Caput 3
Caput 3
¶ IAM NITITVR soluere vnam rationem opinionis & resolutio doct. est quod papa non habet committere principibus secularibus suam iurisdictionem sed illam habent a populo. sed arguitur pro parte opposita sic. Communitas volentium adinuicem viuere & in actibus ciuilibus conuersari inter quos potest oriri discordia non est bene ordinata nisi sit aliquis superior qui possit illorum causas & discordentias terminare alias sequerentur bella & multa alia inconuenientia / sed tota communitas omnium est conmunitas volentium &c. ergo non est bene ordinata nisi sit vnus superior / sed non potest dari talis superior nisi papa / ergo est omnium superior. sed inferiores non habent iurisdictionem nisi a superiore / ergo omnes habent suas iurisdictiones ex commissio ne pape / quantum ad hoc argumentum concessa maiore negatur minor puta quod talis supemus non potest esse alius preter papam immo secudum vnum modum dicendi est aliquis alter a summo pontifice ex electione populi & consensu maioris partis aut sanioris cui etiam papa est subiectus saltem in temporalibusscilicet imperator / & ista est prima solutio. hoc etiam dicit Marcillius depadua.
¶ Secunda solutio tangitur a doctore / ibi aliter respondetur / & ista secunda solutio est melior / & dico quod omnium Christianorum est vnus superior qui potest causas terminare spirituales. vt papa & alter quod potest causas ciuiles vt inmperator. Sed quid dicendum si reges non sunt subditi impera tori. Dico quod sufficit quod sint duo vel plures supiores vnus vni parti presidens & alter alteri / vt sortes gallus & plato hyspanus nullus est amborum superior: sed quilibet habet suum superiorem & orta discordia inter illos actor sequatur forum rei vt gallus conueniat hyspanum coram suo iudice & principe hyspano / & hyspanus gallum etiam coram suo. Ideo non requiritur quod vtriusque sit vnus superior / sed quod quilibet habeat suum superiorem & dum modo isti superiores sint prudentes poterunt suas communitates optime regere..
On this page