Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 17

Caput 17

An concilium possit errare

¶ Capitulum decimumseptimum / an concilium possit errare.

COntra hunc modum dicendi sunt aliqui in oppositum. & pro ampliori declaratione resumenda sunt aliqua prius dicta. Nam dictum est primo / quod concilium est supra papam ratione indeuiabilitatis. Secundo / quia potest ipsum papam iudicare / & non econtra / & eum deponere prorationabili causa. Tertio quia concilium potest potestatem pape certis arctare legibus.

¶ Circa primum Panormitanus in cap: significasti de electione & ele cti potestate ponit oppositum & dicit / & plerique iuriste cum eo quod falsum est quod conciliam non possit errare. Vnde verum est quod ecclesia vniuetsalis non potest errare: sed concilium non est illa & extra ecclesiam non est salus. Quilibet Christianus est de ecclesia & non de concilio / semper manet ecclesia & non concilium. quamuis ergo ecclesia vniuersalis errare non potest nihilominus concilium errare potest in moribus & fide dicit Panor. Ratio huius est / concilium maldense errauit. ergo concilium potest errare. Patet antecedens. Nam xxx vi. qu.d iit duo sunt capitula / vnum concilii Melidensis / aliud Hyeronimi cuistant doc. capitulum concilii est tale placuit quod raptor non potest habere raptam in vxorem / etiam si eam dotauerit & parentes consenserint. sed Hieronymus in capitulo tria dicit. tria dico leguntur in sacris literis matrimonia legitima. Secundum est si raptor dotet rapta & precium eius pudicitie soluat ei matrimonialiter coniungatur ex consensu parentum. Primum est si iuuenis virginem desponsauerit. Tertium est si raptor offeratur &c. Arguitur sic. illud mrimonium secundum est legitimum teste hyeronimo immo approbatur / ergo concilium meldense dicens oppositum errauit. & comuniter tenetur Hyero. immo videtur dicerur gratianus quod auctoritas Hyero. fulcita auctoritate sacre scripture est preferenda auctoritate concilii. hoc est praecipuum argumentum Panor. ad probandum quod concilium potest errare.

¶ Sed respondetur ad hoc negando quod concilium errauerit. & ad probationem dico quod concilium decernit quod raptor non potest eam habere nisi prius subiaceat publice penitentie / & ita soluit Martinus in de temperantia in materia de raptu. Bene verum est quod si sit solus consensus cum dote raptor non potest raptam habere: sed si cum hoc subiaceat publice penitentie consentientibus parentibus potest illam habere & illud est secundum legitimum m quod dicit Hero. in ca. tria. & sic non probat Panor. intentum. Item Hyero. fuit ante concilium & concilium potest ille gitimare personas que prius erant legitime. & potest esse quod tempore Hyero. ille persone gat legiume ad cuatedum: se prerrcr f¬ illegitimate a concilio. Et sic resolutorie tenendum est / & est probabilius quod concilium rite congregatum non potest errare in fide & bonis moribus. Vtrum in aliquibus aliis possit errare. Communiter dicunt doc. quod sic in his que sunt facti & non iuris. Exemplum si sortes vere contrahat cum berta non in facie ecclesie / postea attentet contrahere cumtiberga in facie ecclesie si materia defferatur ad concilium iudicabit ipsum debere manere cum secunda & de facto errabit in illo facto iudicando sortem esse virum tiberge: sed illud est vnum factum & non vnum ius. ergo in his que concistunt in facto & non in iure errare potest concilium. Vtrum possit errare in canonisando sanctos / est difficultas / quia quod iste sit sanctus vel non est vnum factum. Vtrum possit errare in quolibet facto Dicit Okam quod multiplicia sunt facta. que dam que ex sacris litteris elici possunt / exemplum quod Christus circuierit per totam iude am est vnum factum quod trahitur ex sacris lite ris. Similiter quod moyses deducit filios israelper desertum. Aliud est factum quod ex sacris literis non trahitur vt quod sortes sit vir berte.

¶ Istis suppositis sit ista propositio. Non potest concilium errare in facto quod potest trahi ex sacris litteris / quia consequenter erraret in his que sunt fidei. Sed in facto quod non potest trahi ex sacris literis concilium errare potest: sed in fide & bonis moribus non potest errare / quia in his specialiter dirigitur a spiritu sancto Actuum. xv. dicitur visum est spiritus sancto & nobis. Ponitur primo spiritus sanctus tanquam director concilii generalis sed spiritus sanctus non potest errare vel aliquem facere errare neque decipere.

¶ Contra ergo spiritus sanctus non potest etiam dirigere vel aliquem facere errare errore facti: plusquam errore iuris / ideo spiritus sanctus non potest esse director erroris facti sicut nec iuris. Dico quod concilium generale dirigitur sporecialiter a spiritu sancto in omnibus necessariis. Dico etiam quod in sententiando quod sortes est virtiberge in casu predicto / concilium dirigitur a spiritu sancto immo bene sententiat. quia se¬ cundum allegata & probata & tenetur sic sentem tiare: sed non oportet quod spiritus sanctus sit specialiter director omnium aliorum que sunt in concilio puta iuditiorum intellectus sporeculatiuorum. Nam hoc est vnum iudicium speculatiuum / hic est vir huius mulieris: sed semper spiritus sanctus est specialis director quaruncunque sententiarum & iudicioruu latorum per concilium.

¶ Quantum ad primum argumentum Panormitani dicentis quod falsum est quod concilium non potest errare. Dico quod ista proposio quam assumit est falsa scilicet sola ecclesia vniuersalis errare non potest / & cum arguit sic Panor. sola vniuersalis ecclesia est pro qua Christus orauit ne deficeret fides sua. Dicit enim Petro reprisnsentantitotam ecclesiam / ergo non potest trahi ex sacris litteris quod concilium errare non potest sed solum quod vniuersalis ecdesia. Nego / immo dico etiam quod rogauit pro concilio. Vnde dicit quidam doct: quamuis Petrus reprsnsentet vniuersalem ecclesiam per cap. quidam. xxiiii. quid est Date sunt daues Petro vt repsesentanti ecclesiam vniuersalem. Similiter concilium geneale reprsesentat vsem ecclesiam immediate / quia constituitur ex cuiuslibet ecclesie particularis aliquo membro / & date sunt claues Petro reprssentanti vlem ecclesiam de remote / ergo dicit doc. quod quamuis Petrus sit deuiabilis nihilominus concilium generale immediate vlem ecclesiam repsnsentans errare non potest Et ecce quantum ad primum.

¶ Secundum erat / quod concilium generale est supra papam / quia ipisum iudicare potest ratione indeuiabilitatis & ab ipso ad concilium potest appellari.

¶ Contra. nona. qu. iii. cap. nemo. Nemo iudicabit primam sedem. ltem. xl. distin. cap. si papa. dicitur quod papanisi in materia heresis non potest iudicari &c.

¶ Gantum ad cap. nemo Oleam optime soluit / nemo iudicabit primam sedem iusticiam tenperate desiderantem hoc est quandiu iuste agit non debet iudicari. Alii textus sunt constitution es pape & constitutiones aliorum pontificum qu prose loquebantur: & nemini credendum est in sua causa. Alie sunt meliores apprentie. Christus erat supetotum concilium & non subiectus concilio: sed constituit Petrum & eius successores suos vicarios. ergo petrus & eius successores sunr super concilium. Secundo non est difficultas quin Christus instituerit politiam christianam in optimo genere politie alias non fuisset bonus instituens: sed optimum genus politie est politia regalis / puta quando vnus solus principatur / si ergo concilium principatur super papam / politia christiana esset aristocratica & non regalis / ergo oportet de necessitate fateri quod concilium sit pape subiectum & non ediuerso.

¶ Quantum ad primum / non est difficultas quin Christus fuerit super concilium. Concedo etiam quod secundum humanitatem fecit papam suum vicarium / tamen consequentia non valet: ergo papa est super concilium. Nam non est difficultas quin Christus fuerit super infideles & tamem papa non hebet potestatem super illos / ergo consequentia non valet Christus fuit super concilium generale & fecit papam suum vicarium / ergo papa est super concilium generale / sicut non valet Christus fuit super infideles & fecit papam suum vicarium / ergo papa est super infideles.

¶ Ad secundum / optimi m genus politie est regale / ergo politia christiana est regalis. Concedo / quia dicit vos estis genus electum regale sacerdotium: sed illa dicitur regalis quando vnus solus dominatur: & non plures. Verum est regulariter. nam in ciuilibus non dicitur politia regalis ex eo quod nulla congregatio sit supra regem / nam congregatio nobilium politie ciuilis immediate esset supra regem & pro in ydoneitate possunt deponi reges / vt patet de Cacharia. Non vocatur ergo regalis eo quod nulla congregatio sit super illum qui gubernat: sed in communitatibus est congregatio semper regens & semper manet in esse congregationis: sed in politia regali non sic est quia non est semper congregatio nobilium congregata que sit semper super regem. sic est de ecclesia vniuersali / semper est vnus papa regulariter: sed tale concilium generale quod est congregatum ex omnibus aliis prelatis vel eorum vicariis non semper est qui semper guber¬ net totam christianitatem. Hinc est quod politia christiana est regalis & non aristocratica vel thymocratica. Concilium politicum est supra regem & ipsum iudicare & deponere potest pro in ydoneitate & certa culpaSimiliter non est aliqua congregatio que regulariter maneat que sit supra papam: sed nichilominus tota congregatio prelatorum esset super papam: & nihilominus politia christiana est regalis. & est argumentum precipuum de ture cremata quod politia Christiana est regalis & per consequens papa est super conclltum. & quod Eugenius papa poterat dissipare concilium: sed satis visum quo modo soluitur argumentum.

¶ Ad alias apparentias. Potestas pape est immediatea Christo instituta & non a concilio / neque potest institui a concilio: sed a solo deo est instituibilis. Tunc arguitur sic. quandocunque est aliquis institutus in aliqua potestate super aliquam communitatem que potestas non est ab ipsa communitate super quam constituitur instituta: sed solum ab aliquo qu est supiorad illam totam commnitatem ille non potest aufferrinec deponi ab illa tota comunitate / secus est de potestate regali & ciuili quam est instituta ab ipso populo & per populum alicui comnicata: sed potestas papalis non est comunicabilis nec instituibilis ab aliquo de comnitate humana nec dissolubilis. Nam illam papalem auctoritatem concilium non potest instituere nec dissoluere / immo a solo deo papalis illa dignitas instituipotest.

¶ Dico primo quod ecclesia non potest auferre potestatem papalem: quia non potest illam instituere. & vnumquodque dissoluitur pereasdem causas ex quibus componitur / vt habet regula iuris. Sed difficultas est / an possit illa dignitas auferri ab isto. quia antequam habeat illam ptatem papalem aliquid comunitatis requiritur puta quod ab ipsis cardinalibus eligatur & quo facto est electus consequitur illam dignitatem papalem non ab illa commnitate eligentium sed ab ipso deo. Nam datur analogia / baptismus est vnum requisitum ad gratiam & gratia solum adeo est & non a baptismo. ergo videtur quod comnitas non potest auferre partantem papalem ab isto. quntum ad hoc / argumentum haberet magnan apparentiam nisi esset ab illo qui instituit potestas collata auferendi: sed est collata a deo potestas ecclesie auferendi si peccauerit supequancunque. & illa potestas est collata in edi ficationem ecclesie & non in destructionem. immo a supiore comunitatis collata est in ed ificationem. Hinc est quod apud comnitatem relicta est potestas si in detrimentum ecclesie agat ipsum auferendi. & per consequnsconcilium imme diate a Christo habet auctoritatem iurisdictionis exterioris super quamlibet christianum. & argumentum de facto haberet bonam apparentiam nisi deus illam potestatem deponendi consilio reliquisset. Et hec de prima questione sufficiant.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 17