Caput 3
Caput 3
An imperator habeat suam potestatem immediate a deo vel a papa
QVantum ad tertium capitulum supposito quod rex vel imperator habeat proprietatem proprie propriam est difficultas a quo habet immediate vel a deo vel a papa. Prima opinio quod immediate habet a deo / quemadmodum quando eligitur sortes in papam eo facto quo est electus & electioni prebet consensum deus sibi confert immediate auctoritatem papalem siue spiritualem / & illam non habet ab electoribus / quia illam non habent: ita eo facto quo aliquis est electus imperator & prebuit consensum habet potestatem temporalem supremam a deo immediate. lstius opinionis est glosa nonagesima. vi. distin. ca. si imperator. Ratio istorum est / quandocumque aliquis eligitur ad potestatem aliquam & non habet illam ab electoribus / nec a coronante / nec a confirmante: illam habet immediate a deo. sed imperator non habet potestatem imperialem ab electoribus quamuis requiratur electio nec a confirmante / ergo habet immediate a deo. Preterea dicunt doct. quod papa habet immediate a deo potestatem non a confirmante. quia non indiget & si sit aliquis confirmans est solum propter pompam & non necessitatem (sed episcopus requirit de necessitate confirmationem / ideo non habet episcopus immediate potestatem nisi a confirmante & non habet antequam confirmetur & consecretur) eodem modo dicunt de imperatore quamcito est electus antequam confirmetur habet potestatem supremam laycam iurisdictionis. & de facto potest vt illa & excercere & excercitium tenet / preterea dicunt quod nec habet a confirmatore / nec ab electore sed immediate ab ipso deo.
¶ Secunda opinio quod imperator non habet immediate illam adeo sed immediate a papa / & mediante papa ab ipso deo. Ista opinio adducit multas rationes. Prima est apparentior. quando est aliquis in aliqua potestate constitutus & alteri ratione talis potestatis prestat iuramen¬ tum fidelitatis videtur habere illam ab illo cui prestat iuramentum fidelitatis / sed sic est quod imperator prestat iuramentum fidelitatis pape. ergo habet illam a papas (in gallia episcopi prestant iuramentum regi quantum ad temporalia / & pape quantum ad spiritualia) Vnde imperator in coronatione vltima praestat iuramentum fidelitatis pape / ergo habet illam potestatem laycam a papa & non immediate a deo. videantur alie rationes in doctore.
¶ Visum est vtrum imperator habeat proprietatem proprie propriam in rebus appropriatis dignitati imperiali quia non est difficultas quin habeat in aliquibus rebus quas habebat antequam esset imperator & in rebus postea acquisitis propria industria. sed difficultas erat de rebus dignitati imperiali annexis & sicut dictum est / est eadem diffificultas sicut de clericis an habeant proprietatem rerum annexarum beneficio. & hanc difficultatem querit doct. in secundo tract. secunde partis dya. li. ii. vtrum imperator sit dominus omnium rerum & apparet quod sic. Nam imperator est dominus totius mundi / ergo & omnium rerum temporalium. Item imperator est dominus aliorum hominum a se / ergo a fortiori est dominus omnium rerum que possidentur ab illis hominibus.
¶ Alia apparentia rex quilibet est dominus omnium que sunt in regno suo / ergo imperator mundi omnium que sunt in mundo. Patet antecedens primi regum. viii. dicit Samuel ad populum petentem regem. Hoc erit ius regis filios vestros tollet in curribus & faciet sibi centuriones / hoc erit ius regis / si erit ius regis ergo poterat hoc iuste facere praeterea filias vestras tollet & faciet vnguentarias / vineas & agros tollet & dabit seruis suis. Ex illis verbis patet quod rex habet proprietatem & dominium & personarum & bonorum / quia potest & filios tollere & filias ad seruitium suum & ad vtilitatem propriam. Similiter tollet vineas & agros / ergo vnusquisque rex iure & iuste habet dominium singularum rerum que sunt in regno suo. Pro ista questione supponendum dicta supra. quod dominus potest importare dominium proprietatis / vel dominium iurisdictionis ita quod sit sensus vtrum imperator habeat dominium iuris / hoc est potestatem dicendi ius super singula que sunt in regno. vel vtrum habeat proprietatem illarum rerum / ita quod sit verum dicere quelibet res regni est imperatoris vel regis Secundo supponendum quamuis ille qui non habet dominium proprietatis habet tamest dominium iurisdictonis in aliquo casu habet potestatem transferendi inuito domino per ticulari rem suam in proprietatem alterius vt sortes qui de facto est verus rex nichilominus non habet pertatem proprietatis id est proprietatem in rebus platonis / sed solum ptatem iurisdictionis. Dico quod sortes rex habet aliquando in casu potestatem transferendi res platonis in Ciceronem / & hoc spectat ad dominium iurisdictionis. Nam plato potest peccare ratione cuius peccati res sue erunt fiscoapplicande quo facto ad sortem regem spectabit non ratione dominii proprietatis sed ratione dominii iurisdictionis res prolatonis in dominium alterius transferre. Isto modo imperatores / & reges / per leges vsucap. prescrip. quamuis in illis rebus non habuissent proprietatem nihilominus transtulerunt illas auctoritate iurisdictionis in prescribentes & vsucapientes. Notandum vltra quod dominium iurisdictionis non solum se extendit ad res possessas. sed etiam ad personas. Prime ad Ro. xii. non sine causa gladium portat in vindictam malefactorum. Item notandum quod rerum existentium in regno. quedam sunt immobiles / alie vero mobiles. lmmobiles quae non possunt transferri / vt ager domus / mobiles que transferri possunt / vt aurum / argentum / lectus / vasa / &c. & istarum vtreque quedam appropriantur imperatori sic quod nulli alteri. Alie vero appropriantur quibusdam alteris. exem plum primi vt fructus pedagiorum taliarum salinarum &c. Similiter castra & quedam vrbes sunt appropriate imperato ri vel regi sic quod nulli alteri. lstis suppositis vtrum imperator sit dominus omnium rerum sit prima propositio. ¶lmperator non est dominus quantum ad proprietatem omnium rerum que sunt in mundo. immo non est dominus omnium rerum que sunt i imperio / suo & capio imperatorem ac si esset dominus totius mundi. Patet / quilibet qui est dominus alicuius rei potest illam vendere / sed non potest imperator omnem renvendere. ergo non est dominus quantum ad proprietatem cuiuslibet rei. Ista propositio ponitur in capitulo eos id est quid est habetur ibidem quod omnis dominus rem suam vendere potest si vult siue seruum siue aliquid eorum quen possidet / sed sic est quod imperator non potest singulas res imperii vendere si vult. Patet non potest res meas ad libituum eius vendere sine peccato / ergo ipse non habet proprietatem in illis rebus. Vnde expresse habetur. xxiii. qu. viii. in capitulo que omnia sunt imperatorum. Dicit expresse glo. non quo ad proprietatem sed quantum ad iurisdictio nem. relinquitur ergo prima propositio vera quod quamuis esset aliquis imperator totius mundi non esset dominus omnium rerum vt lydominus importat dominium proprietatis. Secundo patet ista propositio. quicumque dat rem cedit proprietati illius & transfert illam in alium & non remanet amplius illius rei proprietarius. immo hoc est donare prprie. sed imperator multa dat & dedit. ergo non remanet amplius illarum rerum proprietarius. Et ista propositio est manifesta videlicet quod imperator non est dominus sin gularum rerum. Pariformiter Rex Erancie non est dominus omnium que sunt in regno suo. immo nihil proprietatis habet in agris meis licet habeat proprietatem iurisdictionis in illis.
¶ Secunda propositio imperator non est dominus omnium rerum vt lydominus importat dominium iurisdictionis & non proprietatem / patet primo. non est dominus regni Francie / neque illorum qui sunt in illo regno. per capitulo venerabilem qui filii sunt legitimi Rex francie intemporalibus nullum recognoscit superiorem. Hamquopositionem ponit Demaronis in tracta tu quem edidit de re ecclesiastica & deducitur in prohemio pragmatice santionis. Apparentia est / multi reges qui nullum recognouerunt superiorem in temporalibus fuerunt optimi viri & canonisati / vt sanctus Ludo uicus. & non est verisimile quod si habuissent superiores in temporalibus quod non recognouissent illos. igitur. Et ista est propositio docto. quam credo veram / videlicet quod imperator quantum ad ea que sunt in regno francie nullam habet potestatem iurisdictionis. Secundo imperator non habet potestatem in viros ecclesiasticos praecipue in sacerdotesim mo sunt exempti iure diuino vt dictum est prius a iurisdictione layca. & hoc expresse habet Innocentius in cap. solite de maioritate & obedientia. & cum dicitur. non sine causa gladium portat. Hoc est intelligendum quod solum in eos gladio vtitur id est iurisdictione temporali qui sunt illi subiecti puta in laicos. Huius opinionis est Innocentius tertius quod sacerdotes & ecclesiastici nullo modo potestati id est iurisdictioni imperiali sunt sub diti. & hoc dicit Panor. in capitulo solite. Ergo secunda propositio vera quod imperator non habet dominium iurisdictionis in sin gulis hominibus & rebus mundi. Consequenter apud doct. dicitur quod in rebus mobilibus appropriatis imperio habet dominium proprietatis. Patet sic: ille habet dnenium proprietatis in aliqua re qui potest illam qualitercumque & ad libitum exponere quamuis aliquando peccet exponendo / qui tamen non tenetur ad restitutionem sed imperator qualitercumque exponat prutenus imperii & fructus id est res mobiles / vt fructus vrbium &c. nullo modo tenetur ad restitutionem quocunque modo exponat hoc est certissimum. ergo quantum ad istas res mobiles imperator habet dominium proprietatis. Eodem modo dicitur de ecclesiasticis quod in rebus mobilibus id est in fructibus beneficiorum qui proueniunt ex rebus hoc est agris & possessionibus annexis beneficio habent proprietatem & qualitere umque exponant illos fruentus non tenentur ad restitutionem / vt dicit dominus Degersono Similiterimperator qntum ad res mobiles si¬ bi prouenientes ratione dignitatis imperialis habet in illis proprietatem proprie propriam Sed quantum ad res immobiles dicit Occam in loco preallegato. Si alienatio illarum rerum immobilium non sit in detrimentum imperii tunc imperator potest donare & alienare vt quedam castra quosdam agros: non notabiles. sed si alienatio illarum sit in maximum detrimentum imperii: nullo modo potest alienare pro libito / immo si tentet alienare allienatio est nulla: & tenctur restituere.
¶ Resolutio. Imperator siue rex non habet dominium proprietatis in singulis rebus regnivel imperii. Secundo / non habet dominium iurisdictionisin singulis rebus nec in singulis personis: sed quantum ad res mobiles annexas imperio habet proprietatem & dominium proprietatis ad libitum eius disponem do. quantum vero ad immobiles / vt est imperium ipsum: vrbes: castra: iura imperialia: ducatus: quorum alienatio esset in detrimentum imperii non habet dominium proprietatis / quia vt dictum est non potest pro libito alienare / vel donando vel vendendo vel commutando: eodem modo dicendum dequolibet rege & suo regno. Vnde filiaim regno francie succedit in rebus mobilibus sed quantum ad immobilia ad regnum spectantia vt regnum ipsum & ceteras vrbes que sunt regno annexas numquam succedit. Ratio est / quia numquam fuerunt patri regi appropriata. quia numqam potuisset pro libito disponere neque vti / idso quantum ad res mobiles habet proprietatem proprie propriam. Similiter quantum ad res in mobiles que non sunt de annexis vel propriis regni. His dictis restat soluere auctoritatem primi regum. viii. hoc erit ius regis &c filios & vineas tollet &c. Quantum ad hoc dicit OL am quod ibi ius non notat dominium proprietatis sed iurisdictionis / nam istud ius scilicet sumere filios & agros erit solum ius illa assumendi in vtilitatem publicam. Nam rex pro vtilitate & conseruatione reipu. occurrente necessitate potest accipere homines ad hoc & cuiuscunque hominis bona licite sumere ad tuitionem reipublice regni. & ideo hoc erit ius regis hoc est hanc habebit potestatem vt pro vtilitate cum fuerit oportunum sumat & filios / & vineas / & agros / sed ex illo textu non intelligitur quod rex illis vtatur pro vtilitate priuata & propria sed publica.
On this page