Caput 1
Caput 1
An iurisdictionis temporalis auctoritas dependeat a papa et romana ecclesia
IN PRESENTI QVEstione querebatur an imparator habeat possessiones quas possidet ratione imperiia papa vela deo / & tandem resolutio docto ris fuit quod non habet immediate nec a deo nec a papa / ad istum sensum quod nec deus nec papa immediate ei contulerint tales possessiones: sed habet immediate a populo sic quod sunt collate ipsi ab ipso populo / & post collationem nullum recognoscit superiorem in illis preter deum. Et sic in isto sensu habet immediate a deo illas possessiones.
¶ Visum est etiam principaliter de duobus punctis. Primum / vtrum bona annexa dignitati imperiali sint imperatoris quantum ad proprietatem: & de hoc fuerunt due opiniones. Secundo / visum est an imperator sit proprietarius omnim rerum imperii / puta an sit proprietarius in bonis Sortis / Guillermi / Ioannis &c. Et satis ad hoc responsum est secundum mentem doc. qlam in ista tertia questione queritur. Vtrum papa & Ro. ecclesia habeat committere iurisdictionem imperatori & ceteris principibus non recognoscentibus superiorem in temporalibus ita quod potestas iudicandi quam habent temporales domini cuiuscumque conditionis fuerint non recognoscentes superiorem in temporalibus sit a papa ex ordinaria sua pertante. Hoc est an papa ex ordinaria potestate habeat eommittere iurisdictionem deanenis temporalibus / ita quod sine tali commissione inordinate illam iurisdictionem exerceant.
¶ Et antequam aggrediamur questionem: primo supponenda sunt aliqua pro intellectu illius. Primo quod imperator vel rex habet multas potestates iudiciarias. Primo / habet potestatem punitiuam in corpus hom inum subditorum & in bonis: ita quod potest illos ad mortem condemnare ad mutilationem membri: ad carceres perpetuos: & ad bonorum perditionem. & ista vocatur potestas punitiua in corpus subditorum & auferendi eorum bona & libertates. Preter hanc punitiuam habet aliam potestatem iurisdictionis secundum quam potest & tenetur adiudicare vnicuique quod suum est. Nam quando est questio de possessione potest rex auctoritatiue diffinire cuius sit & sic iudicando non punit aliquem / nam per hoc quod iudicat hanc rem esse prlatonis quam sortes nitebatur vsurpare non punit ipsum sortem. ideo illa potestas non est punitiua aut correctiua / est tamen iurisdictionis. Habet enim potestatem diuidendi dominia in ca. quo iure. viii. distin. Habet etiam potestatem preceptiuam ad quam spectat leges condere / & potestatem imponendi talias & tributa pro exigentia boni communis & reipu. regni. Vtrum illas potestates habeat a papavel Romana ecclesia. Quantum ad primam potestatem scilicet punitiuam & super corpus & membra & bona subditorum sunt difficultates. Prima / an liceat imperatori & regi siue domino temporali occidere maleficos. Secunda est / an liceat principi occidere innocentem. Tertia / supposito quod aliquem iuste condemnare potest ad mortem / an liceat condemnato fugere si possit / similiter se deffendere a morte. & iste sunt tres difficultates precipue circa potestatem punitiuam quantum ad punitionem mortis. Quantum ad primam difficultatem. arguitur quod non / deus enim vult eos viuere Exechielis primo. Nolo mortem peccatoris / ergo cum imperator debeat se conformare voluntati diuinne non debet aliquem morte punire. Oppositum arguitur Exodi. xxii. Maleficos non patieris viuere.
¶ Pro solutione huius difficultatis aduertendum est duplices esse homines malos in politia. quidam sunt mali solum sibiipsi vt mali malitia cordis & cogitationis / & non operis exterioris qui non progrediuntur ad opus / & malicia eorum non est nota. Similiter quamuis aliquando progrediantur ad opus exterius tamen illud opus non est perturbatiuum reipublice neque damnum proximo inferens & prodige exponens sua bona. Alii vero sunt mali & sibi & aliis vt fures & homicide qui danm num proximo inferunt. Supponendum vlterius quod quelibet persona se habet in ordine ad communitatem sicut membrum in ordine ad corpus. Nam sicut corpus hominis constituitur ex pluribus membris. sic corpus humanum politicum constituitur ex pluribus personis / & quelibet particularis in ordine ad totam politiam se habet sicut menbrum vnum in ordine ad suum corpus. Tertio supponitur quod principes imperantes debent intendere bonum commune & non proprium. Et hoc habetur ex Aristotele ponente differentiam inter despotem & regem siue principem. quia despotes intendit bonum proprium & princeps bonum conmune. Nam despotes principatur aliquibus tanquam seruis intendendo solum bonum particulare. his suppositis sit prima propositio.
¶ Non licetalicui priuate persone ma¬ i leficum occidere quantumcumque no ciuum communitati / & hoc capiendo priuatam personam que non habet potestatem neque commissariam neque ordinariam in repu. ¶Ista propositio est Augustini in primo deciuitate dicentis qui siue auctoritate publica maleficum occidit ab homicidio immunis esse non potest / & ista propositio deducitur etiam ad longum. xxiii. qu. v. per totum. videlicet quod non licer cuicumque priuate persone quencunque maleficum occidere. Vnde rationem assignat.s. Tho. qu. Lxiiii. articulo. iii. non est licitum quemquem interficere nisi eius vita fuerit comunitati nociua sicut non est licitum membrum abscindere nisi propter vtilitatem corporis / ita nec est licitum membrum comnitatis remoue re nisi propter vtilitatem totius comunitatis. ergo solum ad illum spectat interimere maleficum qui habet curam totius comunitatis. nec amore vindicte nec odio persone: sed solum propter bonum publicum & amore iusticie & equitatis / ideo solum qui habet intende re bonum communitatis habet hoc facere: sed huiusmodi non est persona priuata alias non esset priuata sed publica. igitur &c.
¶ SECVNpA PRo posTTlo REs. ponsiua ad questionem licet persone publice maleficum occidere comunitati nociuum. Hec patet manifeste & sunt multe auctoritates Augustini in libris de ciuitate ad hoc facientes Et Exodi. xxii. non patieris maleficos viue re immo est preceptum. Veruntamem ratio potest haberi ex supradictis. quilibet homo particularis in ordine ad totam conunitatem est membrum. ergo sicut licet gerenti curam totius corporis abscindere membrum pro sanitate totius corporis similiter licebit gerenti curam communitatis pro vtilitate ipsius reipu. aliquam personam interimere / ideo licet principi regi & habentibus curam commnitatis maleficos interficere. & ad preceptum diuinum non occides / dicitur quod prohibetur occidere auctoritate priuata sed non publica.
¶ Circa primam propositionem est difficultas. & ponitur talis casus / sortes cognoscit quod plato vult & potest totam rem publicam destruere & incendio dare nihilominus antequam hoc faciat plato / non potest ipse sortes aliter prouidere reipublice qui est priuata persona nisi platonem interficiat / an in tali¬ casuteneatur sortes qui est priuata persona platonem occidere. & videtur quod sic / quia magis tenetur tueri totam conitatem quam vitam propriam siue personam propriam: sed in casuquo plato inuaderet sortem volendo eum interficere nisi aliter posset euadere quam occidendo platonem non male faceret illum occidendo / quia vim vi repellere licet vt clamant iura / ergo vbi non potest aliter subuenire reipublice nisi interficiendo platonem videtur quod teneatur illum occidere / quia tenetur se morti exponere pro salute conitatis. ergo licet in casu persone priuate maleficum occidere.
¶ Circa secundam propositionem potest esse difficultas. & arguitur sic / persona publica non habet auctoritatem nisi a personis priuatis / & precipue quando fit per electionem / ergo persone priuate habent auctoritatem quam dant isti: ergo licet priuatis personis maleficum interficere. Vnde certum est quod vbi rex fit per electionem non habet potestatem nisi a subditis eligentibus / ergo illi habent talem petantem: & per consequens licet eis exequi actum illius potestatis. ergo licet persone priuate sicut publice maleficos occide re.
¶ Qtum ad primum dicunt aliqui precipue Euridanus quod in tali casu potest occide re prolatonem / & hoc non facit vt persona priuata: sed publica gerente vices comnunitatis. Veruntamen dnes de Gersono in tractatu quem facit super isto precepto non occides / dicit quod quis plato sit tyrannus volens totam rem publicam destruere: & sit sortes persona priuata nullam habens auctoritatem super platonem neque commissionem ordinariam non licet illioccidere platonem. Et ratio sua est / quia non sunt facienda mala vt inde eueniant bona / licet ergo teneatur sortes destructionem reipublice impedire pro posse suo / hoc tamen est per media licita. Sed argumentum est forte in oppositum & multum apparens / si sortes cognoscat platonem velle ipsum interficere nisi possit aliter euadere quam eum occidendo non peccat illum occidendo / ergo a fortiori cum plus teneatur reipublice quam proprie saluti simpl citer videtur & cetera.
¶ Quantum ad hoc argumentum / licet sorti occidere platonem ipsum impetentem vbi non pocest aliter eua dere: sed est diuersitas inter doctores. Nam tenet de Anchona quod non licet occidere inuasorem etiam quamuis non pateat euasio nisi per occisionem: immo dicit quod occidendo peccat. Vnde dicit quod tripliciter potest homo occidi. Vno modo odio persone vel amore vindicte / & prohibetur per illud non occides. Alio modo occiditur amore iusticie / & hoc per illud precipitur maleficos ne patiaris viuere. Tertio modo occiditur necessitate ineuitabili / & hoc permuititur Exodixxii. vbi permititur quod fur nocturnus occidatur. Vnde dicit quod permissio est de minorimalo. & ideo dicit quod non debemus vim virepellendo occidere quamuis non possimus aliter euadere. & ratio sua est / plus teneor diligere animam proximi quam corpus meum: sed occidendo istum qui me iniuste & malo animo aggreditur perdo animam eius / quia ipse peccat mortaliter cum sit in actu peccati me nitendo occidere: sed si permittam me occidere solunm perdo corpus meum & non animam / ergo lege caritatis plus obligor permittere quod interficiat me quam illum occidere in tali actu peccati. Cum lege caritatis plus teneor diligere animam proximi quam corpus meum. nam corpus meum est vltimum in ordine caritatis quod teneordiligere. Adducit ipse de Anchona auctoritates Augustini que videntur hoc expresse sonare. Nam dicit in libro primo de libero arbitrio. Homo qui inculpata lege alium aggreditur & occidit qualiter immunis sit a peccato videre nequeo dicit Augustinus. ergo ex auctoritate Augustini talis realiter occidens aggressorem peccat. Tamem ista opinio videtur multum dura & difficilis cum communis omnim doct. opinio sit in oppositum. Nam secundum illam opinionem sequitur quod nullus posset licite in bello iusto alterum occide re / nam si est iustum ex parte mei tunc ex parte partis aduerse est iniustum / & ideo scio aduersarium esse in peccato cum iniuste pugnat contra me. & prpter hoc argumentum dicit de Anchona quod non licet vnquam gerentibellum ex parte suiiu. stum aduersarios occidere quod tamen videtur absurdum. Proptera ab aliis aliter dicitur. Vndeis. Tho. secunda secunde. qu. lxiiii. dicit quod inuasus si intendat inuasorem occidere / ita quod ex intentione occidat de facto peccat: sed si intendat se solum defendere & vitam conseruare & se defendendo occidat nullo modo peccat / ita quod nullo modo intendat occisionem sed ei displicet talis occisio / immo alius seipsum occidit inquantum non desistit ab impetitione. & dicere oppositum esset multum durum / & videtur contra equitatem naturalem permittere se interficere vbi potest euitare.
¶ Ad argumentum quodest fortissimum / licet sorti occidere platonem pro defensione suevite proprie. Dico quod verum est: sed non licet intem dere voluntarie. Vnde dico duo. primum / sum certus quod plato aggreditur me & non adhuc aggreditur / non sicet mihi illum occidere: sed quando est in actu aggrediendi licet occidere si non possim aliter euadere. Similiter dico si plato esset in actu oppugnandiciuitatem licet cuilibet de ciuitate illum occidere quia sunt defensiores: sed quando solum constat de proposito. dico quod non licet mihi priuate persone illum occidere nunc quauis constet mihi certitudinaliter quod cras euertet ciuitatem.
¶ Resolutio est / licet priuate persone inuasorem occidere preter intentio nem occidendi. Secundo / licet ciuiliter deciuitate occidere oppugnantem ciuitatem quando est in actu destruendi: sed non licet quando est solum in proposito destruendi.
¶ Qaetum ad argumentum contra secundam propositionem. rex nullam habet pertantem nisi a populo. ergo tota comnitas habet auctoritatem occidendi. Dico quod sic / si nullus esset rex sicut quilbet potest abscindere membrum putridum a corpore suo quando non est alius qui abscindat ita similiter tota comunitas potest &c. sed ista persona singularis vel illa non potest. Vnde sicut rex potest / ita comunitas a qua rex habet auctoritatem: sed particularis persona non potest. ideo quantum ad primam ptatem correctionis quilibet imperator & dans tempoalis habet auctoritatem aufferendi vitam.
¶ Ontum ad secundam quanestionem qua¬ querebatur an liceat principi occidere inocentes. Nam visum est quomodo licet pricipi occidere: non tamne omnes maleficos / puta maleficos malicia interiori & exteriori quam dotalis malicia non perturbat rem publican &c. Queritur an liceat principi occidere in nocentem. & apperet quod sic / licet principi exponere vrbem igni & gladio pro rebellatione: sed in illa sunt aliqui innocentes vt paruuli: ergo licet principi occidere innocentem. Consequentia est certa / & antecedens quo ad primam partem videtur practicari sepe. Oppositum tamen arguitur exodi. xxiii. in sontem & iustum non occides.
¶ Pro solutione dupliciter potest intelligi questio / vno modo sic / an liceat principi occidere illum qui realiter est innocens / est tamem probatus nocens / & malefactor / & princeps vel iudex non habet certitudinem de opposito puta deeius innocentia. Qaentum ad hoc nulli doct. est dubium quin possit princeps vel iudex talem damnare ad mortem / sed tota difficultas est inter doct. Vtrum liceat principivel iudici qui vt persona priuata habet certicudinem de innocentia istius: sed non posset illam probare nihilominus conuincitur per testes nocens omni exceptione maiores / an liceat illum innocentem dannare ad mortem
¶ Circa hoc est multiplex modus dicendi. Delira dicit duo super illo Exodi. xxiii. Insontem & iustum non occides. Primum est: si iudex vel princeps est certus de maleficio platonis puta quod est homicida / nihilominus plato probatur innocens coram iudice ab illo facto cuius sortes iudex habet certitudinem deopposito non licet sorti occidere platonem Hoc dictum probatur / si liceat tunc occide re platonem. vel licitum est ei vt priuate vel publice persone. Non primum / quia nullivt priuate persone licet quemquem interficere. Nec potest dici secundum / quia non habet viam conuenientem vt occidat vt publica persona. quia non est ei ordine iuris pr cobatus nocens vt publice persone. ergo in talicasu non licet sorti occidere platonem. & hoc de necessitate est fatendum. Habetur de con¬ secratione distinctione.d iis. quod non licet sacerdoti curato ex pellere a mensa Christi illum quem sit peccatorem vt priuata persona. ergo eodem modo hic dicendum est.
¶ Secundum dictum ipsius Delira est / si sortes princeps vel iudex sciat prlatonem innocentem nihilominus per testes omni exceptione maiores est probatus nocens vt puta homicida non licet etiam ( dicit Delira) ipsum sortem damnare platonem ad mortem vel occidere. & huius sententie est guillermus odonis super libros Ethicorum. Et ratio precipua est ex textu iam allegato Exodi. xxiii. Nam si est innocens. ergo est indignus morte ergo occidens & sciens peccat contra iusticiam. Et sic resolutio Delira est / quod iudex non tenetur iudicare secundum allegata & probata quando habet scientiam particularem de opposito quamuis non possit repellere testes neque probare innocentiam accusati / immo tenetur non iudicare secundum allegata & probata. & ista duo dicta differunt / quia in primo casu non habet viam occidendi / & in secundo habet viam non occidendisciliet cedendi officio Primum patet / quia quamuis sciat illum dignum morte non habet viam occidendi / nam non habet viam occidendi tunc nisi vt priuata persona / sed non licetei vt priuata persona. igitur. Secundum patet / puta quod habeat viam non occidendi: quia potest cedere officio &c. Opposite sententie estid s. Tho. secunda secunde. quo. lx vii. arti. secundo. Et idem dicit Altissio. & Richardus & glo. de consecra. distiid ii. Et idem habetur tertia. qu. vii. ca. iudicet in glo. Tenent omnes cums. Tho. Vnde in tali casu dicit sanctus Tho. aut sortes est supremus iudex puta impearator vel rex non recognoscens superiorem in tali potestate iurisdica: aut non est supmus iudex. Si non sit iudex supsemus / vel potestremittere ad superiorem vel non. si non / puta quia vel superior praecipit ei vt cognoscat decausa / dicit quod propter hoc tenetur renunciare. Si non potest tunc vel potest sine scandalo iniusticie ipsum liberare vel non. Nam aliqui sunt casus ita enormes quod etiam supemus iudex non potest dare vitam sine scandalo iusticie. Intali casunon potest non occidere immo tenetur condem nare. Resolutio tho. est quo. allegata arti. secundo. quod iudex potest cognoscere aliqua dupliciter. vno modo / vt priuata persona. alio modo vt publica. si vt priuata / nec licet condemnare / nec absoluere / quia secundum talem cognitionem nullam habet potestatem: Sed vt persona publica aliquid potest cognoscere dupliciter. vno modo in communi. alio modo in particulari. In communi per legem naturalem diuinam aut humanam. hoc est per leges publicas diuinas aut humanas contra quas nullas probationes ad mittere debet. vnde in communi cognoscit quod omns malefactor est occidendus quando malefactor est perturbatiuus reipublice. Alio modo potest cognoscere in facto particulari vt persona publica puta per instrumenta & testes & alia huiusmodi legitina dotumenta que debet sequi in iudicando magis quam id quod ipse nouit tanquam priuata persona. Dicit ergo quod in casu in quo sortes iudex scit prolatonem innocentem nichilominus probatur nocens & fecit omnem indaginem ad reffellendum testes & non potest illum liberare sine scandalo iusticie in tali casu licet sorti iudici platonem innocentem dannare ad mortem / & istam opinionem dicit prepositinus probabiliorem. & hoc intellige sane puta supponendo quod non tenetur cede re ex officio. contra id quod dicit Delira & non potest remittere ad alterum & si non cedat officio tenetur condemnare. Ratio meafortissima pro ista opinione est ista: capio sortem episcopum coramquo agitatur materia de matrimonio inter sortem & bertam nam sortes probat bertam esse suam vxorem nichilominus episcopus scit oppositum sed non potest probare / & plato probat per testes omni exceptione maiores quod Berta sit vxor eius / quia eam desponsauit in facie ecclesie: tunc episcopus tenetur ad iudicare illam adherere sorti & ei reddere debitum. cpotest casus poni districtius puta quod causa agitetur coram papa qui non potest cedere papatuinisi ex consensu cardinalium & ecclesie & ratione insufficientie & supposito quod non potest cedere. ergo oportet de necessitate quod iudicet & non potest iudicare quod non sit vxor eius. patet per opinantem oppositum non potest iudicare de aliquo nisi sciat vt persona publica / quia scunia vt persona particularis non sufficit ad ferendum indicium. ergo saltem in casu iudex tenetur iudicare contrascientiam quam habet vt persona priuata siue particularis. Eodem modo iudex laicus debet facere. nam si probauerim hanc renesse meam que de facto non est mea & iudex certo scit quod non est mea tenetur ad iudicare illam rem michi / similiter tenetur condemnare innocentem probatum nocentem quamuis vt persona priuata sciat oppositum & hoc seruato ordine iuris quem tenetur obserua re / quid ergo ad argumentum Exodi. xxiiiexponunt insontem id est quem cognoscis insontem & iustum vt persona talis id est vt persona publica non debes condemnare. sed in casusudex non cognoscit istum insontem vt iudex immo habet ea que sufficiunt ad oppositum vt persona publica: ideo in tali casu potest illum adiudicare morti. Dices nunquam licet alicui facere contra conscientiam / sed iste occidendo facit contra conscientiam: ergo non licet istum occidere / verum est quod numquam licet alicui facere contra conscientiam. sed nego quod iste faciat contra conscientiam. Contra iudicat istum esse innocentem neque dignum pena & morte & iudicat eum non esse occidem dum / dico quod iudicat eum esse occidendum sirecte iudicat. vnde ista consequentia nichilvalet / iste est innocens: ergo non est dignus morte. vnde dico quod ex parte iudicis iuste occiditur & istud iudicium esset erroneum in iudice / iste non est iudicandus a me. immo istud iudicium est verum iste est iudicandus ia me & non tenetur illud deponere. Contra / ergo faciet contra conscientiam nego & dico quod facere contra conscientiam est facere contra dictamen practicum de aliqicciendo vel non faciendo. quamuis ergo iudicat iudex quod est innocens & vere / tameniudicat recte quod est occidendus. : Eodem modo dicendum est de lictore a cognoscit cer¬ titudinaliter condemnatum ad mortem priudicem esse innocentem debet eum suspendere quamuis sciat illum esse indignum morte postquam habet mandatum a iudice iuste precipiente & iuste condamnante. & ista opinio videtur probabilior quod postquam non potest ad alterum remittere neque absoluere sine scandalo & concesso quod non tenetur cedere( nan esset valde difficile quod rex teneretur cedere regno propter istum casum particularem) quod ipse iudex debet talem innocentem condennare. His prelibatis circa materiam tercieque stionis accedendum estad illam tertiam quaestio nem qua querebatur vtrum talem potestatem coherciuam habeat im perator vel danes temporalis a papa & romana ecclesia. Prima opinio est / quod ex institutione Christi habuit talem a papa cuius opinionis sunt qui dicebant in precedentibus questionibus quod papa habet plenitudinem potestatis tam in tenporalibus quam in spiumalibus. & quod in vtrisque potest facere sine peccato omne illud quod non est contra legem nature aut diuinam / sed papam committere talem iurisdictionem non est contra legem nature aut diuinam siue euangelicam. Item qui excercet illam sine commissione summi pontificis iniuste excercet: patet / nisipapa committeret negligenter faceret opus sibi commissum & non potest papa per se excercere: nam data est ei potestas & prohibitum estei ne illam excerceat. ergo oportet quod alteri committat & nisi altericonmitteret negligeret opus sibi commissum quod autem exercens sine commissione pape iniuste exerceat: patet quicumque assumit honorem nisi ad illum sit vocatus tanquam aaron etiam loquendo de honoretam in spiumalibus quam in temporalibus presumptuose assumit / & talis est notandus de ambitione & non intrat per ostium. vnde ad prelatum spectat iuridice & ordinarie prouidere de beneficiis particularibus / ergo eodem moo cum ad papam ordinarie spectet istam iurisdictionem commitere etiam ex institutione Christi / si aliquis assumat libero suo arbitrio ambitiose assumit. & iste est primus modusdi¬ cendi. scilicet quod ommnes exercentes iurisdicto nem temporalem habent illam potestatem exercendi a papa. vltra dicit doct. quod eiusdem sententie debent esse qui tenent quod licet papa non habeat illam prlenitudinem potestatis de qua dictum est. quoid est ca.d is. tamen habet plenitudinem potestatis quantum ad omnia quam necessaria sunt pro communitate fidelium gubernanda. sed ad debitum regimem fidelium necesse est quod sint aliqui exercentes vsum gladii. ergo si papa habet plenitudinem potestatis/ ila quod potest quicquid non est contra legem nature aut euangelicam siue dicatur quod habet polenitudinem potestatis quod teneatur prouidere de regimine fidelium tenetur conmittere istas iurisdictiones temporales.
¶ Tertia questio proposita / in principio huius tertie questionis erat. an condemnato aprincipe ad mortem liceat fugere si pateat ei locus fuge. Et apparet quod non per illud quod scribitur. ad Ro. xiii. qui potestati resistit ordinationi deiresistit & loquor de potestate principum / sed non licet resistere ordinationi dei. ergo non licet resistere principi seculari si igitur damnatus ad mortem aufugeret resisteret huiusmodi potestati. ergo non licite faceret & per consequens peccaret & in iuste ageret. Oppositum tamen arguitur / quilibet naturaliter inclinatur ad seruandum vitam suam / ergo licet seruare quando hoc fieri potest sine iactura alterius puta sine percussione vel lesione alterius vel damno / vt puta si aliquis haberet damnatum custodi re sub aliqua pena non liceret ei aufugere. Pro ista questioue aduertendum est: quod aliud est loqui de iniuste damnato & de iuste damnato. & iterum de iuste damnato potest intelligi dupliciter vel de illo qui est iuste damnatus ex parte iudicis & non ex parte sui. ex parte iudicis puta quia iudex seruauit ordinem iuris iudicando illum secundum allegata & probata: & tamen ipse de facto est innocens. Aut de iuste damnato & ex parte iudicis & ex parte sui / quia videlicet serua tus est ordoiuris in damnando ipsum. & realiter merebatur damnari quia nocens erat & malefactor. His suppositis sit prima prpositio. Iniuste damnatus ad mortem ex prote iudicis puta quia non seruauit ordinem iuris vel non habuit probationes sufficientes ad damnandum ipsum potest immo tenetur fugere si ei pateat locus fuge / patet sic quod teneatur fugere / nam iure naturali quilibet tenetur seruare vitam propriam quantum potest medio licito / ergo sortes qui est iniuste dannatus ex parte iudicis si pateat ei locus fuge & non fugiat peccat contra legem naturalem qua tenetur seruare vitam suam quantum potest / ergo cum istud medium puta fugere sic sorti licitum ad seruandum vitam. in moest ei licitum quemadmodum esset ei licitum fugere contra hostes eum iniuste aggredientes & persequentes tenetur iure naturali fi igere / alia ratio adducitur abaliquo doct. que talis est ille iudex ad iudicando illum morti peccauit ergo dando sententiam executioni peccabit & sortes qua legesciliet diuina tenetur diligere proximum etiam vitare peccatum in proximo. ergo cum teneatur vitare in proximo peccatum etiam tenetur fugere si ei patet locus fuge. Dices / ergo martires obligabantur fugere cum multis patebat locus fuge & erant iniuste damnati ad mortem. Dico quod quando ex fuga imminebat scnandalum in fide non tenebantur fugere. immo oportet quod iniuste dannatus maneat precipue si ex fuga illius immineret periculum in fide.
¶ Secunda propositio licet dumato iniuste. istomodo impetere principem & rebellare si possit / ita quod posset vincere vi sua. patet vnicuique vim vi repellere licet / & hoc quando infertur vis iniuste sed in illo casu infertur vis iniuste. ergo in illo casu licet vim vi repellere & occidere cum moderamine inculpate tutelle. & hoc expresse habetur. ecclesiastici. xxiiii. Erueeos qui ducuntur ad mortem & ad interitum liberare non cesses / & loquitur de illis qui ducuntur iniuste ad interitum / & arguitur sic Quilibet tenetur se magis diligere & liberare quam quantuncumque proximum / sed sic est quod quando proximus iniuste ducitur ad mortem quilibet tenetur liberare si possit etiam per vio¬ lentiam. ergo a fortiori si possit ipse illau vim repellere debet. immo ad hoc tenetur
¶ Tertia propositio / iuste damnatus ex part eiudicis / tamen iniuste ex parte sui licite potecaufugere si pateat ei locus fuge quia est realiter innocens: patet apud omnes doct. si / a / possessio sit mea nichilominus plato probat eam suam & per iudienem ad iudicatur platoni si possum sine periculocorporis & fame eam occupare & rapere bene facio. dicitur notanter sine periculo fame quia si eanm capiendo reputarer fur & latro non debeo eam capere / nam bona fama prestantior est bonis fortune / dicitur notanter etiam sine periculo corporis quia corpus magis est dilige ndum quam fama / & fama quam bona externa: & super omnia ista: vita magis est diligenda ergo a simili si sortes sit iuste damnatus ex perte iudicis / & iuste ex parte sui: adhuc corpus suum remanet eius: ergo potest fugere etiam cum periculo fame / quia corpus magis est diligendum quam fama.
¶ Quarta propositio in qua est difficultas inter docto. Si sortes sit iuste damnatus ad mortem ex parte iudicis. & sui & pateat ei locus fuge / an teneatur auffugere / dico quod potest licite aufugere & sine peccato & in hoc maior pars doct. conuenit / hoctenet Degandauo quolibeto no no quamuis opposttum imputetur is. thome tamen non legi in ipso / sed dicit quod potest licite auffugere. vt patet. qu. lxix. in vltimo articulo in solutione secundi argumenti. dicit quod nullus condemnatur ad manendum in loco vnde ducatur ad mortem. tenetur tamem non resistere agenti quin patiatur quod iustum est eum pati: sicut etiam si aliquis sit condemna tus vt fame moriatur non peccat si cibum sibi occulte ministratum sumat / quia non sumere esset seipsum occidere. patet sic vnusquisque tenetur seruare vitam suam iure naturali indispensabili dum modo possit hoc medio licito & sine iactura alterius / sed in tali casu sortes potest conseruare vitam suam. primo iudex non patitur iacturam ex eius fuga neque custos supposito quod non seruet eum sub pena. ergo. Holcot in tertio / adducit multas rationes ad istam propositionem / nam sortes potest postea maius bonum conmunitati facere quam mors eius fuisset communitati bona. quia non licet interficere nisi propter bonum commune / similiter potest penitere & multa alia bona facere: ergo in talicasu sorti proponenti illa bona facere licet aufugere. & hoc satis suadet. s. Tho. in loco prae allegato de condennato vt fame pereat / potest comedere si minstretur ei cibus. quia nullus potest condemnari vt seipsum interficiat. inmo dicit Degandauo si posset violenter acustode carceris vel quouis alio panem sustrahere licite potest / quia in tali casu cum sit in extrema necessitate omnia sunt ei communia. Diceret aliquis & est apparentia maior que possit haberi pro parte opposita / si sortes esset condemnatus ad perditionem bonorum post illam condemnationem non potest illis bonis vti neque retinere. immo committeret furtum quia non sunt amplius eius. similiter si sortes iusto iudicio conde mnetur in seruitutem alicuius non potest post sententiam latam aufugere ab eo. immo tenetur parereei cuius est seruus. immo sifugiat tenetur de damno domino suo & eum recompensare de iniuria facta: ergo a similisi sortes sit iuste damnatus ad mortem corpus eius & vita non videtur esse ipsius sed reipublice / ergo si fugiat iniuriam facit conmunitati cui vita adiudica est. & per consequens ipse peccat: & ista est maior apparentia que haberi potest pro opposito. & hoc assumunt alii docto. tenentes oppositam partem.
¶ Quantum ad hoc optime respoedet Pegandauo dicens: quod dupliciter contingit habere dominium in aliqua re. vnomodn quantum ad substantiam rei. alio modo quantum ad exercitium operationum aliquarum circa illam rem. primo modo / ille habet danenium qui substantiam rei alienare potest Secundo modo qui locauit equum vel domun habet dominium isto secundo modo. Hoc supposito dicit vlterius: quod nullus potest habere dominium in corpore alterius quantum ad substantiam preter animam informantem tale corpus vt sit sortes quantuncumque seruus dan natus ad mortem nullus habet dnenium quantum ad substantiam corporis eius & vitam preter animam ipsius a deo quod quantum ad substantiam semper remanet corpus anime eius. ergo anima tenetur regere ipsum / nutrire & conseruare inesse quantum potest / sed quantum ad aliquans operationes exercedas circa corpus iudex habet dominium vt puta citare eum / pruo care / incarcerare / mortem inferre. & sic malefactoris corpus quantum ad substantiam semper remanet anime eius sed quantum ad aliquas operationes exercendas dominium est apd iudicem / propterea dicit idem Degandauo: & consequenter. s. Tho. quod si sortes sit vinculatus non licet ei frangere vincula & carcerem / quia non habet dominium sui corporis quantum ad hoc / neque rebellare. nam si rebellaret licet principi illum inuadere / bellum ene est iniustum ex parte sortis: ergo illicite rebellat. & est argumentum efficax: quia si rebellat & princeps aggrediatur bellum est iustum ex parte principis: ergo iniustum exparte alterius / ergo propositum. Resolulio igitur istius materie est quod quamuis sit sortes iuste condemnatus & non vinculatus / nequ clausus in carcere / neque datus alteri in custodiam sub pena ita quod non immineat alicui persone detrimentum ex eius fuga licet ipsi fugere. Sed est difficultas: vtrum teneatur fugere in tali casu vel solum sit consilium. Dicit Pegandauo quod satis elici potest quod tenetur fugere. immo si non fugiat est homicida suinichilominus dicit lohannes de Gersono in tractatu quem fecit de esu carnium quod potest licite expectare mortem pro suis demeritis & satisfacere pro peccatis. videtur tan michi quod si sit ei licitum fugere quod pro tunc etiam tenetur fugere quia iure naturali tenetur seruare vitam corproris / & quia patet ei medium licitum ad illam seruandam: ergo tenetur. & hoc dicit Degandauo & tho. de illo que est damnatus vt pereat fame tenetur comedere si habeat panem / quia illud est medium licitum ad seruandam vitam eius. Vnde degandauo ponit differentiam inter istos quatuor terminos necessitas / fas / ius / & licitum / vnde non solum in tali casu est ius / fas / aut licitum sed necessitatis est fugere & ista opinio videtur probabilior vide licet quod teneatur fugere.
¶ PRo ls Ta OPlNOtdE poTEs T sic argui. Habita sunt tria dicta / primum: quod papa habet potestatem committendi iurisdictionem laycam & temporalem / secundum quod tenetur illam committere quia alias negligeret onus sibi commissum / tertium quod qui libet qui assumit iurisdictionem illam sine commissione pape est arguendus de ambitione: quia assumit honorem non vocatus & intrat non per ostium. Prima ratio huius opinionis / est necessarium est in omni communitate habere supremum a quo cunctorum iurisdictiones dependeant / sed tota conmunitas Christi anorum est commuintas volentium adinuicem commuincare: ergo oportet esse supremum in illa communitate &c. sed nullus alius potest assignari preter papam. ergo ab ipso dependet iurisdicto omnium aliorum. populus enim si est bene ordinatus vni gubernatori & non pluribus debet esse subiectus prouerbiorum. xi. vbi non est gubernator populus corruet. loquitur enim in singulari & non plurali cum inquit gubernator & non gubernatores / ergo videtur inuere quod vni populo vnus supemus debet esse gubernator & non plures: & cum totum genus humanum vnus populus sit qui optima constitutione & institutione volentium adinuicem viuere & communicare regi debeat necesse est esse principem supemum a quo ceteri dependeant. & illi supremo in omnibus pareant. Precipua ratio inter ceteras est ista. si non sit supremus aliquis aquo ceterorum iurisdictio dependeat poterunt esse alique in aliqua commuintate non subordinate quarum quilibet illas exercens erit supremus & nulli alteri subiectus: ergo poterunt esse plures superiores non habentes superiorem / sed hoc optimo modo regendiobuiare videtur / quia si sint plures superiorem non habentes quorum neuter est al¬ teri subiectus vel presunt eidem populo veldiuersis. Si eidem populo / ergo non poterit populus exhiberi quod est exhibendum superiori. quia si ambo simul contraria precipiant non poterunt subditis suis superioribus parere: ergo necesse erit vt sint alteri in obedientes & ad impossibile obligati quod est impossibile. ergo in communitate bene ordinata nonpossunt esse duo principes non subordinati. Si autem illi duosuperiorem non habentes presint diuersis populis. ergo ille communitates non erunt bene ordinate patet inter illos populos possunt esse dissen tones cum natura humana est prona ad dissentiendum & inter diuersos superiorem non habentes leuiter poterit oriri discordia que per superiorem se dari non poterit. discordia autem inter maiores superiorem non habentes periculosa est secundum Aristotelem. vi. politicorum. ca. ix. ergo si non sit aliquis superior ad vtrumque illorum populorum & ad vtrumque istorum qui presit istis duobus populis tales communitates non sunt bene ordinate. ergo dicit doct. Oportet confiteri quod sit vnus aliis omnibus superiora quo cunctorum potestates & iurisdictiones dependeant / & non videtur alius a summo potetifice. ergo si iurisdictio omnium aliorum dependet a summo pontifice tunc nec imperator nec alius princeps debet iurisdictionem temporalem exercere nisi sibi a summo potestifice committatur. & hec est summa huius opinioniscilicet quod omnis iurisdictionis aucto ritas dependet a summo pontifice.
On this page