Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum verbum et natura humana vniantur adinuicem in unitate suppositi vel unitate nature
VISUM EST IN PREcedentibus de qualitate nature assumpte & de persona assumente iam quaeritur consequenter vtrum verbum & natura humana vniantur adinuicem in vnitate suppositi vel vnitate nature.
¶ Pro hoc suppono ex primo notabili differentiam inter naturam / & personam. que habita est in prima questione huius tertii. vnde natura in proposito nihil aliud est quam entitas positiua id est res realiter existens que non est formaliter incommunicabilis. Et persona nihil aliud est quam suppositum intellectuale: siue entitas distincta ab alio non sustentata: intellectualis / non nata alteri inherere / nec alterum informare. Ex quibus notatur quod ista duo sunt impertinentia natura / & persona id est nec se inferunt: nec repugnant. vnum. n. non infert aliud: nam non sequitur. Hoc est natura: ergo hoc est persona / quia asinus est natura: & non est persona: similiter lapis / albedo. Similiter non sequitur: hoc est persona: ergo hoc est natura quia certum est de persona in diuinis: vt filius in diuinis est formaliter persona & non est formaliter natura: immo distinguitur formaliter a natura diuina & essentia formaliter distinguitur a personis id est non est eadem personis conuertibiliter: vnde secundum Occham idem sunt distinctio formalis & identica non conuertibiliter non ergo sequitur: hoc est formaliter persona: ergo est formaliter natura id est non sequifur hoc est persona identice conuertibiliter: ergo hoc est natura: & ista simul stant: hoc est persona: & hoc idem est natura: vt sortes est natura & persona. vnde natura humana iuxta dictum magistri nichil aliud est nisi aggregatum ex corpore / & anima / & persona suppositum intellectuale: & suppositum est entitas ab altero non sustentata: nec alteri inherens aptitudine: nec aliud informans aptitudine. per primum excluditur natura sustentata. per secundum accidens: per tertium / forme substantiales.
¶ Secundo supponitur dif¬ ferentia inter vnire & suppositare / siue per sonare / vniri / suppositari / siue personari vnde ille res dicuntur a dinuicem vnite: quam in eodem supposito concurrunt: sed suppositari est ab alio sustentari / seu dependentiam suppositalem ad aliud terminari. Essentia vnitur humanitati: quia essentia / & humanitas simul concurrunt in eodem suppositoscilicet in secunda persona in diuinis: ibi est essentia / & humanitas: & sicut ista propositio est concedenda. humanitas vnitur essentie seu nature diuine: ita hec propositio est concedenda. natura diuina vnitur humanitati& econtra. nam sicut natura humana vnitur verbo: ita verbum humane nature: quia illa concurrunt in eodem supposito: sed quamuis ista propositio sit concedenda suppositum seu verbum diuinum suppositat humanitatem: tamen ista est falsa humanitas suppositat verbum diuinum: similiter hec est falsa verbum diuinum suppositatur in humanitate: quia suppositum diuinum / vel suppositi diuini dependentia non terminatur ad i humanitatem: sed bene econtra: non est ergo idem vniri & suppositari: quia suppositum diuinum vnitur humanintati / & non suppositatur ab humanintate.
¶ Similiter non est idem suppositare & vnire. nam pater & sinmiliter spiunssanctus vnit humanitatem verbo / & tamen pater neque spiussanctus suppositat. Similiter essentia vnit humanitatem verbo: sed non suppositat humanitatem. Ecceergo ista differunt vniri & suppositari vnire & supp consitare. Non sequitur: hoc vnitur illi. ergo suppositatur in illo: sicut verbum vnitur humanitati & non suppositatur ab humanitate
¶ Similiter non sequitur hoc vnit ergo suppositat: nam pater vnit humanitatem actiue: verbo / & tamen non suppositat humanitatem: quia non terminat dependentiam eius / & similiter essentia.
¶ Tertio supponitur quod suppositare / seu personare non est efficere illud suppositum vel personam sed est eius dependentiam suppositalem terminare.
¶ lstis suppositis ponuntur septem conclusiones. Prima: vnio deitatis & huma¬ uitas in Christo facta non est natura diuina: sed in supposito diuino. Patet sic. vnio aliquorum est eorum conucursus in eodem supposito sed sic est quod humanitas & natura diuina concurrunt in verbo vt in supposito & non in natura. Vnde humanitas & naturadiuina concurrunt in eodem supposito / ergo facta est vnio in supposito diuino & non in natura. vel sic vnio istarum duarum naturarum puta diuine & humane facta est in illo in quo suppositatur humana natura / quia in illo est concursus illarum: sed suppositatur non in natura: sed in supposito: quia deratione suppositantis est quod sit formaliter suppositum. Natura vero non est formaliter suppositum: sed solum identice: ergo ille nature vniuntur in supposito & non in natura.
¶ Si ergo suppositum diuinum assumeret duas naturas vnirentur non inter se: sed illi supposito assumenti. eodemmodo quia suppositum diuinum habet naturam diuinam & non suppositat eam: & cum hoc habet humanam quamsuppositat / ille ambe vniuntur inillo supposito in quo concurrunt.
¶ Secunda conclusio sicut natura humana diuine est vnita ita econtra. at et sicut natura humana concurrit in eodem suppositoscilicet in verbo cundiuina ita diuina in eodem concurrit cum humana. Nam dicit Damasce nus quod nomen christus duarum naturarum est significatiuum scilicet deitatis & humanitatis. ergo ambenature vere & realitersunt in supposito christi. igitur conclusio vera.
¶ Tertia conclusio. Sola humana natura & non diuina vere diciturassumpta. Patet sic: aliquid dicitur vere assumptum cuius dependentia supposite lis ad aliud terminatur: sed sic est quod suppositalis dependentia humane nature terminatur ad suppositum diuinum scilicet ad verbum & non econtra: ergo qamuis humana supposita tur in diuina / non potest tamen dicisuppositari ab humana.
¶ Quarta conclusio. quamuis natura diuina humanam sibi vniuit / nontamen eam assumpsit. Patet prima pars / natura humana est vnita diuine & econtra. ergo ab aliquo actiue: siergo ab aliquo actiue / ergo a tota trinitate & essentia. Nam principium effectiuum omnim operationum ad extaest diuia essentia eadem in tribus propter quod opera trinitatis ad extra sunt indiuisa sicut & essentia indiuisa est. ergo ista conceditur diuina natura vniuit sibihumanam: sicut conceditur diuina natura creauit naturam humanam / immo concedendum est quod diuina natura semetipsam vniuit humane nature. Secunda pars patet: nihil suppositat alid nisi ipsum sit formaliter suppositum: sed natura diuina non est formaliter suppositum quis sit identice pater / & filius / & spitussanctus. ergo diuina natura non suppositat humanam. Vnde non est idem suppositare & vnire: quia tota trinitas vniuit humanam naturam secunde prsone in diuinis: sed falsum est quod tota trinitas suppositauit illam naturam humanam. quia vt dictum est suppositare est formaliter dependentiam alicuius nature terminare. Vnde sicut pater non terminat / nec spiussanctus: ita natura diuina non terminat formaliter.
¶ Postquam ergo natura non terminat formaliter natura non suppositat. Habemus ergo quod quamuis natura diuina vniat sibi humanam non tamen suppositat neque personat humanam quod idem est.
¶ Quita conclusio. quamuis solum verbum assumpsit naturam humanam: non est tamen solum ipsum incarnatum. Prima pars patet: quia solum verbum terminauit vnionem suppositalem nature humane. Assumere naturam humanam & suppositare siuepersonare idem. Assumere autem non importat solum actionem: sed etiam terminationem suppositalis dependentie. Vnde termini quo non important actionem daer de solo verbo: sed qu important actionem conueniunt omnibus personis & essentie vt vnire: sed suppositare & assume re non dicunt solum actionem / quia tunc concederetur quod essentia assumpsit / quod suppositat / & personat Ideo ista conceditur solum verbum assumpsit humanam naturam: sed negatur ista. solum verbum est in carnatum. Patet: esentia diuina est incarnata / ergo non solum verbum. patet antes. Idem est incarnari & carni vniri passiue: sed sic est quod deitas carni est vnita: sicut dictum est in primo notabili caro & deitas concurrunt in eodem supposito ergo deitas est incarnata: sed non conceditur pater est incarnatus: quia non concurrit in eodem supposito: quia pater non concurrit in filio: sed essentia concurrit in filio: ergo ista propositio est vera Deitas est incarnata. Solum ergo verbum assumpsit humanitatem siue solum verbum supopersitat: sed non solum verbum est incarnatum. lsta tamen in logica est concedenda: solum verbum est incarnatum. Patet per exponentes. scilicet verbum est incarnatum: & nulla res que non est verbum est incarnata. patet: contradictoria eius est falsa. Aliqua res que non est verbum: est incarnata: vel illa est pater: & sic est falsa: quia pater qui non est verbum non est incarnatus: & sic de spiritu sancto: vel est essentia & hoc non: quia nulla est essentia que non sit verbum. ergo ista in rigore logices est concedenda: solum verbum est incarnatum: quia non potest dari aliqua res que sit verbum quin sit incarnata: sed tamen ad hunc sensum debet concedi. Non solum verbum est incarnatum / solum verbum formaliter est incarnatum: & non stat in rigore logice.
¶ Sexta condlusio. Diuina natura nec est facta homo nec concepta: nec incarnata: nec temporaliter nata ex virgine: quod non sit facta homo. Patet: non est formaliter suppositum: sed quicquid factum est homo est formaliter suppositum. lsta tamen est vera diuina natura est homo quia homo est hic supponens pro verbo.
¶ Omne enim substantiuum quod immediadiate supponit pro verbo conuenit nature. implicat enim substantiuum verificari de supposito quin de essentia: sed de adiectiuis aliud est. cum ergo homo sit substantiuum & verificatur de verbo: ergo de natura. ergo hec est concedenda natura est homo: & non semper fuit homo: & incepit esse homo: ergo facta est homo: ergo apparet quod ista sit falsa natura diuina non est homo.
¶ Modus antiquorum fuit distinguere de istis propositionibus in quibus ponuntur substantiua. vt essentia est pater: essentia est filius. Dicit &onauentura quod filius aliquando capitur substantiue: aliquando adiectiue. Si capiatur filius substantiue ista est falsa essentia est filius / quia sensus est / essentia est genita ex altero. Consequenter distinguit / essentia est homo: substantiue vera est: si vero adiectiue falsa est / quia sensus est: essentia est homo: id est suppositans humanitatem. Sed dico quod ista essentia non est homo potest saluari dicendo essentia non est facta homo formaliter: est tamen facta homo identice / nam ista in rigore est vera essentia est homo & cum ipsa non semper fuerit homo: facta est homo / seu incepit esse homo: sed non est facta homo formaliter: sed solum identice / conceditur: ergo ista essentia est facta homo in rigore / sed non ad sensum doctroum.
¶ Septima conclusio / accipiendo hominem concretiue est impossibile assumere in vnitatem persone. Patet / quia accipiendo hominem concretiue supponit pro persona: sed impossibile est assumere personam vt dictum est. nam est impossibile assumptum esse suppositum: quia bene sequitur assumpsit: ergo non suppositum / ista enim propositio est nota: impossibile est assumptum esse suppositum. Nam homo est nomen suppositi: ergo impossibile est hominem esse assumptum.
¶ Vnde notant doctores quod homo tripliciter capitur. vno modo absolute & tunc implicat aliquid esse hominem quin semper sit homo / quandiu manet. quia nunquam terminus absolutus supponit pro aliquo quin semper supponat pro ipso existente. Hinc dicunt multi quod quelibet pars hominis est homo. Alio modo capitur homo conotatiue. & hoc dupliciter. Vno modo vt tantum valet sicut aliquid humanam naturam sustentans. & sic conuenit filio in diuinis. Alio modo vt tantum valet sicut natura humana non sustentata: ita quod homo conotat negationem sustentantis & in vtraque acceptionum est terminus conotatiuus. Si primo modo capiatur: suppositum diuinum assumpsit hoinem: nam si talis non esst assumptus / esst homo: ergo est homo per regulam iam dictam. Si tertio modo. implicat contradictionem quod suppositum diuinum assumat hominem quia si assumeret honinem illa nacura quam assumpsit est sustentata / & si est sustentata non est hon tertio modo. Qndo autem capitur hooput est de praedicamento substantie & conuenit mi¬ chi& conuenit verbo: capitur equoce: & vt conuenit mihi & nature simul capitur equiuoce. Si autem capitur absolute conuenit nature humane sustentate. vnde quando sancti doctores negant quod verbum assumpsit hominem capiunt hominem conotatiue & non absolute.
¶ Circa predicta dubitatur primo. Vtrum anima sit persona. Dico quod anima neque separata neque coniuncta est posona / nam persona vt habitum est importat quadruplicem incommunicabilitatem. Negat enim inter ceteras incommunicabilitates apptitudinem ad informandum: sed sic est quod anima quantuncunque separata a corpore appetit in formare suum corpus. Hinc est quod anime bcatorum habent appetitum naturalem ad informandum corpora. Cum ergo anima separata sit communicabilis materie non conue nit ei ratio persone. & licet persona non neget aptitudinem ad sustentandum negat tamen aptitudinem ad informandum & inherendum.
¶ Secuudo dubitatur quare negatur ista propositio: verbum assumpsit hominem. Dico propter errorem dicentium quod in Christo erant duo supposita / & due persone / & cum homo videtur nomenpersone ad euitandum ne incidamus in errorem dicentium esse in Christo duas personas / negatur ista verbum assumpsit hominem. Sed humanitas non videtur nomen suppositi. ideo conceditur verbum assumpsit humanitatem: homo autem videtur nomen suppositi. ideo negatur vna & non alia. Ideo si inueniatur in auctoritatibus sanctorum quod verbum assumpsit hominem ly hominem debet capi abstractiue pro natura humana.
¶ Dubitatur tertio. Vtrum in Christo sit eadem vnio anime ad corpus & anime ad verbum. Dico quod non / nam in morte Christi est fracta vnio anime ad corpus: sed non anime ad verbum / non est ergo eadem vnio anime ad corpus & ad verbum / immo est impossibile quod frangatur vnio anime ad verbum & remaneat vnio anime ad corpus Ideo non est eadem vnio. Item si vnio dicat quid respectiuum / ad distinctionem relatio num sufficit distinctio terminorum: iste vnio nes sunt diuersi termini: ergo iste vniones distinguntur realiter adinuicem: ideo dico quod sunt specie distincte. Si dicas ad numerum vnionum multiplicantur persone. ergo sinin Christo sint due vniones erunt in christo due persone quod est hereticum. Nam catholica canit ecclesia in diuinitate plures esse personas & naturam vnam. in Christo vero econuerso duas esse naturas & personam vnam. Negatur quod persone multiplicentur ad numerum vnionufn. Nam in toto hoc mine sunt distincte vniones partium / tum essentialium / tum integralium / & formarum tum essentialium tum accidentalium: & tamen homo est tanumn vna persona. quare &c.
On this page