Quaestio 1
Quaestio 1
an aliqua opinionum de incarnationem possit catholice sustineri et defensari
IN HAC Distinctione tres recitabantur opinio nes de incarnatione / quomodo verbum fuit factum homo. prima stat in tribus videlicet quod ex carne siue corpore & anima constituitur homo qui est assumptus a verbo: nihilominus ille homo assumptus est verbum. & sic idem est assumens & assumptum: & ille homo assumptus est verbum ex tempore & verbum incepit esse ille homo: & ille homo assumptus est Christus: & est verbum: quod incepit esse ille homo.
¶ Secunda opinio. quod verbum non componitur precise ex corpore & anima: sed componitur extribus: scilicet corpore & anima & diuinitate.
¶ Tertia / Christus assumpsit corpus / non est tamen corpus: assumpsit animam: non est tamen anima: & corpus & anima sunt a Christo assumpta: non sunt tamen adinuicem vnita: ita quod anima non informat corpus. nec corpus informatur ab ipsa anima.
¶ Queritur nunc an aliqua istarum trium possit catholice sustineri & deffensari: In hac questione ostenditur in quibus conueniunt iste opiniones & in quibus differunt & quam illarum magis appropinquat veritati. vnde ille tres opiniones conueniunt in aliquibus. Primo in hoc quod omnes ponunt in Christo vnicam personam: & sic omnes aduersantur heresi Euthiciidicentis / quod sicut sunt due nature in christo ita & due persone. & iste tres opiniones concordant in hoc quod non est nisi vnica persona que est homo / & deus. Secundo conueniunt quia ponunt in christo duas naturas & tres substantias: scilicet verbum / corpus / & animam / que sunt tres substantie. & in hoc aduersantur heresi Manichei dicentis christum non habere verum corpus. Tertio conueniunt / quia concedunt quod corpus & anima que sunt in Christo non prius fuerunt / quam fuerunt assumpte a Christo. & in hoc ad uersantur opinioni Origenis ponentis omnes animas simul fuisse creatas: & creatas antequam iungerentur corpori / & sic anima Christi fuit creata secundum Origenem antequam assumpta / immo ante Adam / & sic patet in quibus conueniunt / & in quibus differunt. differunt tamen. Nam prima opinio dicit quod Christus constituitur solum ex corpore & anima. Secunda quod ex carne tuitur ex aliquibus / sed est simplex persona in diuinis. & sic patet quod ille tres opinio nes differunt. Nam quelibet aliquid dicit quod negat altera / & econtra. Iam respondendum est ad questionem de probabilitate & veritate.
¶ Prima conclusio. Christus non potest esse illud compositum ex anima & corpore / & hoc est contra primam opinio nem. patet prima conclusio.
¶ Implicat quod aliquid eternum inceperit esse / & quod identificetur realiter cum illo quod incepit esse / & quod non sit eternum. quia aliquid esset eternum / & non eternum. sed verbum siue Christus est quid eternum / quia ab eterno fuit / & tamen demonstrando hoc constitutum ex corpore & natura rationali est temporale & aliquando incepit esse. Nam illud aggregatum ex corpore & anima incepitr esse / ergo implicat quod Christus sit illud constitutum: ergo prima opinio non est deffensabilis.
¶ Secunda conclusio: non potest deffensari quod Christus sit compositum ex cor¬ pore & anima & diuinitate. propter multa Primo diuinitas secundum omnes doctores est aliquid simpliciter simplex / non solum propter compositionem: sed propter incomponibilitatem: hoc est diuinitas non dicitur simplicier simplex quia non sit composita exdiuerfis partibus: sed quia non est componibilis cum altero. Vnde anima non est quid simpliciter simplex / quia est componibilis cum altero / scilicet cum corpore. lmplicat ergo quod aliquid componatur excorpore & anima & diuinitate. Secundo dico quod illa opinio non potest deffensari propter aliud / quia dato per ymaginationem quod illud aggregatum posset ese vnum compositum ex corpore / anima / & diuinitate / adhuc illud non esset perpetuum. implicat enim quod aliquid sit deus / & non sit perpetuum. quamuis concederetur anime perpetuitas vt putarunt multi philosophi / nihilominus compositum ex corpe & anima non fuit perpetuum / quia non fuit perpetua vnio anime ad corpus. Dato etiam quod concedatur perpetuitas materie / vt concessit Aristoteles nulli tamen philosophi concesserunt hominem perpetuum: ergo eodem modo licet diuinitas sit perpetua / nihilominus cum corpus non sit perpetuum: si esset aliquid compositum ex corpore & anima & diuinitate non posset concedi quod esset perpetuum: ergo non potest concedi quod Christus sit illud perpetuum. Quia Christus est perpetuus / & non est deus recens: ergo secunda opinio non est deffensabilis.
¶ Tertia conclusio. Non potest etiam deffensari tertiaopinio: scilicet quod in Christo sint tressubstan tie / & quod corpus & anima non sint in Christo vnite adinuicem: & quamuis quidem doctor dicat quod secunda est minus heretica tamen tertia videtur minus heretica. Sed quod tertia non possit deffensari. Patet: quia hoc se quitur quod Christus non sit homo / quod est hereticum dicere. Patet sequela: nullum suppositum est homonisi subsistat in natura humana: christus secundum hanc opinionem non subsistit in humanitate: ergo: maiorest certa / minor¬ probatur. aggregatum ex corpore & anima nisi ea sint adinuicem vnita non est natura humana / alias concederetur quod sorte mortuo anima & corpus eius essent natura humana / ergo cum ista opinio concedat quod in Christo sit corpus & anima: & non sunt adinuicem vnita: sequitur quod in Christo non est natura humana / ergo Christus non subsistit in natura humana quod erat probandum. Vnde sicut theologi contra magistrum concedunt quod in triduo christus non erat homo quam uis in triduo sustentabat corpus & animam / quia nunquam dimisit quod semel assumpsit. quia tamen corpus & anima in triduo que sustentabantur non erant comniuncta adinuicemn sed separata / & sic non sustentabat humanitatem in triduo / quare non erat homo. eodem modo cum ista opinio concedat quod illa duo scilicet corpus & animam habebat assumpta / & non erant comniuncta / sequitur manifeste sicut christus non conceditur homo in triduo / ita nunquam conceditur quod christus sit homo & sic patet quod iste tres opiniones sunt false. nam christus primo non est compositum ex corpore & anima / quia tunc Christus esset quod temporaneum / & incepisset esse. Secundo christus non est compositum ex corpore& anima & diuinitate / quia diuinitas non est componibilis / & esset quid temporale. Tertio in christo sunt tres substantie: scilicet corpus / anima & diuinitas / seu persona diuina: nihilominus non est concedendum sicut concedit tertia opinio quod corpus non informet animam.
¶ Inquirendum est ergo quid est christus & pro quo supponit. dico quod supponit pro secunda persona in diuinis. solum enim verbum quod est simpliciter simplex: est christus. Vtrum semper fuit christus: Dico quod non & sic Christus est terminus connotatiuus. quia si absolute supponeret pro secunda persona in diuinis semper supponeret / & semper supposuisset: quia terminus absolutus nunquam desinit supponere nisi propter defectum significati. Christus enim supponit pro secunda persona / conotando illam subsistere in natura humana: id est quod substen¬ tet naturam humanam. Christus enim supponit pro eodem pro quo supponit verbunsed non ab eterno / quia verbum non conotat aliquid ex tempore factum: sed christus conotat aliquid quod est ex tcmpore factum scilicet vnionem verbi cum humanitate. Christus ergo est terminus simpliciter simplex tonotans naturam humanam assumptam.
¶ Difficultas. Vtrum in triduo desierit secunda persona in diuinis esse christus sicut desiit esse homo. Omnes doctores comtra magistrum dicunt quod christus in triduo non fuit homo. Sed an fuerit christus in triduo / est difficultas ad nomen. Aliqui dicunt quod christus tantum valet sicut vnctus / & sic iste terminus christus est impositus a proprietate scilicet esse vnctum / & cum in triduo sustentabat animam vnitam per gratiam spiritualiter dicebatur christus in triduo: sed videtur magis conforme doctoribus quod christus non conotat talem vnctionem: sed humanitatis assumptionem: & sic in triduo desiit esse christus: quia quanuis in triduo verum erat dicere quod verbum diuinum sustentabat & corpus & animam vnctam gratia: licet illa tunc essent saparata/ non tamien humanitas erat ab illo assumpta / quia non erat tunc homo / cum non esset corporis & anime vnio. & sic patet quod non erat christus in triduo.
On this page