Caput 6
Caput 6
CONSEQUENTER restat inquirere que possunt adesse & abesse optimo principatui. Et breuiter dicitur quod ad optimum principatum spectat vnicui quod quod suum est reddere hoc est iusticiam administrare / leges condere / iudices inferiores & alios officiales deligere & constituere / operationes quaruncunque virtutum precipere. quilibet princeps ex officio ad ista tenetur: sed tamen ad hoc videtur esse principalissime constitutus vt corrigat & puniat delinquentes. Patet id et ad corinth id est lex iusto non est posita: sed iniustis & non subditis. precipuum igitur quod pertinet ad principem est peccatorum correctio. Patet / principes ad hoc maxime sunt creati propter mutuam & pacificam tranquillamque conuersationem subditorum fouendam / & discordias dissidiaque sedanda / & nihil aliud vult dicere in isto sexto capitulo quam quod princeps inter cetera magis debet intendere punitioni malorum / ita quod actus principalis propter quem princeps est institutus est delinquentium punitio & correctio.
¶ Ex his patet que sunt optimo principatuinecessaria annexa. & que incompossibilia / & que impertinentia. & dictum est quod ad optimum principatum necesse est quod sit propter bonum commune / & quod principans principetur liberis & non seruis / & quod sit vnus principans & non plures. Item repugnat optimo principatui habere plenitudinem potestatis: puta quod possit ad placitum eius tranferrerem meam in alterum sine quocunque meo peccato vel causa / & facere quicquid non repugnat iuri nature & diuino. & visum est etiam quomodo precipuus actus principantis est malorum punitioni intendere. ¶lam doctor infert aliqua correlaria ibi his visis dicitur. Primum / non repugnat optimo principatui supremo optime ordinato aliquam potestate m iurisdicam esse alicuius vel aliquorum ex istis de communitate illa a supremo principe eiusdem communitatis que nullo modo ab ipso supremo principante dependeat nec sit ab ipso instituta / hoc est quod non dependeat ab ipso nec quo ad institutionem nec quo ad destitutionem saltem regulariter. Patet / dictum est quod optimus principatus est institutus propter bonum commune & malorum correctionem. ergo si non impediat malorum cohertio / ita quod nullus delinquens in illa communitate iustam & debitam effugiat vltionem / non repugnat supremo principatui esse aliquam talem iurisdi tionem que nullo modo dependet ab ipso supremo / nec quo ad institutionem nec quo ad destitutionem. Nec etiam talis iiurisditio bono communi repugnat. Patet sic / vndecunque choerceantur malefactores dummodo coherceantur per potestatem aliquam vndecunque sit talis potestas vela supremo vel ab altero non est impertinens bono communi si puniantur perpotestatem publicam & coherciuam. ergo correlarium verum. hinc est quod in aliquibus regnis vt fertur in regno Aragonie rex non habet instituere iurisditiones: immo est aliqua potestas iurisdica que habetur ex successione parentum / ita quod post patres filiisunt iudices / & filii filiorum erunt iudices / nec illos rex potest destituere immo sunt supra regem quantum ad illam iurisditionem.
¶ Secundum correlarium. Non repugnat optimo principatui aliquam personam politie esse regulari ter exemptam ab eius iurisditione dummodo sit casualiter subiecta puta ratione criminis ab ea commissi. dicitur regulariter. quia vt patet in primo correlario / non repugnat optimo principatui aliquam personam habere iurisditionem que nullo modo dependet a supremo principante. ergo illa non regulariter est subiecta: sed bene casualiter puta si peccat talis persona in rempu. ad supremum principantem spectat illam punire.
¶ Tertium correlarium. Non repugnat optimo principatui & supremo correctionem illius persone sic regulariter exempte ad aliquem alterum vel ad aliquos spectare quam ad supremum principantem. Patet sic. quicquid non repugnat bono communi est compossibile optimo principatui & supremo: sed quod ista persona sic exempta puniatur ab aliis quam a supremo principante non est repugnans bono communi & punitioni malorum. ergo. Vnde ponit ista doc. volens dicere quod papa non est supremus principans in politia: sed imperator si foret aliquis ex vniuersali consensu totius populi. Vltra dicit quod non obstante quod ipse imperator sit supremus principans / non tamen repugnat quin papa habeat potestatem coherciuam: puta excommunicandi. Similiter papa est regulariter exeseptus a principe / quia non potest eum imperator pro qualicunque crimine punire / dato quod papa committeret crimen quod scandalisa ret totam ecclesiam: adhuc regulariter non spectat ad supremum principantem eum punire: sed ad concilium generale:
¶ Resolu¬ tio ergo talis est. Non repugnat optimo principatui & supremo esse potestatem in politia que non dependet ab eo / neque quo ad institutionem / neque quo ad destitutionem. Preterea non repugnat esse personam exemptam a tali principante quantum ad correctionem quin possit per alias fieri quam per supremum principantem:
On this page