Quaestio 2
Quaestio 2
an sicut peccati fomes fuit virgini ablatus, ita etiam nec Christus est in lumbis abrahe decimatus
QVeritur secundo / an sicut peccati fomes fuit virgini ablatus / ita etiam nec Christus est in lumbis abrahe decimatus.
Circa primum oportet supponere quid sit fomes. Secundo quod duplex fuit sanctificatio virginis. Et difficultas est inter doctores de fomite in quo sit subiectiue. Vnde nihil aliud est fomes: nisi illud quod inclinat nos ad delectandum vel tristandum / contra dictamen recte rationis / & vocatur a Paulo lex. vt vidi aliam legem repugnantem legi mentis mee: circa quod aliqui voluerunt dicere: quod non est qualitas: sed est ipsa anima / que delectatur in rebus conuenientibus & tristatur in disconuenientibus. & sic attrahit ipsam animam rationalem ad ei assentiendum / ista tamem non est communis quamuis sit lo. de Gersono. sed apud doc. communiter fomes vocatur qualitas: sed vtrum sit subiectiue in anima vel in corpore / sicut enim iusticia originalis erat quedam qualitas que regulariter impediebat illos motus naturales: ita fomes est quedam qualitas que facit vltra quam rectum sit delectari vel tristari. Questio est inquo sit subiectiue / & de hoc Occham & Holcot contrariantur / Occham dicit quod est subiectiue in corpore & apparenter: quia Paulus dicit video aliam legem &c. Ista qualitas repugnat dictamini recto & inclinat voluntatem ad delectandum seu tristandum: & hoc propter vnionem inter appetitum rationalem & sensualem. Holcot dicit contrarium quod est qualitas fundata in anima. ratio non est ponendus habitus nisi in illa potentia in qua ponuntur actus qui inclinant ad tales habitus: sed delectatio dolor & tristicia sunt passiones in anima existentes. igitur & ipsa qualitas que est fomes est in anima. Item secundum August. ista qualitas est effectus peccati originalis. sed origiale est in anima. igitur. Item ista qualitas & iusticia originalis opponuntur contrarie: sed contrariorum est idem subiectum: quia habent fieri circa idem. ergo talis qualitas est in anima & non in corpore. Quelibet istarum opinionum habet apparentiam & faciliter potest defensari. ad rationes in oppositum vtriusque tenendo secundam: ad auctoritatem Pauli dicitur quod vocauit eam legem membrorum: ideo quia qualitas quae est in anima causatur ab aliqua dispositione corporis: quia per decisionem seminalem & commixtionem ideo dicitur lex membrorum.
¶ Secundo notandum duplex est sanctificatio corporis. quedam est in conceptione quam vocatur passiua / alia actiua quam fuit facta in conceptione Christi: quia tunc tantam recepit perfectionem quantam poterat recipe / alias mentitus fuisset angelus dicendo aue gratia plena. Vnde cum quaeritur vtrum fuerit fomes extinctus in virgine. dupliciter intelligitur vel / quantum ad eius substantiam vel quantum ad accidens. lste due qualitates fomes peccati & caritas non repugnant ad inuicem quantum ad substantiam: sed per suos effectus quia caritas inclinat ad illa quam sunt vtilia anime: & fomes ad illa quam sunt inutilia anime. Nam fomes trahit ad actus carnales: & caritas ad actus spirituales. hinc est quod tenet Occham quod quando quis facit aliquod bonum opus fomes remittitur quantum ad suas operationes & non quantum ad substantiam: quia non tantum inclinat sicut ante. Difficultas est an fuerit totaliter extinctus ipse fomes in virgine maria. Aliqui dicunt quod in prima conceptione virginis non fuit ablatus quantum ad substantiam non quantum ad totalem inclinationem / quia adhuc inclinabat ad peccatum ve¬ niale: sed in secunda conceptione fuit totaliter ablatus quantum ad suas operationes. Alia opinio dicit quod totaliter fuit ablatus in prima conceptione quantum ad inclinationem ita quod non fuit inclinata ad peccatum post primam conceptionem.
¶ De secundo / an Christus fuit decimatus in lumbis Abrahe / oportet supponere quod Abraham obtulit decimas Melchisedec sacerdoti sibi benedicenti Genesis. xiiii. Secundo supponitur quod quilibet qui descendit ab aliquo fuit in lumbis eius vt fui in lumbis patris mei / quia fuit causa immediata: sed Adam & Abraham & alii patres fuerunt causa mediata virginis: ergo & Christi. ergo Christus fuit in lumbis ade & abrahe. Patet / quia Abraham fuit causa christi. Secundo dicitur quod aliter fuit Christus in lumbis Abrahe quam Leui / quia Leui fuit in lumbis Abrahe per effusionem seminis / non tamen Christus quia fuit conceptus de spiritu sancto. ille etiam dicitur decimatus in lumbis Abrahe qui descendit ex semine eius vel qui fuit figuratus per decimas quas Abraham obtulit Melchisedec & Christus non fuit decimatus in lumbis abrahe vllo istorum modorum / sed virgo Maria bene fuit decimata in lumbis eius / & omnes alii qui descenderunt ab ipso Vtrum virgo maria potuit peccare / dico quod fuit impeccabilis per gratiam: sed non per naturam sicut nec Christus: nam non potest stare tanta gratia in homine quod necessitet voluntatem quod non possit elicere actum peccati. & sic non capitur gratia pro habitu infuso: sed pro gratia gratis data: qua deus dicitur impedire voluntatem de quocumque actu vt eliciat illum / & potest voluntatem necessitare non autem cogere / nam virgo erat obligata diligere deum & pro tempore quo tenebatur diligere deum poterat elicere actum contrarium / quia poterat non elicere: & non erat soluta legibus diuinis: quia tenebatur diligere sicut & nos. tamen ista est distinguenda virgo pro tempore quo tenebatur diligere poterat non diligere. vel de potentia ordinata negatur. vel absoluta conceditur. poterat enim deus illi auferre illam gratiam que assistebat illi vt non peccaret / & poterat impe¬ dire suas operationes non secum concurrendo. & sic resolutorie virgo Maria erat impeccabilis per gratiam non gratum facientem que est habitus infusus: quia talis habitus non necessitat voluntatem per suam assistentiam ad agendum: quia tunc voluntas semper esset in actu: sed erat impeccabilis per gratiam gratis datam: id est per speciale dei auxilium / quo necessitabatur voluntas ad omnia opera que erant precepta / & impediebat ne faceret opera prohibita / & cum tali gratia assistente siue aux illo speciali stat libertas contradictionis ad merendum & demerendum: quia tempore quo agebat opus precepti poterat non agere: & sic stabat meritum. Patet etiam quo modo virgo Maria fuit vere filia ade descendens ab adam & abraham per veram propagationem seminis. ideo quatum ad modum propagationis contraxisset peccatum originale nisi preseruata fuisset. Christus autem non sic descendit ab adam per propagationem seminis / ideo non fuit filius naturalis ade / ideo nec debitor iusticie originalis vt dicit Sco. in secuda questione huius distinctionis.
On this page