Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

An habens supremam potestatem in temporalibus habeat proprietatem in aliquibus rebus particularibus

¶ Secundum capitulum. An habens supremam potestatem in temporalibus habeat proprietatem in aliquibus rebus particularibus?

COnsequenter doct. in secundo capitulo ponit duos modos dicendi circa questionem videlicet vtrum habens supremam potestatem laicam ex ratione illius potestatis supreme habeat aliquam proprietatem sibi proprie propriam. supponitur quod dictum est prius inid est capitulo quid est habere potestatem proprie propriam / & quid est habere immediate a deo. Item dictum est prius quod quamuis rex vel aliquis dominus temporalis habeat iurisdictionem super bona mea & corpus meum nichilominus bona mea & corpus meum non sunt eius. nam non sum seruus eius ideo non habet dnenium proprietatis in illis.

¶ Istis suppositis difficultas est vtrum ipsi supreme potestati layce quia talis sint aliqua bona quorum proprientas ad eum spectet d fungitur tali potestate. Dicit doct. in principio quod habens supremam potestatem lavcam habet proprieratem in aliquibus rebus puta quas habebat antequam fungeretur tali dignitate & potestate suprema & quas obtinet nomine priuato & non nomine regio vel imperatorum / in talibus habet proprietatem proprie propriam / sed difficultas est vtrum sint aliqua bona ita connexa illi supreme potestati layce seutemporali quod quantum ad proprietatem proprie propriam semper sint illius qui fungitur tali potestate & quod hebeat proprietatem in illis rebus / & talis est difficultas de curatis & prelatis ecclesie / nam cure pastorali & episcopatui aliquando sunt annexa aliqua bona. Queritur inter doct. vtrum talia bona quo ad proprietatem sint illius qui habet curam talem pastoralem ita quod realiter sint eius. Similiter imperiali dignitati annexa sunt aliqua vtrum talia quo ad proprietatem proprie propriam sint illius qui de facto fungitur dignitate imperiali. Prima opinio dicit quod non sunt eius / & argumentum huius opinionis est. Quandocumque aliqua quo ad proprietatem sunt alicuius potest qualitercumque vult & pro libito de il¬ lis disponere / & si donat de facto tenet talis donatio / si prodige exponat (licet peccet) non tenetur ad restitutionem illorum. sed si in perator disponat sic prodige de rebus annexis Imperio non solum non peccat sed tenetur de bonis propriis restituere imperio ergo talia non sunt eius quaentum ad dominium & proprietatem proprie propriam / talia inquam annexa dignitati imperiali. Similiter dicunt hoc argumento quod episcopus prodige exponens bona episcopatus tenetur ad restitutionem / quia non sunt eius sed totius cleri / & est vt dicunt solum administrator. Item qui habet supremam potestatem laycam regalem regit ad vtilitatem publicam & conmunem & ille non regit qui regit pro suo priuato bono ergo annexa tali regimini sunt commuintatis & non dominantis. ideo rexnon est nisi administrator: & est apparentia pro ista opinione. Alia est opinio quod habet proprietatem ita quod illa sunt eius proprie ita quod habens imperium habet proprietatem proprie propriam in aliquibus rebus. & motiuum illius est / ille qui habet dignitatem inperialem debet maxine pollere virtutibus politicis inter quas magnificentia & liberalitas sunt maxime / sed non potest illis virtutibus pollere nisi habeat abundantiam rerum / & nisi sit proprietarius non potest donare / ergo in talibus habet proprietatem / quando est in tali dignitate constitutus aliqui efficiuntur inimici eius quibus non potest facile resistere sine acquisitione amicorum & manutenentia & largitione bonorum / sed sic est quod non potest illa largiri nisi habeat proprietatem in illis. igitur. Vtrum ergo rex vel in perator habeat proprietatem in illis bonis que sunt a communitate deputata dignitati regie vel imperiali vel vtrum sit administrator / nam leuantur tributa & pedagia sallagia &c. similiter sunt alique possessiones & vrbes & castra data regi non pro persona sua sed pro vtilitate regni. Q non sint eius est apparentia quia rex non potest allienare regnum neque precipuas vrbes regni in alterum transferre

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2