Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum beatissima virgo Maria fuerit vere mater Dei et hominis
QVeritur vtrum beatissima virgo Maria fuerit vere mater dei & hominis. & ista questio tractatur ad remouendum heresim qua erat tempore ariani / concedebant enim quod Maria erat virgo & genitrix: sed negabant quod esset genitrix dei. Pro elucidatione quaestionis supponenda sunt ea quae dicta sunt in secunda quaestione scilicet de conceptione / de delatione materie ad locum conceptionis / de condensatione / de organisatione / de animatione / quae omnia fuerunt facta in instanti. quibus suppositis inquirendum est quid requritur in muliere ad esse matrem. & quare aliqua mulier realiter dicitur mater alicuius pueri. Difficultas est non moderna / sed antiqua inter Auicennam & Arist. quam habitudinem scilicet habet mater in ordine ad puerum / & an habeat actiuitatem in productione prolis. hoc supposito queritur vtrum sit concedenda quod virgo fuerit mater Christi. De hoc est duplex modus dicendi. vnus quod in communi generatione filii mater se habet solum pure passiues / & non actiue / ita quod ministrat duntaxat materiam & non agit nec ad animationem nec quantum ad qualitates dispositiuas. Vnde certum est quod ad productionem communem hominis necessario requiritur commixtio seminum viri & mulieris: sed in semine viriest tota virtus per quam natura condensatur / & condensata organisatur: & consequenter de aliis prerequisitis ad animationem. & semen mulieris nihil potentie actiue habet ad illam licet vtrumque semen concurrat vt materia: tamen tota virtus actiua est in semine viri ad introducendum vlteriora. Dices ergo mulier non dicitur mater propter actiuitatem ad filium producendum: sed solum dicitur mater propter administrationem materie / que necessario requiritur in productione pueri. & hec opinio videtur Aristotelis: xv. animalium. comparat enim virtutem viri arti / & mulieris materie siue ligno: quando enim ex ligno fit scanum: lignum se habet vt materia / ars vero vt forma actiua: smiliter semen mulieris comparatur materie. hec opinio corroboratur tali ratione: quia si virgo egisset ad organisationem & productionem corporis assumpti a deo / non egisset nisi secundum virtutem seminalem / ergo Christus descendisset ex Adam secundum virtutem seminalem: cuius oppositum fatentur omnes doctores.
¶ Altera est opinio communior & quam ferme tenent omnes doctores. pro qua supponendum est quod antequam producatur homo naturaliter & de necessitate requiritur seminum commixtio: secundo organisatio materie. & tertio apud doctores / precipue apud Occham requiritur aliquarum formarum substantialium scilicet corporearum & extensiuarum productio / & precipue apud ponentes animam sensitiuam distingui a rationali. Et vltimo requiritur anime rationalis a deo create corpori infusio. antequam producatur homo oportet primo quod sit materia & illa est seminum. Secundo oportet necessario quod talis materia alteretur / quia non est sufficien¬ ter disposita ad recipiendam vltimatam formam: id est animam rationalem / ex qua quidam dispositione consurgit talis organisatio / & figura. Et tertio est educio de potentia materie / & tenendo quod in homine sunt due anime. inquirendum est quomodo mulier dicitur mater pueri: vel propter primum solum / quia ministrat materiam. vel propter secundum solum / quia actiue concurrit ad organisationem preuiam. vel propter tertium / quia actiue concurrit ad illarum formarum prerequisitarum introductionem. vel propter quartum / quia concurrit ad anime rationalis productionem & corpori infusionem. Et dicunt isti doctores consequenter quod non sufficit quod ministret materiam. quia si hoc sufficeret / tunc Adam potuisset dici mater Eue / & limus terre dequo Adam formatus fuit / potuisset dici mater Ade. Patet / Adam ministrauit materiam de qua formata est Eua: & limus materiam de qua formatus est Adam. Sed Adam non dicitur pater nec mater Eue / nec limus ade. Ideo ministrare materiam non sufficit ad esse matrem alicuius. Item lignum putridum ministrat materiam vnde producuntur vermes & tamen &c. ergo quid requiritur vltra: Dicunt isti quod mater concurrit actiue quem ad modum & pater ad dispositionem qualitatiuam requisitam in materia vt efficiatur sufficienter disposita ad suscipiendam animam rationalem / hoc est ad omnes qualitatiuas dispositiones / & formarum introductiones prerequisitas ad informationem vltime forme. Vnde pater non potest concurrere immediate ad illas qualitatiuas dispositiones scilicet ad organisationem &c. quia stat quod moriatur quam cito decisum est semen. & illud semen non ita cito agit: nec alteratur. ergo vir non cocurrit immediate ad illas dispositiones praeuias. Sed si concurrat hoc est tantum modo mediate relinquendo in semine aliquam qualitatiuam dispositionem que est actiue organisatiua materie illius corporis. Queritur ergo de matre. Vtrum mater relinquat in suo semine aliquam talem qualitatiuam dispositionem. vel vtrum concurrat immediate ad illam & secundo vtrum marer concurrat actiue mediate ad formam substantialem producendam in illo corpore antequam producatur anima rationalis. quantum ad primum dico quod sic / videlicet quod mater relinquit in suo semine qualitatiuam dispositionem / que est naturaliter actiua quemadmodum qualitas quam est in semine viri. Patet dupliciter: ista qualitas que relinquitur in semine viri / est effectiue non a corpore viri: sed ab anima rationali quia semper forma substantialis est principium actiuum cuiuscunque alterationis: tunc arguitur sic: forme eiusdem speciei specialissime habent eosdem effectus in specie producere: sed forme substantiales tam viri quam mulieris sunt eiusdem speciei specialissime ergo nate sunt producere similes effectus in specie: sed forma substantialis viri producit illam virtutem organisatiuam / que est in semine viri: ergo forma sustantialis mulieris est nata producere similem virtutem in semine mulieris. Item secundum philosophos naturalis generatio est actus virtutis vegetatiue / & non est actus potentie sensitiue: nec actus potentie rationalis inquantum talis: sed quemadmodum nutrire est actus potentie vegetatiue: ita & generare sibi simile: sed in viro & muliere est eadem potentia vegetatiua / ergo ille potentie sunt nate producere consimiles effectus: ergo si vegetatiua viri in semine eius producit talem qualitatiuam dispositionem / ita etiam producet in semine mulieris.
¶ Habemus ergo quod sicut derelinquitur per potentiam vegetatiuam viri in semine eius quedam qualistas actiua / ex qua alteratur semen / condensatur / & organisatur: ita in semine mulieris relinquitur virtus actiua actiue concurrens ad organisationem condensationem &c.
¶ Dubitatur secundo de forma illa que non producitur a deo: sed educitur de potentia materie: & precedit tempore / vel natura productionem anime rationalis: an corrumpatur adueniente anima rationali. Et vtrum mater concurrat actiue immediate ad productionem illarum formarum prerequisitarum antequam vltima intro¬ ducatur: id est que producuntur in corpore antequam infundatur anima rationalis. Occam dicit quod sensitiua manet cum rationali / & distinguitur in homine: breuiter hoc tenendo conformiter ad dicta Scoti in quarto dicendum est quod forma sustentialis mulieris actiue & immediate concurrit ad productionem forme substantialis sensitiue pueri: & non forma substantialis viri: & sic mulier magis concurrit ad productionem fetus quam vir: & est etiam opinio Scoti & multorum: quod nunquam forma accidentalis potest attingere immediate productionem forme substantialis: quia imperfectum non potest attingere immediate productionem perfectioris tanquam causa totalis. Tunc arguitur sic. cum in tali materia producatur aliqua forma que educitur de potentia materie / & non producitur a deo vltra qualitatiuam dispositionem que est in materia aliqua forma substantialis immediate concurrit ad productionem illius formesubstantialis. sed sic est quod forma substantialis viri non immediate producit illam que de nouo producitur: & non est alia que prducat / nisi forma substantialis mulieris: nam producitur naturaliter in materia seminis forma substantialis que non creatur a deo / ergo cum qualitas accidentalis non sit causa totalis illius forme que producitur / & educitur de potentia materie: oportet quod ad eam producendam concurrat aliqua forma substantialis: sed non forma substantialis viri concurrit immediate: quia quamuis vir esset mortuus vel distaret mille leucis eque bene produceretur talis forma substantialis. ergo solum & immediate a forma substantialis mulieris producitur. Item talis forma precedens vltimam formam / scilicet animam rationalem / non producitur immediate a forma substatiali / que est in ipso semine producta / quia tunc forma substantialis seminis concurreret immediate ad suam corruptionem. Nam productio forme sequentis est corruptio forme precedentis. & non potest dari alia forma substantialis nisi mulieris: ergo tenendo hanc opinionem oportet quod produca¬ tura forma substantiali mulieris. Ideo dicit Scotus quod mulier plus agit ad productionem fetus quam vir. Quantum ad vltimum scilicet introductionem anime rationalis. An mater concurrat ad anime rationalis introductionem: & vtrum concurrat immediate ad organisationem. Quantum ad primum scilicet ad introductionem forme siue anime rationalis dico / quod nec virtus viri / nec mulieris immediate concurrit ad illam: quia a solo deo creatur: sed vir & mulier solum se habent vt dispositiones preuie / & propter istam causam mulier dicitur mater fetus & immediate concurrit ad illam virtutem actiuam siue qualitatem que est in semine ab ipsa deciso. Sed quo ad organisationem dico secundum Scotum quod mater immediate concurrit ad organisationem / quia quamuis semen sit decisum ab vtroque in loco naturali generationis / si poneretur in altero loco / nullo modo organisaretur corpus ergo requiritur alius concursus quam concursus seminis / & ponendo alias formas substantiales prerequisitas necessario ante productionem anime rationalis / mulier ad illas immediate concurrit secundum suam formam substantialem. Sed vtrum ille anime distinguentur: videtur quod non / quia tunc in christo in triduo aliquid fuisset corruptum quod fuerat assumptum scilicet forma substantialis sensitiua. Nam in triduo corpus christi non fuit animatum & ideo anima sensitiua fuisset corrupta tamen de hoc nihil ad praesens. his suppositis Cum queritur vtrum sit concedendum quod virgo erat mater dei. sit prima propositio. Maria virgo erat mater dei. patet illa est de fide. Nam Luce primo scribitur quod ex tenascetur sanctum / vocabitur filius dei. tunc arguitur sic / omne natum ex virgine quod est suppositum est filius virginis / sed sic est exillo passu quod filius dei qui est deus est suppositum natum ex virgine: ergo filius dei est filius virginis. Item Mathei secundo scribitur. Surge & accipe puerum & matrem eius. ergo pie credendum est quod virgo maria fuit mater dei. Secunda propositio. Ratio maternitatis prius & perfectus in ordine ad christum conueniebat virgini quam cuicumque alteri mulieri respectu filii eius nati ex ea. patet / de ratione maternitatis multa sunt. Primum est ministrare materiam. Secundum in illa materia derelinquere qualitatem actiuam que est illius materie naturaliter condensatiua / & organisatiua. llla requiruntur denecessitate ad esse matrem: sed virgo perfectius ministrauit materiam in ordine ad conceptionem filii eius / quam ministrauerit quecumque altera mater in ordine ad filium suum: quia totam materiam ministrauit. ergo virgo perfectius habet in se rationem maternitatis in ordine ad filium suum quam habeant cetere matres. Vnde supponendum est vt producatur fetus non sufficit illa virtus actiua qualitatiua que derelinquitur a matre in semine: sed requiritur vtraque scilicet viri & mulieris: aliter mulier se sola & ex se concipere posset. Sed quandocumque sunt duo concurrentia ad vnum tertium effectum / deus potest totam causalitatem vnius supplere / non supplendo totam causalitatem alterius. Ideo spiritus sanctus qui descendit ex promisso Gabrielis in virginem supplebat totam causalitatem que requirebatur ex parte viri: & mater totam materiam ministrabat / & in materia ministrata produxit illam qualitatiuam dispositionem actiue naturaliter condensatiuam. Cum ergo ministrauit totam materiam: & cetere matres partialem tantum: & virgo in materia corporis christi produxit illam qualitatiuam dispositionem actiue: sequitur quod in ipsa virgine perfectiori modo est ratio maternitatis in ordine ad christum: quam in quibuscumque aliis in ordine ad fetus earum. Tertia propositio. Virgo maria est mater dei miraculosa / & cum hoc naturalis: hoc est dicere ad productionem corporis christi virgo concurrebat aliquo modo naturali / & aliquo modo supernaturali. patet. Erat aliquod miraculum presuppositum vt virgo conciperet / ergo concurrebat aliquo modo supernaturaliter. patet antecedens. supplementum causalitatis requisite ex parte viri erat miraculosum / quia aspiritu sancto: ergo erat miraculum prerequisitum. Vnde si sortes cecus naturaliter efficiatur videns miraculose / obiectum presentatum videt aliquo modo supernaturali siue miraculose. Nam quod naturaliter / patet. quia post illud miraculum talis actus videndi producitur naturaliter. Eodem modo in virgine vt ipsa concurrebat ad formationem corporis christi / erat miraculum presuppositum / scilicet supplementum actiuitatis viri: sed tali supplemento presupposito ex parte eius naturaliter concurrebat: sicut cucurrisset cum viro: ergo quodammodo naturali propter concursum naturalem: & quodammodo miraculose propter supplementum actiuitatis viri. sed tota difficultas est cum tale corpus fuerit in instanti organisatum etiam cum resistentia ad locum naturalem. Nam non fuit delata materia ad locum naturalem per vacuum / sed per plenum: sed agens naturale non potest actiue concurrere ad effectum in instanti quando est resistentia. igitur bene concedunt doc. quod saltem potest concurrere in instanti sine resistentia: vt de corpore lumnioso: & de descensu corpis grauis positi in vacuo si foret in instanti descenderet. Dico quod agens naturale potest etiam quando est resistentia agere in instanti / cum adiutorio infinito: & tunc totale agens concurrit infinite. vnde si deus cum lapide infinite concurreret ad motum: infinite moueretur. Eodem modo quia virgo erat adiuta adiutorio infinito / scilicet spiritus sancti: quamuis virgo ex parte eius finite concurreret / tamen totus concursus ex virgine & spiritu sancto erat infinitus: ergo in instanti producebatur effectus etiam cum resistentia. Ideo quando dicitur non potest agens naturale cum quacumque resistentia in instanti agere / verum est si non habeat adiutorium infinitum: sed cum adiutorio infinito non est inconueniens agens finitum effectum in instanti partialiter producere. Ex dictis satis patet quomodo se habet mater in ordine ad prolem. vtrum actiue solum vel passiue solum vel solum ministratiue.
¶ Consequenter mouentur aliquam dubia. vtrum ista sit concedenda sine specificatione / Maria est mater dei / quia dictum est / quod est concedenda Maria est mater dei se¬ cundum humanitatem. vtrum etiam sine additione sit concedenda ista / Maria est mater dei.
¶ Arguitur quod non: quia Maria non est causa dei / cum deus non habeat causam / & mater de sua ratione importat causalitatem: & per consequens non est causa dei: ergo non est mater dei. Quod non sit causa dei patet: est effectus dei in genere cause efficientis. ergo non est causa dei / consequentia tenet. effectus & causa in eodem genere cause non conueniunt eidem. Preterea supponendum quod differentia est inter generationem & alte rationem ex philosophia naturali. Nam generatio importat acquisitionem noui esse essentialis rei que generatur. Nam res non dicitur generari nisi quia acquirit nouum esse essentiale: vt esse hominem: esse lapidem: esse ingnem ista sunt essentialia. Sed alteratio solum importat acquisitionem noui esse accidentalis in re que alteratur. vt quando lignum alteratur / non acquirit esse lignum: sed bene esse calidum: vel nigrum: & sic de aliis dispositionibus accidentalibus. Responderunt ergo quod quicquid generatur vel acquiritur nouum esse essentiale per productionem nouam alicuius sue partis essentialis / siue substantialis: aut per terminationem dependentie suppositalis alicuius materie suppositabilis. & non potest ens acquirere nouum esse substantiale: nisi altero istorum duorum modorum scilicet per acquisitionem noue partis substantialis: vt cum in materia producitur denouo forma substantialis: totum compositum acquirit nouum esse substantiale: & generatur terminatiue & completiue. Secundo quando aliqua natura substantialis terminatur quantum ad essentiam suppositalem ad aliquod suppositum de nouo: vt quando verbum est incarnatum: ad suppositum in diuinis terminabatur de nouo dependentia suppositalis humanitatis assumpte: & tunc illud suppositum acquirebat nouum esse substantiale: id est quod haberet natura illa relicta sibi id est esse hominem. Verumtamen aliquid dicunt: quod homo est terminus conotatiuus vt dictum est supra. & capitur equiuoce vt dicitur de deo / & de hominibus. vnde sit regula generalis. Quandocumque aliquis terminus pro aliqua re supponit pro qua prius non supponebat / que tamen erat. tunc ille terminus est connotatiuus: sed homo prodeo ante incarnationem non supponebat. Nam ista erat falsa tunc: deus est homo: & tamen deus erat sicut nunc est: & modo supponit pro deo: ergo est terminus connotatiuus / ergo fuit propter defectum connotati ergo talis est comnotatiuus & non propter defectum suppositi. Si sit ergo terminus connotatiuus: ergo esse hominem conuenire deo: est esse accidentales / & si sic / ergo non est generatio immo potius habet naturam alterationis.
¶ Quantum ad hoc dicerem consequenter sicut esse hominem equiuoce conuenit deo & hominibus / absolute hominibus: & deo cognotatiue / ita generari conuenit deo equiuoce & nobis. Nam sicut ista propositio deus est homo / conceditur per conmunicationem ydiomatum: ita ista deus generatur substantialiter debet concedi per communicationem ydiomatum: quia assumpsit naturam substantialiter generatam. illa natura acquirit esse substantiale per illam generationem. ideo generatur substantialiter per communicationem ydiomatum.
¶ Secundo supponendum quod differunt esse filium & esse genitum ex vna parte. nam non est idem conuertibiliter esse genitum & esse filium: quia partes generantur sicut & totum / nascuntur sicut & totum: tamen partes non dicuntur filii: sed totum compositum: ita quod filius est nomen suppositi / & tunc dico conformiter ad alios filius est suppositum natum ex altero. Non est ergo idem natum esse & filium esse / sed natum esse est superius ad filium esse. Ex istis suppositionibus facile est videre que propositiones sequuntur ex dictis. Primo sequitur licet humanitas Christi sit nata ex substantia virginis non est tamen concedendum: quod humanitas Christi sit filius virginis. Quia humanitas Christi non est suppositum. Secundo: si esset filius virginis concederetur quod virgo habuisset plures fili¬ os: quia suppositum & humanitatem. Et suppositum non est humanitas: sed est filius virginis / & vnicum gentum: vnde ista propositio non est concedenda humanitas est filius virginis quamuis sit concedendum humanitas est genita ex virgine. Secundo sequitur si Christus desisteret sustentare naturam humanam siue suppositare humanitatem / & relinqueret in sua propria suppositate sicut potest: concederetur tunc ista propositio: hoc incepit esse filius virginis demonstrando humanitatem. hoc quod fuit a mille annis incipit esse filius virginis: quia hoc esset concedendum hoc est filius virginis: quia suppositum / & in virgine natum / & genitum ergo hoc est filius virginis. Nam certum estquod hoc est suppositum & hoc suppositum fuit natum / & productum ex substantia virginis: & illa virgo adhuc est: ergo concederetur / hoc est filius virginis: & hoc numquam an te fuit filius virginis: quia numquam ante fuit suppositum: ergo si secunda persona in diuinis desineret suppositare naturam assumptam: hec propositio concedetur hoc incipit esse filius virginis demonstrando aggregatum ex corpore & anima Christi.
¶ Sequitur vlterius correlarie in eodem casu / hec concederetur / virgo habuit duos filios distinctos successiue id est vnum post alium / & non simul& tamen non generauit eos successiue: sed simul & semel: & quando vnus erat filius / alter non erat: patet suppositum / verbum fuit filius virginis vsque nunc: & natura humana dimissa nunquam antea erat filius virginis / & nunc est: ergo verbum / & hec que sunt realiter distincta fuerunt successiue filii virginis sed sic est quod ista duo nunquam fuerunt genita in virgine successiue: patet quando generabatur verbum a virgine per communicationem ydiomatum generabatur humanitas a virgine: quia non generabatur verbum: nisi inquantum sustentabat humanitatem genitam a virgine: ergo falsum est quod generabantur illa successiue. ergo totum correlarium verum est quod si desisteret sustentare naturam humanam virgo duos filios successi¬ ue habuit: & tamen simul & semel illos generauit. Et sic patet quid requiritur ad esse filium / oportet esse suppositum / & quod sit ex aliquo quod adhuc est genitum secundum esse sustantiale. Item si verbum desineret substentare: & post aliquod tempus inciperet sustentare erit bis filius virginis / & tamen non bis generabitur: sed semel erit genitus. & non possunt inferri alia correlaria.
¶ Quando ergo queritur. vtrum quelibet istarum sit concedenda. virgo est mater christi secundum humanitatem: & virgo est mater dei Dico quod quelibet est concedenda. Vnde christus est nomen suppositi: quod non supponit pro humanitate nec pro secunda persona in diuinis absolute: sed pro secunda persona / connotando aliquid aliud. Similiter dicendum de isto termino lesus. Ista ergo est concedenda christus est filius virginis secundum humanitatem.
¶ Sed contra hoc arguitur sic esse matrem & esse virginem habent rationes repugnantes: ergo ista propositio implicat / est filius virginis. Secundo bene sequitur / christus est filius virginis secundum humanitatem: ergo humanitas est filius virginis: patet consequentia propter vnumquodque tale & illud magis. Item bene sequitur ethyops est albus secundum dentes / ergo dentes ethyopis sunt albi: ergo si sit filius secundum humanitatem / a fortiori humanitas est filius.
¶ Quantum ad primum dico quod esse matrem & esse virginem non habent rationes repugnantes. Nam esse matrem non importat fuisse commixtionem seminum / sed ministrasse materiam: & actiue concurrisse ad organisationem: & si ista fiant sine concubitu nichilominus est mater / & sic non repugnant.
¶ Quantum ad aliud dico quod quamuis bene sequatur. Ethiops est albus secundum dentes / ergo dentes ethiopis sunt albi. Nego tamen hanc consequentiam: christus est filius virginis secundum humanitatem / ergo humanitas est filius. & dico quod auctoritas aristotelis propter vnumquodque tale &c. patitur multas exceptiones / nisi intelligatur quando aliquid est tale / propter esse ta¬ le alterius. Nam christus non est talis propterhumanitatem talem. Vnde non sum filius matris mee secundum materiam / sed secundum animam que se habet actiue / ergo anima est filius. non valet consequentia. Vnde quando dicitur est filius secundum humanitatem sic intelligitur id est humanitas est illud respectu cuius erat concursus actiuus virginis.
¶ Quantum ad aliud concedendum est quod virgo simpliciter est mater dei: quia deus est filius virginis. Nam quod nascetur ex te sanctum filius dei vocabitur. Nam bene sequitur est mater filii dei / ergo dei: quia filius dei est deus. Sed contra: ergo sequitur quod est causa actiua dei. Dico quod non sequitur nam nunquam admititur de deo quod sit causatus sicut de christo non admittitur quod incepit esse nec quod sit creatus: bene tamen quod sit genitus. & non admittitur quod sit creatus vel causatus. Ideo non sequitur virgo est mater dei: ergo causa dei. sed bene sequitur / est mater dei ergo causa dei / vel alicuius substantie eiusdem nature cum matre ab ipso deo simpliciter sustentate est causa: & non sequitur aliud ex tali propositione: virgo est mater dei: nisi est causa alicuius nature eiusdem speciei specialissime cum virgine ab ipso deo simpliciter sustentate. Nam actio virginis gloriose in productione humantatis terminata fuit ad ipsam humanitatem in verbo suppositatem & non in se vt dictum est supra: quia si terminata fuisset ad humanitatem in se suppositatam fuisset mater puri hominis quod non est concedendum. Ideo vltimam oportet concedere virgo est mater dei secundum humanitatem: & virgo est mater dei: tunc in ista capitur deus personaliter & non essentialiter: vt scilicet immediate supponit pro essentia: sed capitur vt immediate conuenit supposito tam patri quam filio: & spiritui sancto: lta in proposito: virgo est mater dei capitur deus vt supponit immediate pro supposito. Ideo non sequitur est mater dei: deus est tota trinitas: ergo est mater totius trinitatis quia capitur tunc deus equiuoce in illis propositionibus. Resolutorie habentur iste pro¬ positiones: virgo gloriosa fuit genitrix filii dei / virgo gloriosa fuit mater dei: virgo gloriosa fuit mater dei & hominis vel dei: hominis id est qui deus est homo. Et apponitur ly hominis propter heresim dicentium verbum assumpsisse corpus fantasticum. ideo dicitur dei hominis id est habens veram humanitatem realem per vnionem. & sic virgo ummees.. ri hominis. Dubitatur secundo / an sparunssanctus debeat dici pater christi sicut virgo maria dicitur mater eius. Nam secundum prius dicta spiussanctus in illa dispositione corporis Christi supplebat totum concursum patris requisiti cum concursu matris requisite ad productionem fetus: ergo videtur quod spiunssanctus debeat vocari pater propter illum concursum / sicut virgo dic itur mater propter illum concursum.
¶ Respondeo quod si caperetur pater generans / vt tantum valet sicut producens vel creans / sicut dicimus deum patrem nost:um: oportet concedere: quod spirussanctus sit pater humanitatis Christi: inmo ipse Christus est pater humanitatis eius Quia opera trinitatis ad extra sunt indiuisa sed capitur pater in proposito pro illo quod aliquid generauit secum eiusdem speciei exeius substantia. Sed sic est quod spitussanctus non produxit illam humanitatem ex eius substantia: quia substantia spitussancti est essentia diuina: non produxit ergo ex sua substantia illam humanitatem: ita quod substantia spitussan cti sit pars illius vel materia illius humanitatis. & quandoproducit pater filium ministrat materiam que erat de substantia patris Et sic dicitur generare aliquid ex eius substantia & eiusdem speciei & nature secum.
¶ Dicunt enim regulariter doctores quando demon est effectus succubus accepto semine viri efficitur postea incubus: & dicitur generare ex muliere: & tunc illa proles genita: non est filius demonis: sed illius viri ex quo cum erat succubus accepit eius semen / ergo quamuis fuerit gentus Ghristus a spiritusancto: vel de spiussancto tanquam de opifice siue causa efficiente / non tamen ex spitusan cto tanquam ex substantia illius. hinc est quod spiritussanctus non vocatur pater illius sicut virgo vocatur mater illius. nam virgini marie conueniunt omnes conditiones vere matris? non autem spituisancto conueniunt conditiones veri patris alicuius hominis. Vnde secundum Stho. spitussanctus fecit illas actiones non mediante semine ex se deciso quod ad patrem pertinet sed. qu. artifex operando in materiam exteriorem. Igitur spiussanctus non potest vocari pater illius.
¶ Dubitatur tertio vtrum a beata virgo maria & antiqui patres merue orint incarnationem filii dei. Quantum ad hoc noto quod nichil cadit sub merito nisi quod est agratia. ita quod nichil debet vocari meritum decondigno nisi quod est a grati effedtiue: ergo antequam sit meritum presupponit gratiam: fuisse sed sic est quod omnis gratia que vnquam fuit data homini saltem seclusa gratia ade: illa fuit data ex meritis passionins Christi preuise / vel exhibite: ergo concludendum est quod quecumque operatio ex illa gratia procedens: quia posterior saltem natura: non fuit nisi ratione passionis Christi meritoria. Quia quecumque gratia post lapsum / data est ex merito preuiso passionis: cum causa illius meriti est a merito Christi: ergo illud meritum non est meritum illius incarnationis Christi / cum talis incarnatio non cadat sub merito: immo in ter omnes gratias secundum Augustinumestsumma gratia. Vnde nulla datur adulto quin prefuerit aliqua dispositio aliquomo do meritoria illius: & sic operatio incarnationis est simpliciter purum donum libera le nullo modo cadens fub merito: sed solum sub liberalitate dei. Fateor ergo quod incarnatio erat futura non ex meritis.
¶ Sed queritur vtrum virgo meruerit quod incarnatio fuerit in tali vel tali supposito / puta in ea: hoc est vtrum ipsa meruerit vt efficeretur mater Christi. Dico resolutorie quod non meruit nisi de congruo / quod esset mater christi. Nam sua huminlitas & excellentia virginitatis fuerunt dispositiones quedam quibus disponebatur vt esset mater Christi / que erant merita de congruo: sed non de condigno.
¶ Sed contra arguitur maius bonum erat virgini beatitudo: immo gratia gratum faciens quam quod esset mater Christi: sed gratia & beatitudo cadunt sub merito virgis / de condigno enim meruit illa / & augmentum gratie: ergo potuitr de condigno mereri illud quod est minus bonum: icilicet quod esset mater christi.
¶ Dico quod non meruit quod christus incarnaretur: quia omnis gratia virginis / & etiam preser uatio ab originali fuerunt ex meritis christi preuisis / immo incarnatio fuit meritum illorum: sed quod incarnaretur in hoc supposito opera precedentia fuerunt meritoria decondigno: quia si fuerunt meritoria de condigno gratie & beatitudinis que sunt maiora bona potuit mereri portare & concipere christum / sed per hoc non meruit incarnationem christi.
¶ Quarto dubitatur vtrum caro christi fuerit peccato originali obnoxia / & an fuerit in antiquis patribus secundum rationem seminalem. Vnde supponendum est quod caro non est capax gratie / nec peccati: sed dicitur caro obnoxia peccato originali: quia informatur anima que anima est originali culpe obnoxia. Dubium querit vtrum caro christi in numero aliquando fuerit in primo parente & post primum parentem in aliquo filiorum eius: & sic consequenter: & tandem vsque in patrem virginis antequam circumcideretur pater virginis.
¶ Opinio antiqua fuit quod tota substantia prolis cuiuscumque fuit in adam: & quod illa substantia in generatione primi filii fuit multiplicata ad tantam quantitatem que sufficiebat vt informaretur: sicut dicunt de costa ade quod fuit multiplicata solum / & est opinio magistri: sed difficiliter itelligitur hoc / puta quod nihil addatur & non rarefiat & fiat maior. nam est in intelligibile quod sine additione & rarefactione fiat illud in tam magna quantitate. non oportet igitur quod materia que est in prole fuerit eadem in parente imo frequenter materia prolis nunquam fuit animata anima parentis. nam secundum Aristotelem. xv. de animalibus homines non descendunt a suis parentibus nisi mediante semine / semen autem in animalibus non est aliquid decisum de substantia animalis / nec fuit aetu pars animalis sed est superfluum alimenti tertie digestionis. alimentum autem extrinsecus assumptum non est nec fuit pars aut desubstantia animalis: sed post completam digestionem conuertitur in substantiam corporis animalis / ita quod natura illud assumit quod est necessarium ad conseruationem sui & illdu informatur anima illius qui nutritur. de illo autem sic conuerso & informato nichisdescinditur sub ratone seminis: oportet igitur quod residuum nutrimenti quod non conuertitur in substantiam nutriti sit materia generationis / & illud est quod resoluitur in semem. nunquam ergo illa materia semins ex qua generatur proles fuit informata anima generantis immo est residuum illius quod conuertitur in substantiam generantis: ergo caro geniti non fuit in primo parente: fuit tamen informata anima infecta originali peccato illascilicet que descendit a parentibus per progatonnem seminum / vel nisi specialipriuilegio preseruata fuerit. vnde descendere per propagationem seminum siue ratio nem seminalem ab ipsis parentibus non est descendere secundum virtutem matris que est productiua seminis / sed est descendere excommixtione seminum parentum / cum autem corpus christi non fuerit formatum secundum illam commixtionem seminum patris & matris sequitur quod nunquam ipsius caro siue humanitas fuit culpe originali obnoxia. hoc est nunquam fuit informata anima que fuerit obnoxia culpe originali. cum ergo christus non procedat ab ipsis parentibus secundum rationem seminalem non fuit debitor iustitie originalis nec peccato originali quod est eius priuatio obnoxius: resolutio est quod licet christus descenderit ex semine dauid quia corpus virginis de quo humanitas christiformata est descendit ex semine Dauid per seminis propagationem / tamen non descendit ipse christus secundum rationem seminalem.
On this page