debet esse aliquis loco dei qui inspectis periculis & personis & commotibus earum possit prouidere vtilitatibus / infirmitatibus / & damnis. & sic adueniente casu quo obseruatio voti verget in malum & detrimentum vouentis potest papa cum tali dispensare vt euiteter malum quod alias magnum accideret conmunitati sine tali dispensatione. Vnde differentia est inter opinionem sancti Thome& Bonauenture / quia Bonauentura diceret quod papa non potest dispensare de voto simplici nisi in casu in quo de facto votum efficitur perniciosum & non amplius obligans. & hoc est tantummodo declarare ius. hoc est declarare quod tunc votum non obligat. Sanctus Thomas vltra hoc diceret quod non solum in il¬ lo casu sed adueniente causarationabili cumqua tamen de facto adhuc votum tenet & obligat / papa potest dispensare pro illa causarationali. & hoc est ius relaxare / quia ibi non declarat sed cassat obligationem.

¶ Ad rationes alterius opinionis quod postquam votum emissum est oritur obligatio non iure positiuo sed diuino naturali. quia de iure naturali est quod homo sit verax in promissis & super ius diuinum aut naturale nihil potest papa. Dicunt aliqui quod in omni voto intelligitur conditio explicite vel implicite: puta sisuperiori placeat. sed vt dicit sanctus Thomas / talis solutio nihil valet. quia si postea pape non placeret quod obseruarem non essem amplius obligatus: quod est falsum. Et ratio sancti Thome est / sunt aliqua in quibus sumus liberi. & dato quod papa illa prohibeat possumus licite illa facere vt seruare castitatem si papa mihi prohiberet illam seruare possum opositum facere. & ipso prohibente possum vouere & illam seruare. Et ad argumentum / ex iure naturali oritur obligatio voti. ergo de iure naturali est quod obseruetur. verum est quousque obligatio asuperiore gerente vices dei pro causa rationabili sit ablata & non alias. Ad aliud si sortes promittat aliquid quod potest facere& non facit mendax est. Similiter si iurat periurus est: sed papa non potest dispensare: nec in periurio nec in mendacio. Verum est remanente obligatione: sed quando est ablata vel soluta obligatio nec est mendax nec periurus.

¶ Resolutio est ergo quod papa potest soluere aliquem ab obligatione voti simplicis: & sic ius relaxare & non tantum declarare.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 14