Caput 1
Caput 1
de suprema potestate temporali
IN PRIMA QVESTIone visum est an suprema potestas laycalis & supema spiritualis in eandem personam cadere possint / & quid sit potestas spiritualis & in quo est subiectiue / & qui sunt actus illius potestatis. quia omnis potestas dicitur potestas in ordine ad actum propterea visum est qui sunt actus illius potestatis supreme in spiritualibus: & tandem visum est an papa sit subiectus concilio generali.
¶ Iam queritur in hac secunda questione vtrum potestas suprema lavca seu temporalis proprietatem sibi proprie propriam habeat immediate a deo. Vnde visum est quid sit potestas in temporalibus. Et potestas in proposito capitur pro pote state iurisdictionis quod nihil aliud est quam facultas propinqua dicendi ius id est sententiandi quid iustum & quid iniustum. ideo potestas in temporalibus est potestas dicendi ius in temporalibus & suprema potestas in tenporalibus est suprema potestas dicendi ius in temporalibus / & ab illa ad alteram non est appellatio neque ab altera iudicari potest
¶ In primo capitulo circa questionem motam sunt due opiniones. Vna dicentium supremam potestatem in temporalibus proprietatem proprie propriam habere non immediate a deo sed a papa. & fuit recitata in secundo capitulo prime questionis quod papa habet supremam potestatem iurisdictionis in temporalibus / sed hoc repudiatum fuit multis argumentis.
¶ Alia opinio ponit aliquas distinctiones. Prima / proprietas alicuius dicitur alicui proprie propria dupliciter. & quelibet potestas tam laica quam spiritualis habet suas proprietates proprie proprias. Nam proprietas spiritualis proprie propria est posse excommunicare / absoluere indulgentias conferre & alias potestates dequbus actum est prius. Sunt enim proprietates proprie illi potestati spirituali. Sed potestas proprie propria potestati laicali est discernere de possessionibus cuius sint iudicare condennare hominem ad mortem ciuilem seu absoluere a morte ciuili / posse a populis subditis tributa exigere pro necessitate reipublice. Vnde tripliciter intelligi potest quod aliqua proprietas dicatur alicui proprie propria. Vnomodo quod sit illi propriissime propria ita quod illi soli conueniat sic quod nulli alteri. Alio modo dicitur alicui proprie propria sic quod licet non sit ei propriissima nihilominus in ter omnes proprietates magis illi conuenit / & sic respectu istius dicitur proprie propria quod qamuis alicui conueniat tamen isti magis proprie quam cuicunque alteri.
¶ Secunda distinctio / aliquid esse immediate a deo dupliciter intelligitur. Primo modo quod illud sit a deo sine quocunque signo creato & sine quacumque dispositione creata preuia / ita quod nullum signum creatum precedit vt hoc fiat a deo. & isto modo Moyses habuit ducatum populi israel imediatea deo quia sine quacumque dispositione preuia deus per semetipsum contulit ducatum Moysi. Secundo modo quod ad illud solum deus concurrit: tamen aliqua dispositione preuia vt cum sortes baptisatur gratia que infunditur sorti est immediate a deo: sed non est a deo nisi presupposito signo & dispositione preuia. Similiter cum aliquis eligitur in papam / illa potestas pontificalis est immediate a deo quia non est instituibilis a creatura. veruntamen deus isti non illam confert nisi aliqua electione preuia. Similiter anima rationalis est immediate a deo sed non creatur nisi aliquo disposito ad illam suscipiendam.
¶ lstis distinctionibus positis est questio vtrum talis potestas sit a deo videlicet quod non sit a deo nisi presupposito ministerio alicuius creature preuio. Vel questio potest intelligi. vtrum a solo deo videlicet quod concursus creature nihil faciat veruntamen instituit ministerium creatum antequam illam conferat. Pro cuius declaratione primo est inquirendum in quo fundatur illa potestas layca. Vtrum in gratia gratum faciente vel in altero dono supernaturali gratuito vel in fide vel caractere.
¶ De ista questione fuerunt controuersie inter doctores Armachanus in tractatu de paupartate Christi tenet / quod omne dominium seu originale seu ciuile seu principiatiuum quod dicitur iurisdictionis fundatur in gratia gratum faciente ita quod quancito peccator perdit gratiam quancito perdit dominium.
¶ Hanc propositionem nititur aliquibus rationibus probare. Prima Genesis primo dicitur / faciamus hominem ad ymaginem & similitudinem nostram vt dominetur omnibus bestiis terre. ergo dominium ipsius Ade fundabatur in charitate / ergo & quodlibet aliud dominium. quod autem fundetur danium Ade in charitate patet per hoc quod dictum est faciamus ad ymaginem suple per collationem gratuitorum antequam danetur / ergo signum est quod illa dispositio requiritur ad dominium. Item Abel habebat dnenium in aliquibus rebus Genesis quarto Obtulit dano de gregibus suis. Sed Caym de fructibus terre. ergo per hoc quod dicit suis gregibus / signum est quod Abel habebat dominium & ipse Cavm non: quia erat peccator.
¶ Tertium argumentum / vsus rerum necessarius ad vitam conseruandam fundatur in charitate. ergo a fortiori dominium fundatur in charitate. Patet antecedens primi regum ca. xxi. cum Dauid pateretur famem petiit panes propositionis / cui respondit Abimelec. mundi sunt pueri: Ssgnur quod nisi essent mundi non potuissent vesci anin lis panibus. ergo cum minus sit vti quam hab ere dominium si talis vsus fundetur in chartate / ergo & dominium.
¶ Quarto / iuste viuere est homagium deo debitum propter dominium nobis impensum / ergo si non iuste viuit homo perdit dominium rerum quemadmodum vassalus propter ingratitudinem & scelus contra dominum perdit feudum.
¶ Quinto & vltimo / peccator non est dignus pane quo vescitur. ergo quilibet peccator est dignus morte / ergo est indignus vita. immo a sortiori est indignus his que necessario requiruntur ad sustentationem vite scilicet comestibilibus & potu. Propter has rationes tenet Armachanus / quod omne dominium tam ciuile quam originale fum datur in gratia gratum faciente.
¶ Quantum ad hoc Dealaco ponit multas proprositiones. Prima consequenter ad Olcam dicit tria. Dominium ciuile vel temporalesiue potestas lyaca non fundatur in gratia predestinationis. Secundo / non fundatur in gratia gratum faciente. Tertio / nec in dono supernaturali creature infuso. Patet primum euidenter: quia tunc non posset esse certitudo in mundo de dnenio alicuius. Patet sequela non potest esse certitudo quod iste sit predestiatus. Nemo scit an odio vel amore dignus sit. igitur. Si dicas / hoc auffert certitudinem dominiorum pure ciuilium. & ponit quenlibet possessorem alicuius rei in statu peccatimortalis. Patet / quia quilibet habet dubitare de qualibet re an sit sua. Vltra dicit / & bene quod tale daneium non fundatur in gratia gratum faciente / hoc est non requiritur gratia gratum faciens ad hoc quod aliquis sit danes alicuius rei. Precipua ratio habetur in Exodo / Dnesfecit domos lutheas obstetricibus egyptiacis / quia ad mandatum Pharaonis non interficiebant pueros iudeorum. ergo ille domus erant earum: sed ille obstetrices non erant in charitate immo erant vdolatre. Ideo dicit Gregorius / quod illud obsequium remumerauit danes bono temporali quod alias remunerasset bono eterno. ideo non solum falsum est immo heresim sapiens dicere quod dominium ciuile fundetur in gratia gratum faciente. Infert Dealyaco contra Armacanum quod si rex peccaret mortaliter deuolueretur regnum ad filium. Similiter si rex habeat duos filios: & iunior prius baptisetur quod regnum deuolueretur ei. Patet / merebatur illum habere & non perdit propter peccatum / vt suppono. igitur. & multa alia infert absurda. Dico vltra quod nec fundatur in fide nec in caractere nec in aliquo dono supernaturali. Nam apud gentiles fuit verum dominium eiuile antequam christus veniret: sed in ipsis non fuit caracter nec gratia gratum faciens quam uis haberent gratias gratis datas. igitur.
¶ Vnde supra cum assignabantur differentie inter dominium spirituale & ciuile dictum est in vna illarum quod spitumale fundabat in dono supernaturali & non ciuile danenium. queritur ergo in quo fundatur? Dicit Alya. quod in duobus communiter scilicet in aliquo titulo creato. Secundo in approbatione diuina. nam antequam aliquis sit alicuius rei verus dominus oportet de necessitate deum approbare / id est deum velle quod illo dominio siue illa potestate potiatur. Ratio est / quia deus supremus est dominus omnium / quia domini est terra. Ceteri vero dneni sunt solum sub ipso. ergo antequam aliquis sit dominus oportet de necessitate approbatio domini superioris. sicut est impossibile causa secundam agere sine prima / ita est impossibile dominum inferiorem habere iustum dominium vel potestatem nisi ex approbatione diuina. Hoc dicit apcostolus Non est potestas nisi a deo / ergo nullus habet potestatem iurisdictionis nisi ex approbatione diuina: sed deus conmuniter approbando habet vel vtitur aliquibus titulis creatis mediantibus quibus approbat / scilicet vel titulo successionis hereditate vel venditione vel donatione vel aliqua permutatione.
¶ Tota ergo resolutio de Alya. est quod dominium ciuile non fundatur in gratia predestinationis nec in gratia gratum faciente nec in fide aut caractere siue aliquo dono supernaturali: sed in sola approbatione diuina fundatur quecunque potestas iurisdictionis ciuilis & layce / ita quod causa efficiens quare iste est dominus huius rei vel habet iurisdictionem / quia deus vult & approbat illum esse dominum illius.
¶ Restat modo soluere argumenta Armachani. Qtum ad primum argumentum deAdam quod prepositus est dominus ceteris perdona spiritualia. Dico quod non est inconueniens quod aliquando deus sumpserit pro titulo dona gratuita forsitan sicut fecit in Adam & abel: sed hoc non requiritur vltra / immo esset erroneum hoc dicere. Quntum ad aliud de Dauid quod non poterat iuste vti panibus propositionis sine caritate. ergo nec habere iustum dominium sine caritate. Negatur consequentia. nam quod non potuisset illis panibus iuste vti sine caritate hoc non est quod ad dominium requiratur caritas: sed hoc erat quia panes sancti erant / sicut ad hoc quod aliquis vtatur eucharistia hoc non est quod ad dominium illius requiratur charitas: sed hoc est ratione dispositionis requisite ad talem cibum vescendum. Quantum ad aliud / peccator quilibet est dignus morte & indignus vita. vtrumque concedo / nam deus posset iuste abstrahere ea que requiruntur ad vite peccatoris sustentationem & eum iuste dare morti ratione peccati & auffere quecumque necessaria vite & tamen non auffert / sicut vassallus rebellans est indignus feudo quem habet. ergo dominus auffert. Non valet consequentia. immo potest sibi relinquere tale feudum. Similiter consequentia non valet. offendens deum est indignus pane quo vescitur / ergo deus auffert & priuat talem offendentem tali pane / sed bene sequitur ergo iuste posset priuare si vellet. & sic patet quomodo ista argumenta Armachaninihil concludunt contra conclusionem principalem videlicet quod dominium non fundatur in caritate sed in approbatione diuina &c.
On this page