Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

An imperator habeat sibi appropriata immediate a papa vel a deo

¶ Capitulum quintum. An imperator habeat sibi appropriata immediate a papa vel a deo.

VISVM est in precedentibus de duabus opinionibus & de sub diuisione secunde in tres modos dicendi. visum etiam est quo modo imperator est danes aut quantum ad proprietatem aut quantum ad iurisdictionem. De rebus datis imperio puta de immobilibus non habet dominium pinguissimum quia illas non potest alienare quod est proprietas dominii peiguissimi in ca. eos prima. q. i. qui potest alienare cum vult habet dominium pinguissimum sed quantum ad fructus perceptos & res mobiles habet dominium pinguissimum. Eodem modo dicendum est de ecclesiasticis. nam episcopus non habet dominium pinguissimum in rebus immobilibus conces¬ sis episcopatui scilicet in villis / agris / castellis / illa enim alineare non potest / sed in fructibus perceptis de illis rebus immobilibus. Opinio communior est quod habet dominium pinguissimum & quamuis peccet male vtendo illis fructibus non tenetur tamen restituere & potest illos donare cuicumque voluerit & donatio tenet licet aliquando peccet donando. Alii dicunt quod est solum dispensator.

¶ Consequenter in isto capitulo ponitur tertia opinio quam credo solam veram inter ceteras quam dicit quod inperator non habet proprietatem sibi vel non habet ea dona que sunt appropriata sibi immediate a deo nec a papa primo vel secundo modo habendi sed habet immediate a deo tertio modo habendi. Nam vt visum est habere immediate a deo primo modo est sic habere a deo quod a nullo alio habeatur nec etiam aliquid aliud preuium presupponitur vt illud habeatur a deo sicut habuit Moyses ducatum filiorum israel immediate a deo / sed habere immediate a deo secundo modo est habere a solo deo aliquo tamen presupposito. verum habere tertio modo immediate a deo est illud in principio habere ex donatio ne hominis / sed postquam donatum est non tenet quod est donatum nisi adeo ita quodio possidendo illo possessor nullum recognoscit superiorem preter deum / tunc dico quod imperator non habet illa que habet immediate a deo primo vel secundo modis sed tertio modo. Patet quantum ad primum nam illa que habet ratione imperii non est dicendum quod illa habeat immediate a deo nisi constet vel per reuelationem: vel per scripturam. sed non constat neque reuelatione / neque scriptura sacral imperatorem illa que habet habere immediate a deo. ergo non habet immediate a deo primo vel secundo modis habemn di. Vnde quando aliquid potest haberi ab hominibus non est dicendum quod immediate habeatur a deo / nisi per reuelationem vel per scripsuram sacram habeatur notum & constet. sed bona imperatoris possunt haberi ab hominibus. Patet / deus fecit humanum genus dominum cunctarum rerum. Gene. primo / ergo humanum genus potest in alterum transferre aliquarum rerum dominium / ergo illa que habet imperator possunt humanitus vel ab homibns acquiri & non constat quod habeanturimmediate a deo / neque per reuelationem. Nam deus numquam reuelauit alicui vel aliquibus quod in aliquem transtulerit imperium saltem in istum qui nunc est / nec habetur per scripturam. ergo non est dicendum quod immediate sit a deo. Dices per illud habetur / quam sunt cesaris cesari. Dico quod per illa verba non habetur quod deus dederit aliqua Cesari quia imperatori / sed habetur solum quod quam dedistis prius & ad que reddenda estis prius obligati ex vro consensu reddite & sic ex illa auctoritate non potest haberi quod imperium sit immediate a deo. Secundum dictum illud est immediate a deo tertio modo. nam postquam sortes factus est imperator que sunt data imperio non sunt data intuitu sue persone in illis non recognoscit superiorem preter deum. ergo post illam donationem habet illa immediate a deo tertio modo habem discilicet a deo. & non est vassalus alicuius / ideo quantum ad ea que habet ratione imperii tenet illa immediate a solo deo / ideo bene dicit doct. factum est quod imperator habeat potestatem in illis & ad regendum communitatem indiget bonis. Ideo sunt assignata que dam que sunt adiuncta dignitati imperiali& hoc ab hominibus / licet post adiunctionem non recognoscat imperator illos homines qui talia dederunt superiores: sed solum in istis habet deum pro superiore quia amplius nullum recognoscit superiorem / sed quatum ad donationem tenet immediate a congregatione populi vel generis humani. & ista opinio est facilima & verior. videlicet quod imperator non tenet immediate imperium nec a papa / nec a deo / primo vel secundomo do tenendi seu habendi / sed tenet immediate a deo certio modo habendi. Nititur iam soluere argumenta in oppositum pro secunda opinione quam dicit quod immediate imperator habet imperium a papa. Dicit Nicolaus papas / quod deus petro terreni & celestis impeii¬ dlaues contulit siue commisit / ergo sicut petro est commissa spiritualis pectas ita & terrena ergo imperator tenet illam a papa. Vnde Nicolaus & Innocentius maxime loquuti sunt pro potestate pape. Vnde committere claues celestis regni est dare potestatem spiritualem / & terreni est dare potestatem lavcam.

¶ Quantum ad hoc sane exponenda sunt verba Nicolai pape ne videantur sapere heresim. Vnde dicit nico. in eodem capitulo: quod Christus immediate fundauit ecclesiam / & supra petram fidei nascentis erexit hoc nisi sane intelligatur est contra decursum sacre scripture. Nam Christus non erexit immediate super fidem nascentem ecclesiam romanam. Patet quia ecclesia hyerosolymitana & anthiochyana erant prius erecte quam romana. ergo illa verba secundum rigorem verborum sapiunt heresim manifestam. Eodem modo ista duo verba quod beato Petro claues regni & celestis & terreni commisit nisi exponantur sane sapiunt heresim & maxima inconuenientia sequeretur. Primum quod Reges francorum qui numquam recognouerunt superiorem. extra qui fi. sunt legi. capitu. per venerabilem fuissent manifeste heretici. patet quia habuissent assensum firmissimum contra articulum fidei. quia si Christus commisit petro potestatem laycam hoc est articulus fidei quod omns illam haanenes immediate habet ab illo. Sed dico quod illa verba Christus commisit petro curancelestis & terreni regni dupliciter exponitur: vno modo quod celestis regni habeat pertatem / hoc est ecclesie triumphantis & hoc est falsum / quia non habet papa potestatem super illos de ecclesia triumphante / sed solum in eos qui sunt in carne mortali. sed per celeste regnum intelligit bonos / & per terrenum malos: & in vtrosque habet potestatem scilicet sporiritualem que vocatur potestas clauis. Secum da expositio est: quod per celeste regnum intelligit eos quorum conuersatio est in celo hoc est qui totaliter sunt dati vite spiumali vt sunt contemplatiui & qui non curant temporalia. & per regnum terrenum intelligit eos quo se dant vite actiue & terrenis negotiis. ideo papa intelligit per regnum celeste congregationem ecclesiasticorum. & per terrenum congregationem laycorum / & data est pretro a Christo super vtrosque potestas spiritu alis. Tertio illa verba possunt sic exponi / conmisit petro claues terreni & celestis regnihoc est dedit ei potestatem super imperato rem qui habet regnum terrenum non quod dederit potestatem temporalem sed spiumalem que potestas vocatur clauis spitualis. & que libet istarum expositionum sufficit. Ideo per regnum celeste non debemus intelligere paradisum / nec per terrenum imperium / sed perceleste bonorum: & per terrenum malotuncongregatio intelligitur. & tunc fateor quod petro data est vtraque potestas vt visum est nam habet potestatem iurisdictionis sporumalem coherciuam super bonos & malos

¶ Ad secundam allegationem / Secundo arguiturab lo est imperium qui est supremus iudex inter mortales & cunctorum mortalium / sed papa est huiusmodi. ergo. Dico quod minorest falsa / primo papa non est iudex infidelium inic. gaudemus de diuor. Statuta aplica non ligant infideles. & prie ad Corim. quinto. non est michi cure de his que foris sunt. Secundo si intelligas quod sit iudex cunctorum fidelium ex hoc nonifertur quod imperium sit a papa. nam imperator / quia imperator habet potestatem super infideles qui sunt in terra imperi ali & papa nihil potestatis habet super illos. ergo impator non habet suam potestatem laycam a papa / sed dico quod papa est supemus iudex canctorum fidelium in spiumalibus sed non in omnibus puta in temparalibus: immo imperator est iudex pape in temperalibus. Vnde doct. ponit talem propositionem. lmpera tor est iudex pape in temporalibus. Patet antequam aliquis efficitur papa impearator est iudex eius. ergo postquam est effectus papa. patet consequentia ex illo verbo apostoli vnusqsque maneat in eadem vocatione in qua vocatus est sisit seruus non sit ei cure. Tunc arguitur sic ius diuinum nullum liberat a seruitute: ergo sisortes sit seruus imperatoris antequam electus in papam post electionem non liberabitur aseruitute iure diuino / & loquor semper iure diuino / sed si liberatur hoc est solum iure positiuo. Patet ex apostolo vnusquisque &c. ergo cum papa subdatur imparatoriquantum ad temporalia antequam eligatur ipso electo saltem ex iure diuino non liberabitur ab illa seruitute & subiectone / ideo imperator quantum ad temporalia est iudex supremus sun mi pontificis & ista est sententia doct. quod ecclesiastici non sunt exempti iure diuino sed solum iure humano si sint.

¶ Ad tertiam allegationem. Tertio arguitur ad idem ab omni illo est imperium qui potest imperatorem deponere sed papa hoc potest / igitu. maior est certa quia cuius est constituere eiusdem est destituere & ediuerso. sed papa potest constituere imperatorem / ergo & deponere. Patet in capitulo alius. xv. qu. vi. Sacharias papa deposuit regem Francorum & instituit Pipinum patrem Icaroli. Similiter Innocentius deposuit Federicum imperatorem / ergo papa potest deponere ipsum imperatorem.

¶ Ad primum respondet doctor / transeat maior & ad minorem notat doct. quod imperator potest esse dignus depositione dupliciter Vno modo propter crimem spituale vt propter heresim quia hereticus & scismaticus & vtitur potestate eius in detrimentum christianitatis.

¶ Alio modo propter crimen ciuile vtputa negligit administrare iusticiam quam tenetur adminstrare ex officio vel vtitur sua potestate in vtilitatem propriam substrahendo bona a subditis pro suo commodo particulari & non communi. Tunc si imperator sit dignus depositione propter crimen primigeneris / puta propter crimen sporumale potest deponi a papa cum habeat plenam potestatem in puniendis peccatis spiumalibus. Sed si fuerit dignus depositione propter crimen secundi generis / puta propter crimen ciuile & politicum non spectat tunc ad papam imperatorem deponere sed ad eos ad quos spectat eume ordinare / hoc est ad communitatem ciuile mvel ad eos qui gerunt vices communitatis ciuilis in quos scilicet communitas transtulit suanpotestatem. ideo propter crimen spitumale potest a papa deponi imprator / propter vero crimen ciuile ab ipsa communitate &c.

¶ Aliter dicit lo. de Parisius breuiter quod propter nullum crimen siue spitumale siue ciuile fpectat ad papam impearatorem deponere nisi de peraccidens. Vnde notandum quod ad illum spectat iuridice aliquem deponere ab aliqua potestate qui sententia lata de depositione est depositus. hoc est qua sententia lata nichil habet amc plius potestatis hoc supposito dicit qualicunque crimine irretiatur impator non potest papa ferre sententiam qua lata ipse imperatorsit a potestate praestina depositus / sed per accidens potest. quia potest excommunicare sporsum pro crimine & singulos cum eo participantes & sic inhibere subditis ne participent cum illo: & per illam exeommuincationem illos cogere ad depositionem ipsius impearatoris / ideo non spectat ad parapam(dicit) sententialiter deponere ipsum licet spectet sentenualiter excommunicare / & finaliter per censuram excommunicationis eos qui habent auctoritatem deponendi cogere vt illum deponant & sic de paraccidens deponit solummodo & non directe. Eodem modo dicit lohan. de Parisius / quod impearator potest papam depone re puta si papa vtatur sua potestate in detrimentum reipublice potest impearator sub pena confiscationis bonorum pure ciuilium que tenet ab imperatore: vel a rege tanquam vassalus proprter huiusmodi sententiam latam ab in peratore illi ad quos spectat cogentur tandem ipsum auferre a sua potestate summi pontificatus sed non potest per se qualicumque crimine sit irretitus deponere. Veruntame dicit doct quod papa potest impearatorem deponere in duobus casibus. Primus pro crimine pure spitumalivt est heresis. Secundus quando illi ad quos spectat iure ordinario sunt negligentes ipsum deponere. Vnde dicit doct. tertia parte dya. secundo libro quod vniuersaliter si negligat iudex secularis exercere iurisdict ionem laycam pro loco & tempore deuoluitur potestas excercendi ad iudicem spitumalem. ergo vbi ad quos spectat imperatoris depositio non possunt auferre vel negligunt deuoluitur potestas auferendi ad summum ponti.

¶ Iam respondendum ad capitulum alius. & dico quod sic intelligitur. Cacharias deposuit regemid est deponentibus consensit. Vnde tunctporis non erat adhuc vniuersitas parrhisius / quia tempore Earoli magni fundata fuit / & sic pauci erant docti in francia / & habuerunt recursum ad papan & sic deposuit id est consuluit vt possent depone re: & sic non deposuit auctoritatiue. Quantum ad aliud de Innocentio qui deposuit Federicum imparatorem. Dicit doc. quod Innocentius deposuit in concilio non quod habuerit auctoritatem deponendi sed concilium deposuit & Innocentius tulit sententiam vel loco concilii a quo acceperat auctoritatem deponendi deposuit.

¶ Resolutio doc. in hoc argumento est cum apparentia / quod nunquam potest papa principen secularem (seclusis suis vassallis) deponere nisiin duobus casibus pretactis.

¶ Ad quartam allegationem.

¶ Papa potest supemum imperium transferre de gente in gentem / ergo ab ipso dependet potestas imperialis Patet / papa transtulit imperium a grecis in germanos. Dicit doc. quod papa potest transferre imperium: sed hoc est solum casualiter. Vnde papa potest exercere iurisdictionem in pure temporalibus casualiter / hoc est quando non est iudex secularis / ita si desit congregatio populi potest papa transferre / & hoc casualiter. Secum do potest pro crimine pure spirituali / vt singens illius imperii efficeretur heretica vel transferret se ad aliam sectam dimittendo sectam christianam posset propter hoc papa illam gentem priuare dignitate imperiali: & sic transferre in aliam gentem: sed hoc non est regula riter sed solum casualiter. Regulariter potest pro crimine heresis sed non pro crimine ciuili nisi casualiter puta in defectu alterius quo potest vel pro negligentia vt dictum est.

¶ Contra / ab illo est imperium a quo ipearator examinatur inungitur & coronatur: sed post electionem imperator futurus electus examinatur a papa / inungitur & coronatur. ergo. Nego antes & ratio est / quia per talem examinationem nihiliuris & potestatis accipit a coronante vel examinante sed eo facto quo electus est habet sum mam peatantem imperialem sicut papa electus anteconfirmationem quamuis etiam non sit facerdos habet omimmodam perstantem iurisdictionis in ecclesia. Similiter dicendum de impearatore isto modo. Idem argumentum curreret de rege francorum qui inungitur ab archiepiscopo Remensi: & tamen nichil partatis ab illo accipit. nam illud est solum solemnitatis & non ptantis. Similiter multifuerunt imperatores qui non coronabantur a papa & erant veri imperatores. nam talis coronatio saltem iure diuino nihil dat petantis sed est tantummon solemnitas.

¶ Querit consequnter doc. quare imperator presentatur examinandus pape postquam est electus. Dicit vt corrigatur demagnis criminibus a papa si commiserit. Secundo & apparentius vt papa cognoscat & declaret electionem esse validam. Vnde quando rexmittit legatum ad papam / litere presentantur parlamento non quod parlamentum aliquid peoestantis exhibeat legato: sed vt parlamentum declaret potestatem esse in tali legato. Similiter postquam imperator est electus praesentatur pape vt declaret talem electionem fuisse legitimam & auctoritatem imperialem esse in electo / & est resolutio doc. quamuis multi textus decretalium videam tur sonare oppositum. in ca. venerabilem. dicit papa quod ad ipsem spectat imperatorem confirmare ita quod ante confirmationem nihil habet potestatis. hanc tribuit sibi papa potestatem: sed oppositum est probabilius. & primo dico quod presentetur electus pape: est de iure positiuo. Secundo peetatur imperator non vt habeat auctoritatem a papa. Tertio petatur vt declaretur quod talis electio est legitima. Dico ergo quod nihil habet peatantis apapa sed ab electione: & non habet a deo apud doc. & est opinio probabilior: sed habeta populo & populus potest dare pape anctoritatem instituendi imparatorem quia populus illam habet / & potest in alterum transferre. & si sic / hoc est solum iure positiuo: sed non legitur passus in quo trahi possit quod populus talem petatem instituendi impatorem contulerit pape. ergo.

¶ Ad argumentum / impearator tenetur praestare iuramentum fidelitatis pape: sed illud iuramentum fidelitatis est signum vassala tus: ergo imperatorem vassalus pape / ergo habet partatem a papa. Quantum ad hoc nego quod teneatur prestare iuranetum pape. immo potius ediuerso papa haenens praedia tenetur potius praestare iuramenta fidelitatis imperatori ratione praediorum & ad tributum soluendum. Paulus enim ad Ro. xviii. vniuersis praecepit fidelibus Reddite omnibus debita cui tributum tributum / cui vectigal vectigal. & Christus Mathei. xxii. Reddite quae sunt Cesaris Cesari. Secundo fateor quod imperator prestat iuramentum pape non ratione imperii: sed quod tuebitur & deffensabit ecclesiam / sicut rex iurat in curia parlamenti se deffensurum regnum &c. & non accipit potestatem regiam ab illa curia. Vnde iure naturali inter dominum & subditum est mutua obligatio quia dominus siue princeps tenetur subditos deffendere & tueri / & ipsi tenentur ad tributum soluendum pricipi. Dico ergo quod non iurat neque prestat iuramentum pape tanquam recognoscens illum superiorem in temporalibus: sed vt dictum est.

¶ Ad septimam rationem.

¶ Visum est de quibusdam rationibus quibus nitebantur aduerse opiniones probare imperium esse immediate a papa / & allegatum est capitulum alius. xv. qu. vi. sed difficultas est ex capitulis sequaentibus. quia dictum est quod papa non potest deponere regem nisi in duobus casibus scilicet pro crimine ecclesiastico idest heresis. quia papa habet plenam potestatem in illis criminibus. Secundus quando non sunt alii ad quos spectat ordinarie & iurisdice depositio. quia sicut tenet doctor & habetur de foro competenti quod vacante sede imperiali / quia non est tunc iudex ordinarius ius cognoscendi de causis imperialibus deuoluitur ad prenam. Sunt apparentie pro opposito. Vnde aliquem esse regem nihil aliud est quam habere superioritatem erga subditos & in subditis esse obligatio parendi regi & sententie diffinitiue ipsius quamtum ad res que sunt iurisdictionis. Tunc arguitur sic / papa potest vnum quemque absoluere a iuramento fidelitatis quod praestitit regi / ergo papa potest vnumquemque regen deponere quantum ad illam potestate m regalem / & iurisdictionem quam habet erga subditos. Tunc benesequitur / isti absoluuntur a iuramento fidelitatis praestito regi / ergo rex non est amplius superior eorum / sed papa potest facere antecedens id est ipsos absoluere ab obligatione iuramenti fidelitatis / ergo potest facere etiam ons. puta quod rex non habeat amplius superioritatem super ipsos & quod non sint amplius vassali & subditi eius / ergo papa potest facere quod non sit amplius rex non solum casualiter sed etiam ordinarie & vltra / ergo potest istum ab illa potestate destituere. Patet anes / ad papam ordinarie spectat dispensatio in votis & iurauentis / ergo papa potestate ordinaria & regulari potest istos absoluere ab obligatione iura menti & fidelidatis quod praestiterunt principi. & ecce ratio praecipua iuristarum probantium ex illa quod potest danen ium temporale auferre ab ipso principe. Secundo arguitur sic / papa potest exconicare dominum temporalem inca. nouit de iudici. vbi se ostendit habere pecrstantem excomunicandi regem francorum: sed in casu in quo rex esset excomnicatus vassali eius pro tunc non tenerentur eiprebere obedientiam & pro tunc sententia lata a rege nulla esset / quia sententia ab excomunicato lata nullius est efficacie / ergo pro tnnc deponit papa dnem temporalem a iurisdictione quam habet & ista sunt duo apparentiora argumenta pro parte aduersa. Ctum ad primum concesso quod papa potest absoluere sub ditum a iuramento fidelitatis. negatur anes saltem capiendo soluere vt tantum valet sicut ius relaxare & non ius declarare. & ad probationem cum dicitur papa potest vnumquemque dispensare a iuramento sicut a voto cum sit eadem obligatio vtriusque immo secundum Holcot luramentum magis obligat quam votum / ergo potest omnes vassalos a iuramento fidelitatis soluere.

¶ Dico quod duplex est iuramentum Quodam est quod fit solum in fauorem dei. Aliud est quod fit in fauorem certe persone alterius a iurante vt sortes iurans perpetuo seruare castitatem hoc iuramentum non fit in vtilitatem alterius persone a iurante: sed solum in vtilitatem propriam ipsius iurantis & reuerentiam dei. Exemplum secundi / sortes iurat se soluturum platoni decem aureos / istud iuramentum fit in vtilitatem alterius persone a iurante scilicet in vtilitatem platonis. Similiter iuramentum fidelitatis praestitum principi a subditis fit in vtilitatem dneni & non solum propter reuerentiam dei. his suppositis. Qtum ad iuramenta primi generis / papapotest dispensare cum sit vicarius dei / quantum vero ad iuramenta secundigeneris non potest dispensare hoc est ius relaxare / quia papa non habet potestatem aliquam faciendi contra eaque sunt in pernitiem & damnum alterius. Nam non potest soluere sortem ab obligatio ne qua platoni obligatur vt in casu predicto. Similiter si papa solueret vassalos a iuramento fidelitatis principis hoc esset in perniciem & detrimentum principis & libertatem regis / ideo a quocunque iuramento vel obligatione que obligatio est in vtilitatem alterius persone a persona obligata non potest papa talem ab alterius obligatione soluere. nam faciendo de obligato non obligatum hoc esset in iniuriam alterius persone: & si hoc faceret teneretur ad restitutionem. Et sic resolutio est / quod a iuramento prestito in fauorem & vtilitatem alterius persone apersona que iurauit papa non potest dispensare neque alterum ab obligatione ex iuramento proueniente soluere / quare non potest papa regulariter soluere vassalum ab obligatione qua obligatur suo supeiori.

¶ Ad aliud cum dicitur papa ordinaria potestate & regulari potest regem & principem excomnicare. Concedo / nec potest aliquis eximia tali iurisdica potestate nisi per concilium vt dictum est supra: sed in casu quo temporalis danes erit excomunicatus vassali tunc non tenentur ei obedire ergo tunc non habet potestatem iurisdictionis in eos quam prius habebat.

¶ Hoc argumentum tangit multa satis difficilia. nam habetur ex multis textibus & ex practica quod familiares exconmunicati possunt participare cum eo adminus in rebus ciuilibus / ergo cum rege excommnicato vassali & subiecti pet participare cum sint quodammodo serui eius / nam obedientiam tenentur illi dare & exhibere. Quatum ad hoc ditr inca. nemo. & in glo. quod illa obligatio vassali & subditi qu non est seruus domesticus pro tempore quo danens est excomnicatus est sopita sed non ablata. ion protempore excommnicationis principis serui locaticii non tenentur non communicare secum in rebus ciuilibus: sed alii subditi dicit glo. absoluuntur ab actu obligationis sed non ab obligatione & tenentur pro tali tempore secum non participare & non obedire: sed ipso absoluto ab exconmunicatione tenentur vt prius.

¶ Circa hoc est alia difficultas / si sortes sit excomnicatus & plato habet aliquid a sorte quodaccepit furto vel mutuo. vtrum plato teneatur illi pro tunc restituere. Si sic / ergo tenetur secum participare.

¶ Resolutio glo. est quod pro tali tempore est sopita obligatio / ita quod in tali tempore si non possit restituere aliter nisi participando cum eo non tenetur neque potest licite tunc restituere / & sic restitutio aliquando ratione excommnicationis sopitur. Eodemmon dicendum est in vassalis quod ratione excomnicationis principis sopitur eorum obligatio sed non soluitur simpliciter. Opinio doc. simpliciter probabilior est quod nec per ex comnicationem nec alio modo potest papa principem deponere a sua dignitate imperiali & regali. Sed arguit doc. contra hoc in septima ratione / ab illo est imperium qui habet vtrumque gladium silicet tam spitumalem quam temporalem: sed papa est hmodoi. ergo. Patet anes supponendo quod per gladium materialem intelligitur perstas regia ad quam spectat vti gladio in malos ad Ro. iii. non sine causa gladium portat: sed petro & successoribus commissus est vterque gladius luce. xxii. quaesiuit christus an essent gladii. randit Petrus. Ecce duo gladii sunt. & cum eruisset Petrus vnum illorum / dicit Christus mitte gladium in vaginam / & non dicit aufers gladium. & per hoc onditurquod prohibuit vsum illius & non petantem. & ex illo passuarguunt quod vtraque pertas est commissa petro. & ista sententia videtur esse Innocentii quarti / quod in gremio ecclesie ambogladii sunt: & quom extra ecclesiam sunt nullius hbent gladii petatem. Rnendet doc. negando quod vterque gladius sit commissus petro: & ad probationem luce. xxii. Dicit doc. quoduo sunt in sensu literali / hoc intelligitur degladiis materialibus & tempore quo Christus sist duxtuiutur apadeu Etx citt eer¬ sedpost resurrectionem factus est / ideo tunc non querebat an haberet gladium spitumalem. Bene verum est quod in sensu mistico potest intelligi per istos duos gladios ista duplex potestas: sed ex sensu mistico non potest efficaxargumentum ad aliud probandum sumi nisi fuerit per alium passum scripture habitum ideo per illos duos gladios non potest in ferri quod fuerit petro & successoribus commissa vtraque potestas. Secundo ego dicerem quod quuis intelligatur in sensu literali non tamensequitur quod fuerit commissa petro. nam licet in ecclesia sit vtraque potestas non tamen in eadem persona. nam illa potestas quam significatur per gladium materialem est petro prohibita. Dicit enim Christus Petro mitte gladium in vaginam. Reges gentium dominantur & cetera. Si veroin sensu literali per vtrumque gladium vtraque potestas acciperetur solum potest inferri quod vtraque potestas est in ecclesia: sed non potest inferri quod vtraque potestas sit in ecclesia in eadem persona. Et ad verba Innocentii si intelligantur quod extra ecclesiam nullus habeat legitimam potestatem qua vtatur gladio materiali illa sapiunt heresim. Nam & apud fideles & apud infideles est vera potestas laica ideo parumcurandum est de auctoritate Innocentiiin proposito.

¶ Ad octauam rationem.

¶ Arguitur sic. ab illo est imperium in ordine ad quem se habet imperator vt discipulus ad magistrum: sed imperator in ordine ad papam est huiusmodi: in capitulo solite de maioritate & obe. ergo imperium est a summo poestifice. Item dicitur quod quicquid lucis habet luna hoc a sole. ergo a simili quicquid potestatis habet imperator hoc est a papa. Dico quod tales comparationes imperatoris ad papam non fuerunt propter temporalia: sed solum propter spiritualia que suscipit ab iplo papa. Imperator enim est filius pape non propter temporalia sed propter spiritualia: & sic ex his non potest inferri quod imperium sit a papa.

¶ Ad decimam rationem.

¶ Arguitur sic / ab illo est imperium quod vacante imperatore habet imperium reger fed mortuo imperatore imperium habet regi a papa. ergo. Dico quod cum deest imperator ex institutione Christi imperium non debet regi a papa immo ab electoribus impearatoris. & de facto ita est quod regitur ab eis / & tamen si papa ex institutione Christi haberet regere imperium mortuo imperatore malefacerent rectores si non permitterent eum regere / & in potestatibus malefactum est cedere iuri suo: sed si papa habeat regere illud est solum ex institutione humana. ideo vacante imperatore qui habent illum institue re debent illud imperium regere. Similiter vacante papa qui habent alium eligere & instituere vt sunt cardinales debent papatum regere. Similiter vacante episcopo canonici qui habent alium preficere & eligere / debent episcopatum regere. Et hec pauca circa secundam questionem dicta sufficiant. accedendum iamiam ad tertiam sequentem questionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5