Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

Sane licet

¶ Septimum cap. Sane licet.

IN Hoc SEPTIMO capite vult dicere doctor quod quis supradicta de optimo pricipatu sint vera tam de principatu vniuersa li quam particulari: regulariter nihilominus ille principatus regalis in casu non esset optimus: immo mutandus in aristocraticum: vel tymocraticum. Patet in casu quo principans esset tyrainus: vel quando plures aspirarent ad principandum & melius seruaretur bonum commune per plures principantes. ideo casualiter alius principatus potest esse melior quam regius dummodo semper seruetur prima conditio necessario requisita ad bonum principatum: puta quod sit propter bonum commune. Et secunda conditio: puta quod vnus principetur: casualiter potest esse falsa: puta si ille vnicus adtyrannisandum aspiraret & declinaret tunc optimus principatus non esset simpliciter omnibus optimus: immo multis esset nociuus quemadmodum declarat doctor in presenti capite. reliqua autem que dicit clara sunt: quare transeo ad aliud in quo soluuntur rationes probantes quod debet esse vnus supremus principans & estt

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7