Caput 4
Caput 4
¶ PORRO QVIA ISTA. Videnda sunt pertinentia ad bonum principatum / primum quod sit ordinatus in bonnm commune & non in vtilitatem alicuius persone priuate. vnde aristoteles non solum ponit differentiam boni principatus a tyrano / sed etiam a despotico licito. quia principatus est ordinatus ad communem vtilitatem. Isto modo Christus instituit principatum sacerdotalem propter vtilitatem communem & non propter bonum priuatum Petri & successorum. talis autem principatus papalis & episcopalis est ex ordinatione Christi / quod insinuatum est a Christo cum petrum fecit papam dicendo / pasce oues meas: quasi dicat super oues meas te principem constituo vt non tollas ab eis lac & lanam nisi pro necessitatibus tuis. iuxta illud ad Corinthios. ix. quis pascitur gregem: & de lacte eius non manducat. ecclesiastici enim habent titulum petem di & exigendi temporalia pro spiritualibus. vt patet ex illa auctoritate pauli. Principatus ergo apostolicus est ordinatus non propter bonum principantis sed propter bonum commune subiectorum ad obtinendum regnum celorum. & ideo petrus dicit aliis pastoribus: pascite qui est in vobis gregen dei / ex istis auctoritatibus habetur manifeste quod principatus apostolicus est institutus propter bonum commune / propterea si Petrus aliquid instituisset contra libertatem alicuius particularis persone / vbi non fuisset necessitas aut magna vtilitas / illa institutio sine preceptio non obligasset. nam que fiunt a iudice & non in illa materia in qua non habet potestatem iudicandi nullius sunt efficacie. vnde non fuit data petro potestas nisi in vtilitatem subditorum quare si papaferat sententiam excommunicationis & non pro causa vera vel apparente non est timenda.
On this page