Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 15

Caput 15

An papa possit dispensare in voto solemni

¶ Capitulum. xv. an papa possit dispensare in voto solenni.

QVantum ad secundam partem de qua est maior difficultas. An videlicet papa possit soluere ab obligatione voti solennis. hoc est dispensare in voto solenni. Dicitis. Tho. quod non / & hoc non ratione obiecti seu materie dequa est votum quod non possit recompensari in melius sed ratione solennitatis. quia quod semel deo san¬ ctificatum est amplius ad humanos vsus trahi non debet. Alia est opinio aliorum conmuniter tenentium oppositum. videlicet Durandi / Richardi / & aliorum quod quando emittitur votum de aliquo & postea super uenit casus in quo esset incautum & pernicio sum vouere de nouo votum prius emissum non amplius obligat. Et hoc fatetur etiam sanctus Thomas. Sed potest accidere talis casus sorti in voto castitatis perpetue. ergo votum prius emissum a sorte de castitate perpetua non amplius obligat. & sic in tali casu papa potest dispensare adminus ius declarare. vt patet in casu quo regnum adueniret filio regis vnico religioso & est verisimile quod regnum exponeretur maximis bellis & discriminibus nisi capiat illud. & videtur quod plus tenetur ad seruandum bonum communequam ad castitatem. & hoc argumentum videtur mihi apparentissimum quod non possit emitti votum solemne de quocumque bono de consilio vt de castitate quantuncumque solem ne quin possit accidere casus in quo papapossit dispensare id est ius relaxare. Et arguitur contra Tho. sic solemnitas voti est solum exinstitutione ecclesie & non ex iure diuino aut naturali / sed in casu aliquo in omni iure positiuo humano potest papa dispensare vel saltem ius declarare / ergo in voto solenni castitatis cum votum solenne nichil importet vltra simplex nisi aliquid pure positiuum ex institutione ecclesiastica sed in omni positiuo iure & humauo potest dispensare saltem epyLceisare. ergo si potest in voto simplici castitatis potest in solemni. votum duplici tantum modo solemnisatur scilicet per professionem religionis & per sacri ordinis susceptionem. Sed contra hoc est argumentum fortissimum pro parte sancti tho. Arguitur sic / votum sollemne saltem religionis dirimit matrimonium contractum ratum & non consummatum & non dirimit iure humano / ergo diuino. & vltra ergo afortiori iure diuino impediet matrimonium futurum / ergo iure diuino illegitimat hanc personam ad contrahendum: sed papa in personis illegitimis iure diuino dispensare non potest. ergo papa in voto solemni non potest dispensare. quod autem non dirimat matimonium ratum iure humano sed diuino patet / per illud quos deus comuniunxit hodo non seperet. ergo papanon habet potestatem separandi matrimonialiter coniunctos. & matrimonium per ius humanum non dirimetur si sit contractum prius. hinc dicunt communiter doct. quod gentiles in tertio gradu contrahentes & qui contraxerunt si conuertantur ad fidem debent manere in tali matrimonio / quia illud est verum matrimonium & non potest solui iure positiuo humano. ergo. minor satis probata quod tale votum non dirimit matrimonium iure humano sed diuino.

¶ Quantum ad hoc argumentum est diuersitas inter doct. nam dicit depalude in quarto duo que non videntur coherere & stare simul. primum quod ista mors ciuilis que fit per votum sollemne religionis dirimit iure diuino matrimonium ratum non consummatum. Secundum est quod ista mors impedit contrahendum. dicit solum esse iure humano & solum ex illegitimatio ne humana. Sed argultur contra hoc. ex dictis suis ista simul starent matrimonium ratum dirimitur / & tamen si postea attentet contrahere sine causa legitima contrahet defacto. Patet illa simul stabant antequam esset talis mors puta si esset abrogatum illud ius illegitimationis / tunc si tentet contrahere defacto contrahet / ergo stando precise in lege diuina posset desponsare duas viuentes absque morte. Item postquam contraxit cum secunda vtrum ad dirimendum illud matrimonium sit necessarium aliud votum sollenne de nouo. non est apparentia quodsic / ergo difficile est dicere quod votum sollemne diuino iure dirimat matrimonium ratum & tamen iure positiuo solum impediat cotrahendum.

¶ Dicunt iuriste aliter / quod papa potest dispensare in matrimonio rato. Item quod potest sta tuere quod per secundum matrimonium rumpatur primum. Vltra vt habetur in quadam glosa / quidam princeps quesiuit dispensato nem a papa & allegauit pape vnam glo. di¬ centem quod potest. Respondit illi papa / male dictus qua te docuit illam glosam. qu. d. possum qui dem sed non possum nisi pr magna necessitate / ita quod illa glosa dicit quod papa potest relaxare obligationem mutuam que oritur ex mutuo consensu ante consummationem matrimoniiEt ad auctoritatem quos deus coniunxit &c. verum est quando est comuniunctio corporum & animorum simul. Istud tamen videtur mirabile quod papa possit dissoluere matrimonium ex beneplacito eius & quod possit statuere quod per secundum matrimonium rumpatur primum. quia tunc aliquis posset omnes mulieres desponsare. Videtur mihi dicendum quod tale votum solenne religionis iure diuino dirimat matrimonium ratum: & impedit eodem iure matrimonium contrahendum.

¶ Soluit doctor in libro argumenta Innocentii quibus nitebatur probare plenitudinem potestatis in temporalibus competere summo pontifici ex verbis Christi Quodcunque ligaueris &c. Dicit Innocentius quod lyquodcumque nihil excipit. Soluit auctoritatem Innocentii quod non solum est falsa: sed hereticalis & quod multa verba Innocentii sapiunt heresim. Postea mitius agendo cum Innocentio diceretur quod nihil excepit: sed postea excipienda docuit. Vel aliter nihil excepit quod sit necessarium ad consequutionem felicitatis eterne. Alia auctoritas Hieremie primo. Constitui te super omnes gentes & regna. Ostendit doctor quattuor rationibus illam esse sophisticam. Primo / quia hieremias non erat summus sacerdos / & hoc dato quod fuisset dictum fuit illi tantummodo sicut prophethe. Doct. non multum curans deauctoritate Innocentii dicit illam auctoritatem qua fundat se in hieremia non esse multum curandam. nam Innocentius in eodem capitulo dicit quod extra ecclesiam nullum est verum dominium sed tantum modo pernitiosum. sed dicit doct. quod hoc est hereticale & circa hoc mouebuntur due questiones.

¶ Iam doct. in. xii. c. soluit. rationem positam in ii. c. cum arguitur probando quod papa habeat supremam potestatem & plenitudinem in temporalibus. Ille qui habet temporalia seu secularia iudicare sine exceptione habet plenam potestatem in illis sed papa est huiusmodi. ergo consequentia est certa cum maiore / sed minorprobatur prime ad Corinthi. vi. angelos iudicabimus quanto magis secularia. Hoc dicit sine exceptione. ergo. Respondet doct. negando minorem. & ad auctoritatem pauli dicitur quod paulus non dicit hoc in sua propria persona / quia loquitur in plurali / neque erat / papa neque loquebatur in persona pontificis sed dicit hoc loquens de toto cetu fidelium volens dicere quod inter fideles esset aliquis constituendus a fidelibus siuelaicus siue clericus & adhuc magis laicus quam clericus qui haberet causas temporales & seculares inter ipsos diiudicare saluo tamn iure iudicis infidelis. Vltra dicit doct. quod non vult dicere paulus quod sit constituendus iudex in secularibus qui in rebus temporalibus habeat omnimodam plenitudinem potestatis in ipsis quia ho cesset pernitiosum reipublice posset enim me priuare bonis meis sine culpa. sed est aliquis constituendus in rebus temporalibus qui habeat dicere ius puta hoc est iustum vel non / hoc est tuum vel alterius / non quod habeat omnimodam plenitudinem potestatis neque omnium dominium. Dicitur tamen saluo iure infidelium. nam tempore pauli & apostolorum erant multi conuersi Christiani qui nullam habebant iurisdictionem quorum iurisdictio temporalis erat apud infideles. neque prohibuit paulus fidelibus quod non agerent causas coram infidelibus superioribus. sed fecit paulus vt quilihet bonus iudex debet facere. primo incitauit partes vt concordarent inter se sine strepitu iudiciali & si non: caperent arbitrum ne eorum malitia cognosceretur ab infidelibus. Vltra dicit doct. quod fidelis potest in quibusdam causis litigare coram infideli. & Paulus noluit omnino precipere quod nullo modo litigarent coram infideli: sed prius componerent si possent: quod in aliquibus casibus est licitum. Primus casus quando infidelis conuocat fidelem ad infidelem iudicem haben tem ordinariam potestatem super eum vt sortes fidelis habitat in regno infidelium conuocatur ab infideli coram iudice infideli / tenetur parere. Secundus casus / si alter fidelis qumuis malitiose trahat ad iudicem infidelem habentem potestatem iurisdictionis inter eos oportet quod se deffendat. Tertius casus / sisortes fidelis est actor & tenetur rem propriam recuperare pro tunc / & non potest nisi coraniudice infideli in hoc casutenetur partem conuocare coram iudice infideli. Paulus ergo non vult dicere quod sit illicitum litigare coram in fideli iudice: sed dicit quod in praemitiua ecclesia debebat potius contumeliam aliquam pati quam litigare coram illo. Veniendum est nunc ad solutionem quarte rationis que tangitur in secundo capitulo que solutio tangitur in. xii. capitulo ibi ad quartam allegationem. Arguitur quod papa habeat supremam potestatem laicam in temporalibus. nam in antiquo testamento sacerdotes semper fuerunt superiores regibus / ergo habebant maiorem potestatem quam ipsi reges. patet de Samuele qui vnxit Saulem in regem & dedit ei potestatem regalem. & cum nullus dat quod non habet / sequitur quod habebat potestatem regalem adminus eminenter. Similiter quarti regum. xviii. constituit Ioas regem. Item patet de Carolo magno & Constantino impearatore qu exhibuerunt sper reuerentiam summis potestificibus. & sic patet quod tam in veteri testamento quam apud gentiles & Christianos sacerdotes vnxerunt reges & deposuerunt eos a regno. vt dictum est de samuele quvnxit saulem & eum deposuit. Quantum ad hoc est solum difficultas in exponend is sacris litteris. nam primi regum. viii. quesiuerunt filii israel a Samuele qui erat eorum iudex regem & consuluit dominium. Dicit ei dominus constitue super eos regem. Respondet doctor quod Samuel non constituit super eos regem tanquam habentem auctoritatem constituendi sed fuit promulgator constitutionis dei / & hoc est satis conforme illis textibus nam Samuel non habebat potestatem regiam. Tenet dealyaco quod deus erat immediatus rex¬ filiorum israel ancequam esset constitutus rex saul & samuel erat sicut sunt domini de parla ment o sub rege / ita quo Samuel erat ministe regis exercendo actus potentie regie tanquam minister. Patet. viii. ca. primi regum. lpsi non te spreuerunt sed me ne regnam super eos. ergo Samuel erat solus minister & deus verus rex eorum. Vltra dicit doct. quod Samuel non habebat potestatem instituendi regemn / sed solum habuit ministrationem illius qui habuit potestatem instituendi regem scilicet dei. & ratio / non enim constituit Samuel Saulem regem auctoritate sua sed auctoritate illius cuius mandato tenebatur parere tanquam minister. neque samuel eum deposuit sed deus nam dicitur in textu. quia abiecisti sermonem domini abiecit te dominus ne regnes amplius / ideo fuit solum sententie deponentis insinuator & promulgator. Ideo quantum ad primum argumentum / nego quod Samuel instituerit & deposuerit sed fuit minister / sicut domini de parlamento proferunt sententiam de deponendo aliquem a ducatunon auctoritate quam habeant in se sed regia. Non potest hoc etiam dato quod Samuel fuisset summus sacerdos. nam non omnes de genere leui erant sacerdotes licet bene essent leuite sed soli de domo Aaron erant sacerdotes. Quantum ad aliud dicitur quod loia da fecit Ioas regem hoc negatur. immo erat lous filins regis qui remansit & erat tutor & custos Ioas veri regis / post ea mandauit otholidam occidi sed ex hoc nihil potest infer ri. Quod autem Alexander magnus exhibuit reuerentiam summis sacerdotibus. Dico quod etiam reges debent hoc facere. nam potestas ecclesiastica est preferenda regali non in temporalibus. ideo alexander non exhibuit reuerentiam loiade supremo sacerdoti tamquam quod supremus in temporalibus esset sed tanquam maiori eo in altero genere potestatis Pariter dicendum est de Carolo magno. Ex dictis patet quomodo Samuel non contulit potestatem regiam Dauidi eo quod potestas regia fuerit collata a sacerdotibus immo Samuel non erat sacerdos quia non erat de domo aa ron. Nam doctores attribuentes pape plenitudinem potestatis in temporalibus in hoc se fundabant quod in antiquo testamento fuit collata potestas regia regibus per ipsos sacerdotes / sed hoc solutum est. Doct. iam in duodecino capitulo ibi quod vero praedicti &c. nititur probare quod iste allegationes sunt contra allegantes & quod lustinianus Constantinus & Carolus magnus non recognouerunt sacerdotes tanquam superiores in temporalibus Primo pater de Constantino qui dedit temporalia summo pontifici / ergo illa non erant summi pontificis sed ipsius constantini ante donationem. Item non legitur quod Constantinus resignauerit potestatem imperialem tanquam non suam / & post ea habuerit eam exdono pontificis. legitur tamen quod ipse temporalia dedit ex capitulo Constantinus. di. xcvi. ergo hoc erat suum igitur non recognouit papam suum superiorem in temporalibus. Non est difficultas apud opinionem communiorem ante Constantinum magnum papa non habebat auctoritatem imperialem. & sic eam non habuit auctoritate dei vel ex institutione Christi. Difficultas est inter doct. an post illam collatio nem factam siluestro pape habuerit papam illam auctoritatem imperialem. videtur quod sicper illa duo capitula Constantinus. vbi dicitur quod Constantinus coronam & auctoritatem imperialem dedit apostolicis. ergo exresignatione facta iam supremus pontifexhabet supremam potestatem in temporalibus saltem in regionibus occidentibus. Item ex secundo capitulo habetur quod consilio satrapum omnem potestatem imperialem constituit sedi apostolice. ergo. Dicitur quod in capite illorum capitulorum ponitur palea tamquam non habentium auctoritatem. Dicunt conmuniter doctores / quod nunquam legerunt in historiis auctenticis quod Constantinus resignauerit imperium. Legitur bene quod Consmatinus fundauit ecclesias rome & eas dotauit sed quod resignauerit imperium occidentale nunquam legitur. Vltra dicunt plerique docto: quod quauis nisus fuerit resignare hoc tamen non potuit. nam dicitur imperator Augustus ab augendo potest enim augere sed non diminuere & nem habet aucroritatem neque potestatem dandi neque regiones illius allienam di. Sicut Rex Erancie non habet auctoritatem resignandi regnum neque prouintiam datam fisco alteri dare. Regnum enim non est regis sed communitatis & ipsa potestas regia est ipsius communitatis ideo non potest ad libitum alteri resignare. De patrimonio potest sed non de regno / ita dicunt deConstantino. Vnde donatio videtur que dam lex esse modo vnus imperator non potest condere legem que successorem liget & obliget. ergo non potest quantum ad ea que sunt imperii donationem facere quam oblliget sequentes. Dicunt tertio supposito quod Constantinus habuerit potestatem dandi adhuc propter hoc non potest argui quod papahabeat auct oritatem super regnum Francie quia illud non erat subiectum Constantino. nunquam enim rex Prancie habuit superiorem in temporalibus & dato quod aliquando trannice occupatum fuisset numqua tamen pacifice. Patet per capitulum venerabilem quofilii sunt legi. & glo. in illo capitulo corrumpit textum. neque quadrat cum textu.

¶ De iustiniano expresse dicit doct. & bene ex verbis suis in legibus positis habetur quod ipse non recognoscebat papam suum superiorem in temporalibus immmo inferiorem. Patet / ille non recognouit illum suum superiorem in temporalibus qui condidit leges quas vult ab illo obseruari super dispositione temporalium sed iustinianus edidit leges super dipositione temporalium quas volebat etiam a summo pontifice obseruari Patet / edidit legem quod contra Ro. pote. non curreret prescriptio nisi centenaria. per hoc enim fatebatur se habere supremam iurisdictionem in temporalibus superpotetificem. quamuis recognoscar se simpliciter inferiorem. quia potestas spiritualis est exellem tior temporali & potest excommunicari & absolui. ergo est simpliciter inferior / sed quatum ad res temporales non recognouit superiorem. similiter dicendum est de Laro¬ lo magno quod non recognoscebat superiorem in temporalibus.

Ad quintam allegationem.

¶ Arguit quinto & circa hoc mota est questio Christus habuit supremam potestatem in temporalibus sed papa est eius vicarius / ergo habet supremam in tempora libus. & Innocentius tertius adducit pro sequod imperator accepit a papa ensem & eam vibrat ad denotandum quod habet potestatem illam a papa vti ense. Dictum est de Christo quo ad diuintatem quod habuit supremum dominium / & vtrum quo ad humanintatem dictum est ample supra. Iam difficultas est an habuerit supremam iurisdictionis potestatem in temporalibus. Non habuit a patre nec amatre an a deo. Aliqui dicunt quod non vt mendicantes & quod Christus fuit vere mendicus sed quidem doct. hoc reputat hereticum. Dico quod illam habuit tamen non sequitur / Christus habuit supremam iurisdictionis potestatem in singulis rebus temporalibus / ergo & eius vicarius. non valet consequentia / nam Christus secundum humanitatem maiorem potestatem habuit quam papa habeat puta instituem di legem euangelicam / neque habuit potentiam alligatam sacramentis. poterat enim condonare peccata sine applicatione sacramentorum. & vicarius eius non habet illam sed solum illam que explicatur in suo vicariatu. nam dedit ei potestatem remittendi peccata / predicandi / instituendi ministros ecdesie excommunicandi / dandi indulgentias sed nullibi reperitur quod dederit ei potestatem instituendi & destituendi reges temporales. Ideo ex collatione sibi facta a Christo non habet potestatem supremam iurisdictionis in temporalibus. An Christus illam habuerit a deo / credo quod sic / data est enim in quit mihi summa potestas in celo & in terra. & aliquando illam exercui videlicet quando misit demones in porcos alias intulisset dannum proximo. similiter quando acceptis funiculis eiecit vendentes & ementes de templo.

¶ Ad sextam / cum sic arguitur sicut se habet anima ad corpus ita spiritualia ad cor¬ poralia: nam gratia est preferenda cuicumque bonotem porali. Item sicut corpus regitur per animam ita corporalia regi debet per spiritualia & per illos qui potestatem spiritualem habent / & tales debent impedire ne habentes temporalia vtantur illis contra legen dei & eos cohercere. Dico quod corpus quantum ad aliquas rationes non subicitur anime vt in descensu & multis aliis operationibus. Eodem modo dico quod habentes administrationem rerum temporalium quantum ad aliqnid non subi ciuntur habentibus iurisdictionem spiritualem vt in istis contractibus / emptione / venditione / & multis aliis / Ideo est aliquantulum simile & aliquantulum dissimile / quare nichil ex hoc concludi potest.

¶ Quantum ad septimum arguitur sic ille qui est omnibus legibus solutus habet potestatem supremam & ciuilem / sed papa est huiusmodi / negatur mior papanonem lege diuina solutus sed est bene solutus legibus humanis aliorum pontificum / nam sicut ille qui edit & constituit legem non obligat seipsum ita nec suos successores. An sit solutus legibus conciliorum vniuersalium. Dico quod est obligatus illis immo vouet obseruare leges conciliorum / sed hoc infra tractabitur. Dico etiam quod aliquibus legibus ciuilibus non est solutus vt patet in prae scriptionibus immo papa fatetur contra se currere legem prescriptionis / immo si sint alique leges deliberatione & iure alterius tenetur obseruare / vt si aliquis transtulerit rensuam in papam cum aliqua conditionetenetur ad illam conditionem( prelati secula res sunt capaces donorum temporalium secus de regularibus )/ vt si rex aliquam ciuitatem donaret ecclesie Ro. cum conditone desoluendo tributo vel recognitione honorum illa lege pontifex obligatur. quia res transsit cumconditione apposita perdantem / ideo falsum est quod sit papa omnibus legibus humanis solutus

¶ Ad octauum / ille cui est obediendum in omnibus habet supremam potestatem in omnibus / papa est huiusmodi nego quod vniuersaliter sit pape obediendum in omnibus (immosi preciperet papa quod contraherem ma¬ trimonium non teneor obedire) sed in omnibus necessariis ad consequendum felicitatem eternam & ad obseruationem legis euangelice. Sed quis iudicabit hoc esse necessarium. Dico quod docti viri iudicabunt doctrinaliter & papa auctoritatiue. similiter & concilium generale potest auctoritatiue iudicare. sed si papa false iudicaret / ad prudentes spectat iudicare illum male iudicasse & talis non obediendo est tutus dummodo sit apparens quod male precipit. sed in dubiis semper est ei obediendum.

¶ Ad vltimam allegationem arguunt pro sccunda opinione. ille est supremus in temporalibus a cuius iudicio in quacunque re non licet appellare nec de eius iudicio iudicare / sed papa est huiusmodi / igitur. Minor patet per textum. xc qu. iii. negatur minor / immo papa in tribus casibus iudicari potest. Primus ponitur distin. xl. capitulo si papa ceteros iudicaturus a nemine iudicabitur nisi in crimine heresis vel fidei. ergo per illud capitulum papa tenetur subiicere iudicium humanum in materia heresis. Dicit tamen doct. quod contingit papam de sacto esse hereticum siue interiori heresi siue exteriori / contingit secundo non esse hereticum sed de heresi diffamatum vel suspectum. Si autem fuerit hereticus qualicunque heresi siue mentali siue exteriori non est amplius papa & est opinio doct. quam tetenet hic & in primo libro dyalogorum. quod quicunque cadit in heresim siue manifestam fiue occultam tam iure diuino quam humano estecclesiastica potestate priuatus. & hoc depotestate ecclesiastica iurisdictionis secus est de ordine. Adducit doct. vnam auctoritatem & vnam rationem. Auctoritas est ad thymo.d iii. hereticum hominem post primam & secundam admonitionem deuita & ex hoc sumitur argumentum / nullus obligatur suum caput & supremum deuitare / immo tenetur eum sequi / sed quilibet Christianus cognoscens summum ponti. esse hereticum post primam & secundam monitio nem deuitare tenetur. ergo de facto non est amplius summus potetifex. vnde dicit glo. in primo capitulo. xxiiii. quid est dicit si scirem meum prelatum hereticum & excommunicaret me non dimitterem celebrare in secretonon tamen in publico.

¶ Secundo arguitur sic / ille qui non est membrum ecclesie non est caput ecclesie / sed hereticus quali cunque heresi non est membrum ecclesie quanuis sit mnembrum putridum vel aridum non est tamen simpliciter membrum & ablata fide nulla est coniunctio ad Christum. ergo non est amplius membrum corporis misticiscilicet ecclesie / ergo non est caput quamuis ecclefia existimaret eum papam / quia potest tota ecclesia errare in facto non autem in iure tamen non est amplius papa neque caput ecclesie si sit vere hereticus. & est opinio doct. Sed posito quod non sit de facto hereticus sed solum diffamatus de heresi. Dicit doc. quod tenetur subire iudicium humanum. Sed quis iudicabit eum. Respondet quod episcopus loci in quo tunc est papa & si non sit episcopus tunc episcopi vicini debent eum indicare / & supposito quod tales episcopi nolint audire accusantem & denuntiantem / & per consequens neque eum iudicare. tunc quilibet habens potestatem coherciuam vt rex vel imperator vbi non potest aliter iudicari possunt violenter eum capere. Sed si sit aliquis eum accusans vel plures & non sit hereticus veruntamen tenetur subire iudicium humanum puta concilii. & si non sit congregatum debent congregari episcopi propinquiores.

¶ Secundus casus in quo debet subire iudicium humanum quando est diffamatus de peccato publico notorio in predicto capitulo si papa in glo. vt si sit notorius fornicator & frequenter caritatiue correptus & nolit emendari & precipue si tale crimen cedat in pernitiem ecclesie. Dicit glo. quod perti natia equiualet heresi & eodem modo deeo iudicium fieri debet sicut de heretico.

¶ Tertius casus quando pontifex aliquid detinet quod est alterius vt aliquam regionem vel prouintiam alicuius ducis debet subire iudicium humanum. sed quis eum iudicabit: Dicit doct. vel ille cuius bonum deti¬ net habet superiorem vel non. Si non vt est imperator debent excommuni consensu dare potestatem arbitro iudicandi. Sed si papa nolit se subicere tunc armis ille poterit recuperare res suas & mouere arma contra summum pontificem postquam ipse fuit inuasor. Si autem ille cuius possessionem detinet habet superiorem recurrere debet ad illum & eius auctoritate potest mouere bella & arma contra ipsum. quare mouetur talis questio sequens circa istud capitulum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 15