Caput 4
Caput 4
Tres opiniones varie quomodo imperium sit a papa
HAbitum est de duabus opinionibus. Prima erat quod inperator habet proprietatem a deo immediate presupposito aliquo humano id est electione. Secunda quod habet a papa & ista diuiditur in tres opiniones. vt patet in quarto capitulo. Prima quod papa habet plenitudinem potestatem & omnimodam in rebus temporalibus ita quod potest absque peccato vnum quemque dominum temporalem remouere sed hoc fuit impugnatum. Secunda dicit quodim perator habet illam potestatem a papa / quia petro commisse sunt claues & terreni& spiritualis regni. nam dati sunt petro duo gladiiscilicet temporalis & spiritualis sed cum aliquis est institutus in illa potestate non potest summus pontifex remouere. Ideo ista secunda opinio dicit quod potestas imperialis est a papa / & ipse imparator electus nihil habet potestatis quousque confirmetur a papa & papa dat sibi summam potestatem in temporalibus / sed ipso confirmato non potest papa ipsum destituere nisi propter duas causas. prima pro delicto sicut priuantur vassa li feudo pro delicto admisso in dominos suos. Secunda propter necessitatem & vtilitatem reipublice. puta sitalis efficeretur omnio in ydoneus ad imperandum / in illis casibus potest imperator destituia papa. Habet ergo secundum hac opinionem potestatem imperator a papa sicut curatus ab episcopo & quam admodum episcopus postquam instituit aliquem curatum in beneficio / non potest illum priuare beneficio nisi pro certa causa / ita etiam papa non potest imperatorem postquam est institutus deponere. Tertia opinio est quod im¬ perator sumit potestatem a papa non iure diuino sed iure humano ita quod tempore constantini magni ex consensuromanorum conuocauit ipse Constantinus suos satrapas & nobiles & inito concilio ex consensucommuni translatum est ius imperii occidenta bilis ad papam. Bicit ergo tertia opinio quod imperator habet potestatem iurisdictionis a papa sed non est iure diuino puta quod christus contulerit pape potestatem constituendi imperatorem sed iure humano inquantum ipse imperator ex consensu romanorum transtulit ius imperii in summum pontificem. Et sic resolutio est ista. prima opinio dicit quod in perialis potestas est immediate a Christo. Secunda quod est immediate a papa. & ista secunda diuiditur in tres modos dicendi. Primus / quod papa potest pro libito disponere & deponere / secundus quod papa iure diuino potest disponere & instituere imperatorem / sed ipo instituto non potest deponere sine causa. Tertius / quod talis potestas est imediate a papa sed solum iure positiuo puta post collationem factam a Constantino. & isti tres modi dicendi ponuntur in quarto capitulo.
On this page