Quaestio 1
Quaestio 1
Vtrum verbum simul assumpsit naturam humanam: et quamlibet illius partem immediate: vel an assumpsit ipsas partes vnam post aliam vel vnam mediate alia et non quamlibet immediate
VIsum est in prima distinctione de possibilitate incarnationis & quomodo tres persone possunt eandem naturam assumere & eadem persona plures naturas & an possint persone indifferenter omnes naturas vel solum rationales assumere queritur consequenter Vtrum verbum simul assumpsit naturam humanam: & quamlibet illius partem immediate: vel an assumpsit ipsas partes vnam post aliam vel vnam mediate alia & non quamlibet immediate, & sic questio querit duo. primo. vtrum assumpsit simul & semel quamlibet partem nature humane id est animam & corpus / brachium / & caput &c. Secundo querit quis assumpserit quamlibet partem simul: vtrum assumpsit quamlibet eque immediate vel vnam immediate id est animam & alteram mediate puta corpus.
¶ Pro solutione notandum quod in incarnatione consideranda sunt tria: primo formatio corporis: nam corpus fuit formatum ex diuersis partibus que ante non erant vnite: & in illa formatione corporis fuit organisatio quedam in par¬ tibus vnitis que non erat antequam formaretur illud corpus qua organisatione completa fuit corpori anima infusa illud informans & postea totum aggregatum ex corpore / & anima fuit assumptum. Ideo tria sunt considerenda scilicet corporis formatio: secundo ipsius animatio: tertio ipsius corporis animati assumptio siue vnio.
¶ Circa primum scilicet formationem corporis necesse fuit multa concurrere sicut circa formationem aliorum corporum animatorum. Primo / oportuit esse motum localem duplicem & motum alterationis in materia. de motu locali duplici quia sicut dicitur regulariter fuit formatum illud corpus de purissimis sanguinibus virginis marie / & ille partes non erant simul in matrice quia fuit formatum in loco naturali sicut cetera corpora vt tenent omnes. Ideo ante formationem corporis oportuit illas partes sanguinis deferri ad illum locum naturalem & non nisi per motum localem / ergo formationem illius precessit motus localis. Et vltra illud corpus non fuit formatum ex superfluo vt ex spermate sicut cetera corporas / sed ex purissimis sanguibus virginis quorum partes non erant omnes simul conglobate. ergo necessarium fuit deferri illas ad locum mediante motu locali. ergo motus localis saltem natura precessit. Item secundo oportuit esse alium motum localem. notum est quo corpus humanum postquam formatum est habet materiam depresiorem quam materia sanguinis / vt materia corporis mei est depresior quam materia sanguinis mei / ergo antequam saltem natura formaretur corpus humanum ex purissimis sanguibus oportuit partes condensari & nunquam fit condensatio sine motu locali quia condensatio est partium adinuicem maior approximatio / ergo necessarium fuit quod esset ille duplex motus localis. Item / omnibus illis factis idest delatione partium sanguinis ad locum naturalem / & condensatione sufficiente: oportuit adhuc diuersas partes diuersimode organisari. Nam alia est organisatio manus / alia pedis / & organisatio fit per alterationem etiam concomitante motu locali: sed tamen est ibi alteratio necessario requisita. ergo oportuit tertio reperire talem motum alterationis quibus completis fuit necessarium animam creari & informare corpus. Et tertio illud aggregatum a verbo hypostatice vniri. tunc est difficultas vtrum illi motus scilicet localis & alterationis fuerint simul an successiue: & an simul cum illis motibus fuerit informatio anime ad corpus & simul tempore fuerit facta vnio vel postea.
¶ Dicunt aliqui quod omnia ista simul tempore facta sunt (non dico simul natura) ratio istorum est antequam consenserit virgo angelo denundianti / ecce concipies in vtero & paries filium. Luce. i. nihil de praedictis ad incarnationem erat factum / nec erat coagulata materia / nec organisatas / nec condensata: sed quam cito consensit angelo: & consensum explicuit verbis istis. Fiat michi secundum verbum tuum: in instanti terminante prolationem verborum fuit verbum incarnatum sicut in instanti terminante prolationem verborum sacramentalium confertur effectus sacramenti. tunc sic arguitur in tali instanti fuit verbum incarnatum: sed ante illud instans non fuerat aliquid factum de predictis requisitis ad formationen corporis. ergo oportet dicere / quod omnia illas simul instantanee quo ad tempus fuerunt facta / & oportet necessario fateri ex fide quod informatio: animatio & incarnatio / simul fuerunt tempore / quia alias aliquando virgo fuisset mater hominis quando non fuisset mater dei: quia illud aniamatum fuisset homo & tamen nondum guisset deus incarmatus ergo oportet necessario fateri quod non fuit ante animatio quam incarnatio. Sed est maior difficultas demotibus prequisitis. dicunt enim doct. quod illi simul fuerunt cum animatione & sic consequenter oportet necessario fateri quod fuit motus localis in instanti. quia ante instans terminationis prolationis verborum erat pars sanguinis: ex qua partialiter formatum est corpus quae non erat in matrice tunc ante illud instans fuit in alio membro & in illo instanti fuit in matrice / ergo de necessitate mouebatur in instanti de illo men¬ bro ad matricem / ergo in instanti fuit motus localis. Item cum fuerit in instanti condensatio & ipsa non sit sine motu locali / ergo in instanti fuit motus localis. Similiter organisatio non sit sine motu locali & vt conceditur illa fuit in instanti igitur. Sed est maior difficultas cum in eodem instanti ille partes informabantur forma sanguinis: & in eodem fiebat animatio ex anima rationali & vnio hypostatica: ergo illa materia informabatur simul & semel duabus formis substantialibus pro illo instanti / scilicet forma sanguinis & anima rationali. Item si ita sit quod in tali instanti fiebant ille mutationes locales: & cum hoc in tali instanti fiebat organisatio & assumptio: ergo aliquae due partes pro eodem instanti erant simul diuerse & vnite ad inuicem. Patet sic / ex duabus partibus sanguinis existentibus in diuersis partibus vt in manu & in corde & aliis fuit confectum corpus. tunc hec pars sanguinis est in capite / & hec in corde. ergo sunt diuise. & vltra in illo instanti sunt in matrice / ergo adinuicem vnite. Sequitur ergo correlarie quod eedem partes adinuicem sunt vnite & ad inuicem sunt diuise. nam vt dictum est fiebant motus localis quo deferebantur partes sanguinis ad locum generationis id est ad matricem / an in illo instanti materie ille partiales essent informate forma sanguinis. dico quod non erant sed semper ante illud instans fuerunt informate illa forma sanguinis. Sed in instanti illo terminante prolationem verborum exprimentium consensum virginis ille partes primo fuerunt informate forma rationali. Et quando dicitur vltra ante illud instans partes erant in diuersis membris distantibus corporis virginis: & in eodem instanti sunt adhuc in illis partibus: quia quando mobile mouetur in instanti est simul in termino a quo & in termino ad quem & in toto medio: ergo ille partes sunt simul diuise & separate. Dico quod dupliciter possumus ymaginari de illo motu locali. vno modo quod in illo istanti terminante prolationem verborum virginis ille partes sint subitanee de late non existentibus in medio nec intermino a quo: & sic proprie non esset motus localis. & credo quod ita fuit. & sic non sunt diuise: quia non sunt in partibus distantibus in quibus erant primoo. Secundo possumus imaginari de motu locali instataneo inuacuo / ita quod simul instantanee in partibus in toto medio & in ipsa matrice an sint tunc diuise. dico quod sunt diuise in illis locis. sed non infertur. ergo non sunt coniuncte. Sed vltra potest quari / & est difficle saluare quin vna pars sanguis fuerit ad minus mota pro instanti diuersis motibus qui videntur adinuicem repugnare: nam oportet fateri quod motu deorsum a loco supra deorsum ad matricem: sed sic est quod pro eodem instanti erat eiusdem partis condensatio simul & organisatio quae praesupponit alium motum disparatum immo forte motum sursum ergo videtur quod pro eodem instanti fuerunt motus contrarii & in eadem parte materie. Dico quod non esset inconueniens concedere miraculose: quia hoc totum miraculosum fuit. Sed consequenter quaeritur vtrum concederetur quod in illo instanti christus fuerit motus vel vtrum in tali instanti christus mouebatur: apparet quod sic / quia qualibet pars sui corporis mouebatur in illo Instanti: ergo christus. nam bene sequitur hoc mouetur: ergo praefuit. Dico quod per communicationem ydeomatum non est magnum inconueniens / & sic vides quae sunt concedenda consequenter in hac materia: quod videlicet omnia simul in instanti fuerunt facta. & requirebatur duplex motus localis & condensationis. & tertio organisatio. & in eodem instanti non fuit amplius forma sanguinis substantialis: sed anima rationalis in eodem instanti informauit: & in eodem tali instanti fuit assumptio totius aggregati. & sic non fuit successio.
¶ Secunda conclusio. Prius natura fiebat delatio partium quam condensatio: & prius natura condensatio quam organisatio: & prius organisatio quam incarnatio: licet simul fiebant in tempore & instantanee: vnde illud dicitur prius natura altero quando potest esse sine altero & non econtra quis ergo inter ista non fuerit ordo & successio temporis fuit tamen ordo nature. Concedendum ergo est quod christus simul tempore quando fuit animatum corpus assumpsit animam & corpus & quamlibet partem corporis. & sic non fuit ibi successio temporalis: Vtrum autem fuerit ordo sic quod vnum mediante altero assumpserit. tenendo quod suppositum diuinum potest indifferenter omnem creaturam assumere. dico quod Christus non assumpsit vnam istarum mediante altera. Patet: quandocunque sunt duo vnita adinuicem per tertium si illud tertium separetur ab altero illorum vnitorum etiam sit separatio illorum que vniuntur Si duo corpora vniantur mediante glutino a quocumque separatur gluten fit separatio a quocunque illorum, sed intriduo fuit separatio anime a corpore & non fuit separatio a diuinitate: ergo non fuit vnitum corpus mediante anima / licet ergo separetur anima a corpore non separatur diuitas in triduo: ergo anima non est medium: licet anima bene sit medium congruitatis id est congruum fuit quod deus non vniretur corpi nisi haberet animam rationalem. Sed tenendo partem oppositam videlicet quod deus non potet sustentare siue suppositare indifferenter quamlibet naturam sed solam rationalem saltem immediate / oportet consequenter quod secunda persona in diuinis fuit vnita corpori mediante anima / & fuit opinio Henrici quod non potest deus vniri immediate nisi nature rationali: & sic fuit vnitus corpori solum mediate / ergo mediante aliquo tertio: & non videtur quod sit illud nisi animarationalis / ergo fuit vnitum corpus mediante anima. Sed altera opinio est probabilior. Et sic patet de ordine eorum quam facta sunt in assumptione humanitatis a verbo scilicet de delatione materie ad locum naturalem de condensatione / de organisatione / de animatione & assumptione quomodo se habent quantum ad ordinem. & resolutio est quod omnia simul tempore facta sunt in instanti terminante prolationem verborum explicantium consensum virginis licet illa habeant ordinem naturalem adinuicem. Visum est etiam qualiter assumpsit quamlibet partem eque primo & vltimo vise sunt ille due opi. &c.
¶ Circa praedicta dubitat primo. Vtrum assumpserit naturam singularem propria singularitate? dicitur quod sic / quia res mundi est singularitatis propria singularitate non ponendo naturas communes patet / accepta quacunque re omnibus distinctis ab ea separatis adhuc remanet singularis: ergo qualibet res mundi est seipsa & non alia re a seipsa distincta singularis, notissimum enim est quod christus non assumpsit suppositum propria suppositalitate / nam humanitas assumpta non est suppositum propter connotationem: quia sustentabatur: sed bene assumpsit naturam singularem. Nolo dicere quod vnaqueque res sit singularis per propria differentiam indiuidualem & quod sortes est singularis sua differentiam diuiduali. sed de hoc alias.
¶ Secundo dubitatur de causis congruitatis quare sit incarnatus christus: Non potest dari causa necessitatis incarnationis id est necessitans vt incarnaretur / quia sicut mortuus est quia voluit: ita incarnatus est quia voluit: & non est altera causa: sed a doctoribus ponuntur quaedam congruentie ex parte reparationis siue redemptionis. Aliquae enim ex parte reparationis siue redemptionis / alie vero ex parte reperabilis. Primo quidem congruum fuit vt incarnaretur & manifestaretur eius potentia / sapientias & bonitas. vnde manifestate eius potentia inquantum coniunxit extrema / nam maxima potentia videtur esse pro quam coniunguntur extrema & maxime distantia adinuicem quemadmodum sunt creator & creatura. manifestatur sapientia inperfectionem totius vniuersi per coniunctionem primi & vltimi. verbi scilicet quod est omnium principium & humane nature quae fuit vltima creaturarum creationis tempore. Secundo ex parte reperabilis congruum fuit vt homo qui per peccatum erat deiectus tanquam brutum oculo corpali cognosceret suum creatorem. Vide latius illas congruentias in sancto Bonauem. qui illas declarat ad longum.
¶ Tertio dubitatur. vtrum si Adam non peccasset nihilominus deus incarnatus fuisse / arguitur quod sic per illud Ione. ii. propter me orta est illa tempestas. dicit glo. quod diabolus praeuidit incarnationem Christi / & ex hoc inuidebat generi humano qud videbat super se exaltari / ideo Christus poterat dicere propter me orta est hec tempestas. ergo cum ante casum demon preuiderit incarnationem si non peccasset nihilominus fuisset incarnatus. In oppositum Mathei. xviii. veni querere quod perierat. Pro isto dubio sunt aliquam opiniones. propria opinione tenent Alexan. & Sco.quod quamuis non peccasset Adam nihilominus christus fuisset incarnatus. ratio in qua Sco. fundat se totaliter est hec. semp ille qui intendit aliquid intendit prius finem quam media ad finem & adhuc quod est proximius supremo fini quam illud quod est magis distans ab illo fine. Quod enim est vltimum in executione est priuium in intentione: & medium propinquius fini est semper prius in intentione: ergo prius natura deus ordinauit ad beatitudinem quod erat futurum supreme propinquum fi¬ ni qua illa quam erant futura non ita propinquam fini: sed inter omnes beatos christus est maxine propinquus fini: ergo prius natura praeuisusem beatificandus quam ceteri beatificandi: sed ceteri beatificandi sunt prius praeuisi natura ad beatitudinem quam ad gratiam / & prius ad gratiam quam sub priuatione habitus id est quam sup peccato: ergo christus prius natura fuit preuisus ad beatitudinem secundum animam quam fuerit praeuisus Adam peccaturus. & per consequens quamuis non peccet Adam christus fuisset beatificandus secundum humanitatem. vnde pro hoc est notandum quod quamuis sit vnica noticia qua deus se cognoscit & cetera creata: tamen illa noticia secundum Sco. prius natura fertur in aliqua obiecta quam in reliqua prioritate nature & non temporis: quia alias deus non fuisset semper omnisciens. prius enim seipsum cognouit tanquam summum bonum & est beatus sua noticia. Secundo non tempore sed natura cognouit omnes suas creaturas Tertio aliquas ordinauit ad beatitudinem & alias non ordinauit per actum negatiuum: habet enim actum circa beatitudinem negatiuum circa aliquas creaturas. & quarto de ordinatis ad beatitudinem praeuidet aliquos casuros: & consequenter ordinat de medio quo resurgent ad gratiam. & sic est talis ordo naturalis quo fertur deus in obiecta. Primo in se tanquam in summum bonum. Secundo in singulas creaturas absolute. Tertio in creaturas aliquas comparatiue ad beatitudinem alias vero non. & quarto cum aliquas creaturas beatificandas praeuideat casuras in illo tertio instanti nature ordinat de mediis quibus casuri resurgent &c. cum ergo praeuideat prius christum secundum humanitatem saluandum quam adam peccaturum / casus ade non est causa quare fuit incarnatus.d immo fuisset incarnatus quamuis non cecidisset. Sed ista opinio assumit multa / & videtur quod non sufficienter dicat. Dicit enim quod deus primo videt se. secundo creaturas &c. tunc ergo prius natura praeuidet animas paruulorum decedentium post baptismum beatificandas beatitudine quam beatificantur & habituras gratiam baptismalem quam preuideat Adam casurum. Si sit ita quod prius natura praeuideat & praeordinet ad beatitudinem & ad tantum gradum quam videat Adam casurum / tunc quaero si prius natura praeuideat has animas & ordinet ad hunc gradum gratie praecise: si sic ergo praeuidet eas hunc habituras per aliquid medium / & non videtur nisi per passionem: ergo prius natura praeuidet illud medium per quod sunt habiture quam videat adam casurum: consequens videtur falsum immo non assumpsisset naturam passibilem. Secundo apparentius quia forte dices quod prius ordinat ad tantam gratiam praecise: ergo prius natura ordinauit de medio per quod consequeretur illum finem. consequentia non valet quia prius natura videmus finem quam disponamus de mediis. tunc arguitur sic prius natura deus ordinat istas animas ad tantam gloriam & gratiam praecise quam praeuideat adam casurum / ergo quamuis non cecidisset adam habuisset illum gradum glorie & gratie praecise: quia prius natura secundum eum praeuidit christum beatificandum quam adam casurum: ergo quis non peccasset adam christus beatificandus erat: ergo tales anime fuissent beatificandae tanta beatitudine. consequens est falsum: quia si adam non peccasset singule erant beatificandae beatitudine merito proprio quod excedit gratiam sacramentalem. ideo non sequitur apud Scotum prius natura preuidet eas ad beatitudinem simpliciter quam praeuideat adam casurum & ad tantum gradum / quia praeuidit animam christi summe beatificandam: ergo prius natura praeuidit gradum beatitudinis quam adam casurum, nam si ista consequentia sit bona / prius natura praeuidit animam christi beatificandam quam adam sit casurus: ergo si non peccasset nihilominus anima christi fuisset beata. Similiter bene sequitur prius natura praeuidit animam paruuli tanta beatitudine debere decorari. ergo si non peccasset nihilominus habuisset talem beatitudinem. consequens est falsum: ergo ista ratio non videtur vrgens. Dices prius natura vidit naturam humanam summe beatificandam quam adam peccaturum: ergo ista anima fuisset beatificata: sed dico quod non fuissset vnita supposito christi: sed coniunctionem christi ad humanitatem posterius natura vidit quam Adam casurum. si aliquis sic dicat quomodo impugnabit Scotus.
Quantum ad hoc dubium videtur mihi quod vtraque pars probabiliter defensari potest. Bona. dicit quod vna est conformis intellectui / altera apparentior propter sacras litteras. ideo secundum primam opinionem ad rationes Pauli venit vt nos saluos faceret. dicunt quod auctoritates quam sonant quod illius aduentus est causa redemptionis intelliguntur de aduentu in carnem passibilem quamuis concedatur quod si Adam non peccasset fuisset Christus incarnatus non tamen assumpsisset na¬ turam passibilem.
¶ Alia opinio quae defensatur communius in quam magis inclinat Tho. & bona. quod si Adam non peccasset Christus non incarnatus fuisset. Et ad auctoritates in oppositum quas adducit Alexander de hallis quod propter eum orta est talis tempestas: & quod demon cognouit. hoc dato quod lucifer preuidit ante casum ipsius Ade dico quod stat quod preuiderit effectum & non preuiderit causam sicut dicunt doc. Adam preuidit misterium incarnationis cum ait Hoc nunc os ex ossibus meis & caro de carne mea Genesis secundo. sed non preuidit se casurum / ideo non sequitur demon praeuidit Christum incarnandum. ergo preuidit causam eius. Item dicit Augu. quod sicut anima beati quantum ad intellectum per visionem dei satiatur ita quantum ad sensum post resurrectionem satiabitur in visione humanitatis Christi. & dicit ipse Augustinus ad hoc incarnatus est Christus vt homo totus saluus fieret. Dico quod illa non est tota ratio quare est incarnatus: sed est vna ex causis: sed aliis non positis id est illo casu ade non posito non fuisset incarnatus. Item sicut homo genitus est sine viro & muliere / & homo fuit genitus ex viro & muliere / ideo quantum ad complementum vniuersi oportuit aliquem generari qui generetur ex muliere sine viro. Dico quod ista ratio non cogit quia deus non necessitatur ad opera ad extra. Ad rationem Scoti quod deus prius natura preuidit Christum beatificandum quam casum Ade. & quod prius natura videt finem intentum & illud quod est proximius fini quam remotoria. Dicit Occham quod nullo modo est ponenda illa prioritas nature in diuinis / equae cito ordinat predestinatum ad beatitudinem & reprobum ad damnationem. & sic nullo modo est ordo nature quantum ad ista / licet ita sit in veritate quod deus est productiuus effectum mediante causa non prius natura videt causam quam effectum / est ita quod deus est colaturus beatitudinem mediante gratia tamen non prius natura videt gratiam quam beatitudinem ergo negatur quod in cognitione diuina sit prioritas nature sed in cognitionibus nostris est prioritas nature & temporis: quia cognitiones nostre sunt accidentia nobis: sed in deo cognitio dei est ipse deus. Secundo hoc admisso probat tantum quod anima fuisset beatificanda quamuis Adam non peccasset: sed tamen non prius natura praeuidit vnionem hypostaticam verbi ad humanitatem quam preuiderit hominem casurum talis vnio fuit medium reparationis. & sic argumentum non probat quod quis non peccasset Adam nihilominus fuisset Christus incarnatus. Queritur quarto quare distulit illam incarnationem. Dicit Bona. quod distulit reparationem. primo ad pugnitionem criminis: & ita crimen fuit punitum per dilationem reparationis. Secundo vt homo cognosceret grauitatem criminis: & cognita grauitate magis refugeret crimen. & tertio vt magis desideraretur redemptio: & post longam dilationem gratius acceptaretur. ecce congruentie sed omnia ista sunt referenda ad vltimam causam: quia sic deus voluit.
On this page