Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum virgo Maria mater Christi fuerit aliquando maculata peccato originali

¶ Distinctio tertia.

IN PRECEPENTIbus distinctionibus actum est de persona carnem assumente & modo assumendi. Hic autem consequenter agitur de qualitate nature assumpte. ideo quaeritur primo de sanctificatione virginis / vtrum virgo Maria mater Christi fuerit aliquando maculata peccato originali.

Pro cuius declaratione notandum quod sanctum in proposito capitur pro eo quod est a peccato purgatum: sed hoc dupliciter aliquid potest dici purgatum a peccato Vno moo quod aliquo tempore habuerit peccatum & non sit amplius in peccato: & tunc dicitur purgatum a peccato quod infuit. alio moo dicitur purgatum a peccato quod nec inest nec infuit / sed infuisset nisi specialiter poneretur obstaculum ne inesset. Et sic questio est vtrum fuit virgo sanctificata id est vtrum specialiter a deo fuerit preseruata per speciale dei auxilium quod non contraheret peccatum. Secundo supponitur quod duplex est conceptio / quedam corporis / quedam anime / corporis est seminum commixtio que praecedit tempore conceptionem anime.

¶ Circa hanc questionem an virgo aliquando fuerit in peccato originali / & postea sanctificata vel ante fuerit per spe¬ ciale auxilium preseruata ne illud contraheret fuit duplex modus dicendi temporibus antiquis: sed nunc vnus est & alter prohibitus per concilium basiliense. Multi antiquorum vt Alex. Tho. & Bo. credunt ipsam fuisse conceptam in originali. vnde originale est in sola anima rationali / nam in eodem est originale in quo est iusticia originalis. sed in sola anima existit iusticia originalis. igitur. Cum ergo queritur an virgo contraxerit originale / non queritur an in commixtione seminum fuerit originale. quia nondum erat anima: sed questio est vtrum organisatione facta in primo instanti in quo creata est anima & corpori organisato infusa an modo & lege communi contraxerit originale. Dicunt quod sic in illo instanti / quia generata fuit per propagationem & commixtionem seminum sicut nascuntur omnes / & ex fetiditate carnis fuit contracta labes peccati originalis id est caruit iusticia originali quam tenebatur habere. & fundant se in multis auctoritatibus & rationibus / nam habetur ad Ro. tertio omnes in Adam peccauerunt & egent gloria dei. ibi nulla fit exceptio. & loquitur de illis qui modo naturali descenderunt ex adam. ergo cum virgo ex illis fuerit contraxit originale ex primo parente. & nulla fit exceptio / ergo. Sanctus Tho. adducit duas rationes. prima: nisi virgo contraxerit originale Christus non fuit vniversalis nature humane redemptor. Patet: bene sequitur / virgo Maria non fuit in originali: ergo non eguit redemptione a peccato / ergo non fuit merito passionis Christi liberata. & vltra: ergo Christus non fuit vniuersalis redemptor. Secunda ratio est exhiis que fuerunt in virgine. nam passa est penalitates & mortem quam sunt pene peccati originalis: ergo / alias si fuerit preseruata ab originali debuit consequenter preseruari a penis consequentibus originale aut concomitantibus. Ista est ergo prima opinio quam est condemnata in concilio basiliensi / sed qui illam defendebant non peccabant quia nondum erat determinatum de parte vera / ideo probleumatice poterant deffensare quancunque partem. Similiter sancti multi errauerunt in multis: quia nondum erat oppositum decretum per ecclesiam: sed post determinatio¬ nem ecclesie deffensare oppositum esset hereticum: conclusio ergo vera quod virgo nunquam fuit in originali peccato. vnde Sco. dicit quod possibile est quod fuerit in originali per instans conceptionis. & quamuis hoc fuerit possibile de potentia absoluta nunquam tam fuit / & precipua ratio eius talis. Decens est quod perfectissimus redemptor habeat perfectissimum modum liberandi: sed Christus fuit perfectissimus liberator: ergo debuit habere perfectissimum modum liberandi respectu alicuius redempti / & non videtur respectu cuius nisi virginis: & redimere isto modo est impedire ne aliquis efficiatur filius ire / vel ne aliquis incidat in odium illius in cuius odium alias incideret / hoc est / facere ne contrahat culpam ratione cuius creatura habeatur odio / est perfectior modus liberandi quam facere quod priusquam incurrerit culpam remittatur illa: ergo Christus respectu virginis debuit habere istum modum redimendi: sicut dictum est / sanctificare aliquando tamen valet sicut impedire ne contrahatur culpa quam alias contraheretur. aliquando tantum valet sicut a culpa contracta liberari. & sanctificari primo modo perfectius est quam secundo modo. nam multo perfectius non contraxisse culpam quam post contractam liberari ab illa: ergo si christus habuit prfectissimum modum sanctificandi respectu creature habuit illum respectu virginis gloriose scilicet cauere ne illa caderet in culpam. ergo oportet fateri quod nunquam contraxit originale. & ista est ratio suasiua. Alie sunt rationes quae sunt ex Aug. Omnes autem auctoritates scripture & sanctorum quae dicunt omnes cecidisse in originale intelliguntur nisi fuerint specialiter praeseruati vel impediti / & omnes sonantes quod nulla fuit exceptio sunt intelligende quantum ex se / & secluso impedimento extrinseco.

¶ Resolutio / ipsa virgo fuit praeseruata a peccato originali. & nisi specialiter praeseruata contraxisset originale peccatum / quod nihil aliud est quam carentia iusticie originalis debite in esse quantum ad formale saltem. Occham vero tenet oppositum / illa carentia & in se & in equalenti vocatur originale & praeseruatur ab illa per infusionem iusticie originalis aut illius equiualentis scilicet caritatis / ita est praeseruata virgo gloriosa. deus simul cum infusione anime infundit caritatem / & sic habuit iusticiam originalem adminus in equiualenti / & sic preseruata fuit ne contraheret originale. Vnde dicit Scotus nisi preseruata fuisset prius naturaliter fuisset virgo suboriginali quam sub gratia / quia in se derelicta sine auxilio extrinseco fuisset in originali. Ad aliam rationem partis aduerse nisi virgo concepta fuisset in originali non fuisset Christus vniuersalis redemptor. nego immo perfectius fuit redemptor virginis isto modo scilicet preseruando ea a peccato quam ab ipso eam releuando. Patet igitur quod numquam fuit in originali / & si preseruata ab originali etiam preseruata fuit ab actuali / quod est magis fugiendum quam originale saltem mortale.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1