Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

¶ Capitulum quintum. Secundo ad optimum principatum.

VISVM est / an principes seculares habeant suas iurisdictiones a papa: & est opinio connis inter docto. parisienses quod non. immoantequam esset aliquis summus pontifex erant principes seculares habentes suas iurisdictiones. & ille modus est tripartitus vt visum est. nam dicebat Marcillius quod papa nullam habet potestatemcconactiuam. Alii quod habet in spitumali bus coactiuam sed non in tem conoralibus nec regulariter: nec casualiter. Alii quod in temporalibus non regulariter sed casualiter / & est opinio iuristarum. ca. licet & capitulo ex tenore de foro competenti: Item dictum est quod ad optimum principatum requiritur quod vnus principetur propter vtilitatem communem & hoc fuit deductum in quarto capitulo. in isto quinto capitulo doc. assumit secundum quod conueniet optimo principatui quod principans sit vnus sicut principatus est vnus / ita quod ad optimum principatum de necessifate requiritur quod vnus pricspetur quisit superior ceteris omnibus. Pro isto potest multipliciter argui ex mente aristotelis in tertio polyticorum nichilominus doct. adducit precipuam ratonem aristotelis quam facit loco preallegato volens probare quod pricipatus regalis in quo principans est vnus sit melior principatu aristocratico in quo pauci principantur & tymocratico in quo multi principantur. & sub regali principatu conprehenditur omnis principatus in quo vnus solus dom inatur siue sit dux comes vel baliuus. Et arguitur sic: ille principatus est melior qui conferuat subiectos in amicitia / pacecaritate / & concordia / prohibendo & impediendo discordias / rixas / & tumultus inter subditos: sed principatu regali ista maxime vitantur / ergo est principalis inter ceteratis & optimus. & ista propositio est manifesta quia omnis principatus est ordinatus ad conseruandam caritatem & pacem inter subditos & ad vitandum dissentiones & rixas inter illos. ergo ille est optimus quo maxime seruantur illa & maxime vitantur ista cuiusmodi est regalis. igitur. quod talis sit optimus qui talia facit patet per multas auctoritates scripture. Vnde & princeps pacis Christus super cuius humerum factus est optimus principatus corporaliter ab apostolis & ceteris fidelibus recessurus ipsis dilectionem & amicitiam singulariter imponebat dicens / hoc est preceptum meum vt inuicem diligatis. & Ioannis. xiiii. pacem relinquo vobis / pacem meam do vobis. & xvi. ait in me pacemnhabeatis. & Matthei decimo dicit apostolis Intrantes domum salutate eam dicentes pax huic domui. Finis ergo principalis principatus cuiuslibet est comnieruatio pacis fubditorum & vitatio discordiarum: sed hoc maxime fuit per principatum regalem / pro cuius declaratione notandum quod dissentio proueniens in regno non potest nisi tripliciter prouenire vel prouenit inter subditos: puta cum subditi dissentiunt inter se. Secundo vel est dissentio subditorum ad principem vel principis ad subditos. & isti duo vltimi modi coincidunt. Sed in principatu aristocratico vel tymocratico potest prouenire dissentio / & subditorum ad subditos / & subditorum ad principantes / & vnius partis principantium ad alteram partem principantium: sed per principatum regalem facilius conseruatur pax subditorum & vitatur discordia inter ipsos / ergo. Insuper dicit doctor quando dissentiunt subditi inter se / illa dissentio facile sedari potest per principantem. sed si oriretur dissentio principantium ad principantes / etiam ad omnes alios faciliter se diffundet vt testatur Aristoteles politicorum quinto ca. ix. Ideo difficile esset illam sedare / propterea / quia subditorum pars adheret vni parti & altera alteri. & sequitur dissentio in populo / ergo dissentio proueniens in principatu aristocratico vel tymocratico est multo grauior & pernitiosior quam illa que prouenire potest in principatu regali. Resolutio doctoris post Aristotelem & conmuniter omnium doctorum est / quod ad optimum principatum requiritur quod sit vnus principans. ratio precipua Aristotelis est / quia quando est vnus principans in dissentionibus facilior est recursus ad principantem quam quando sunt plures principantes / ergo regalis est melior. Dices / dicit sapiens prouerbiorum vndecimo. salus vbi concilia multa Sed in principatu aristocratico & tvmocra tico sunt multa concilia & plura quam in regali / ergo est prestantior regali. Nam princeps ad hoc est ordinatus vt preuideat pericula imminentia: & illis obsistat: sed hoc melius preuident plures sapientes quam vnus solus. plura enim vident oculi quam oculus / quod vnus non videt alter videt / & hoc de necessitate requiritur puta preuisio periculorum imminentium / & eorum que possunt ducere rempu. ad interitum & ruinam. ergo melior est principatus aristocraticus vel tymo craticus quam regalis. & hoc est precipuum argumentum partis aduerse tenentis oppositum. Ad hoc respondet sanctus Thomas in libro de regimine principum / & post eum Egidius de Roma: supposito quod omnes homines essent boni non querentes nisi quod iustum est / & homini & reipublice melioresset principatus aristo craticus vel tymocraticus quam regalis. nam duo aut tres querentes bonum commune melius prouident quam vnus: sed supposita conditione & peruersitate que iam reperitur inter homines: quia vnusquisque saltem pro maiori parte querit quod suum est & non bonum commune / supposita ergo tali peruersitate hominum pro maiori parte / & etiam quia stultorum infinitus est numerus ex multis principantibus quilibet niteretur acquirere sibi maio res diuitias & honores / & ex hoc facile oriretur dissentio inter principantes in perniciem boni communis / ideo supposita conditione hominum nunc viuentium prestantior est principatus regalis.

¶ RES TAT ERGO TNo VlRERE. Visum est quomodo duo requiruntur ad optimum principatum. Primum quod instituitur propter bonum commune. Secundum / quod sit vnus principans. Videndum est que sunt incompossibilia illi principatui optimo / & que sunt impertinentia. Primo est incompossibile illi principatui inquantum huiusmodi habere seruos proprie dictos / non dico locaticios / immo necesse est illos locaticios habere. Ratio est / nullus est in seruitutem redigendus nisi propter eius culpam. ergo de rantione optimi principatus repugnat illi habere seruos proprie dictos puta quod necessario sint serui tali principanti. & est precipua ratio que maiorem habet apparentiam. Nam secundum Aristotelem primo politicorum melior est principatus liberorum quam seruorum / quia melior est principatus qui est meliorum subditorum / sicut melior est principatus hominum quam bestiarum. liberi autem sunt meliores quam seruiquare principatus seruorum non est optimus iudicandus. melius est enim principaribonis quam malis / ergo iste principatus qui est super omnimode liberos / hoc est quo non sunt serui empticii est melior. & hunc vocat Aristoteles regalem. Vnde in plerisque locis habentur tales serui empticii & abiecti: sed hoc repugnat optimo principatui: puta quod de ratione illius sint tales serui abiecti & additi principanti siue sint boni siue mali. Vltra repugnat optimo principatui plenitudo potestatis in temporalibus. Patet / illud repugnat quod est in damnum & pernitiem subditorum: sed illa plenitudo potestatis in temporalibus est huiusmodi. nam est in perniciem rei publice quod princeps possit res cuiuscumque priuate persone in dominium alterius transferre pro libito suo & hoc posset si haberet illam plenitudinem potestatis de qua dictum est prima questio ne capitulo secundo

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5