Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum in Christo sint duo esse

¶ Secunda questio.

VTRVM IN CHRIsto sint duo esse? Ita enim conceditur Christus est duo. Vtrum per aliud esse sit homo & deus / ita quod concedatur quod christus est entia. Pro solutione notandum est: quod ista / esse / essentia / existentia / non differunt secundum rem: sed idem n penitus sunt. Nam sortes est suum esse & ti sua existentia: quia si distinguitur a suo esseciam sortes esset & non esset / quia deus poterit corrumpere illud esse conseruato sorte & sic sortes non erit. sed ista sunt ridicula & falsissima: ergo essentia sortis nihil aliud eam ponunt differentiam realem more antiquorum / sed bene formalem / & rationis.

¶ Dicunt doctores quod res habet duplex esse scuilicet esse obiectiuum / & esse reale. Esse obiectiuum rei nihil aliud est quam cognitio rei qua res cognoscitur / & sic omnes res ab eterno fuetunt in intellectu diuino quantum ad esse obiectiuum / & id esse est ipsa cognitio que est deus / & istud esse non vocatur ipsa res nec essentia rei. & sic bene differt ab essentia reisicut cognitio a re cognita. Sed esse reale est res actu & realiter existens: & existentia reiest res realiter existens: & sic esse reale: essentia rei: & res ipsia idem penitus sunt. Noto secundo quod existere non differt ab esse.

¶ Tertio notandum. Quod distinguuntur esse essentie: subsistentie siue suppositale: perpositionale seu esse compositionis. Aliquod esse est esse essentie quod non est subsistentie vt humanitas Christi habet esse essentie. sed non subsistentie / quia non est suppositum. sed esse essentie & existentie non differunt: & sic tertium esse differt a duobus primis: sed prima duo non distinguuntur. Esse propositionale est esse quod denotatur perer compositionem predicaticum subiecto vt cum dico sortes est albus vltra esse essentie: exist estie: & suppositionale importatur aliud esse sortis puta esse album: & non est aliquod illorum trium: quia possunt reperiri in sorte quando non erit albus: & istud esse propositionale est ipse sortes albus.

¶ Secundum Gregorium esset complexe propositionale. Et sic realiter non differt ab esse essentie & existentie: sed ratione. quia alia ratione dicitur ens & dicitur albus ipse sortes.

¶ Notandum quarto quod christus est nomen suppositi sed in duabus naturis hoc est supponit pro supposito connotando quod illud suppositum sit in duabus naturis: scilicet diuina & humana: id est quod assumpserit & terminet dependentiam suppositalem nature humane.

¶ Notandum quinto. iste terminus duo aliquando capitur masculine & sic nullus concedit quod christus sit duo quia duo esset supposita capiendo masculi¬ ne. aliquando capitur neutraliter: & secundum hoc procedunt rationes.

¶ Sint ergocondlusiones. Prima conclusio. In Christo / sunt duo esse essentie / similiter & duo esse existentie. Prima pars patet: in Christo sunt due nature & quelibet natura habet esse existentie: ergo quelibet natura est esse existentie sicut dictum est in nominibus: ergo in christo sunt duo esse essentie. & ex ista parte sequitur secunda: quia esse essentie & esse existentie non differunt.

¶ Secunda conclusio. Sicut in Christo non sunt due persone / ita nec duo esse subsistentie. Patet prima pars. in Christo non sunt duo incommunicabilia capiendo incommunicabile prout negat es identitatem realem cum praluribus & prout negat independentiam suppositalem. Nam secunda persona in diuinis in Christo est persona: sed humanitas que habet esse essentie & existentie in Christo non est persona quia non est independens. Nam de ratione persone est quod sit independens quantum ad istam dependentiam suppositalem seu quod non suppositetur ab altero quod idem est: ergo in christo non sunt due persone. & per consequens nec duo esse subsistentie: quia res non dicitur subsistere in natura aliqua nisi quia est suppositum illius nature.

¶ Tertia conelusio. Christus non est duo capiendo duo masculine. Patet: Christus non est duo supposita / immo in Christo non sunt duo supposita.

¶ Quarta conclusio. Christus non est duo capiendo duo neutraliter id est non est due res / licet in Christo sint due res: immo tres res specie distincte / corpus / anima & suppositum. Christus tamen non est illa nec copulatiue / nec copulatim. Nam christus non est corpus nec anima / nec aggregatum / nec est suppositum & corpus & anima copulatim. Nam sicut dictum est Christus supponit pro supposito quod suppositum in diuinis est simpliciter simplex nec compositum ex partibus nec componibile cum aliis partibus: ergo illud pro quo supponit Christus / nec est plura compulatim nec plura diuisiue: & per consequeus non est duo capi endo duo naturaliter: qamuis enim in chriso sint duo esse tamen non est plura entia / immo est solum persona sustentans humanitatem.

¶ Oubitatur primo. Vtrum humanitas Christi sit vna pars Christi. Arguitur quod sic. dicit Achanasius in symbolo. Sicut anima rationalis & caro vnus est homo: ita deus & homo vnus est Christus. & non potest capere hominem pro ipsomet Christo: quia nulla esset similitudo. quia anima & caro sunt vnus homo tamquam partes diuerse hominis: ergo videtur quod capiatur homo pro humanitate. Queritur ergo an humanitas sit pars Christi & suppositum altera pars. & si sic conclusiones habite sunt false. Pro isto dubio notemus quod de ratione partis sunt duo. vnum est quod distinguitur realiter a toto cuius est pars. aliud quod ex illo & alio a quo distinguitur realiter resultet totum. Propter defectum priminon conceditur quod pater in diuinis sit pars essentie: quamuis essentia sit aliquid aliud preter patrem: quia filius. Verbi gratia. Materia sortis dicitur pars sortis & distinguitur asorte / & anima / ex qua cum materia resultat sortes.

¶ Hoc supposito dico quod humanitas Christi nullo modo est pars Christi: licet humanitas Christi distinguatur a Christo sicut assumptum ab assumente: tamen falsum est dicere: quod ex humanitate / & altero efficiatur christus quia Christus non est compositus: quia est deus & simplex. Omne enim compositum est corruptibile: & potest desinere esse perseperationem partium.

¶ Resolutio igitur est quod ista est falsa: humanitas est pars Christi. Et ad auctoritatem A anasii / ly sicut non potest dicere omnimodam similitudinem. Certum est enim quod caro / & anima vnus sunt homo: sicut partes diuerse copulatim sumpte illum hominem constituentes: nam tenendo quod totum est sue partes sequitur quod in ista Christus / & homo vnus sunt deus non potest ita capi. implicat enim quod sit aliquis deus compositus: ideo non potest intelligi tanquam partes diuerse deum constituentes. Sed sensus est: sicut conceditur / homo est caro & anima copulatim: ita ista est concedenda deus est Christus & homo: & tunc ly homo non supponit pro humanitate. Nam hec est impossibilis / deus est Christus & humanitas / sed supponit pro supposito eodem pro quo supponit Christus: ista deus est homo & Christus / est copulatim concedenda: ideo ly sicut dicit quod vtraque istarum est vera copulatim: & capitur homo pro supposito / & connotatiue & non absolute.

¶ Dubitatur secundo & arguitur cntra quartam conclusionem / probando quod christut sit d uerse res: sicut ista est concedenda copulatinhomo est materia & forma: ita de Christo concedendum est quod sit diuersa copulatim. Patet auctoritatibus: ait vsidorus. Mediator dei & hominum Christus lesus quamuis aliud sit de patre / aliud de virgine: non causa alius. Item Anselmus de incarnatione verbi Non est alius deus / alius homo in Christo quamuis sit aliud deus / aliud homo. sed vbicunque est aliud & aliud ibisunt duo: ergo ille partes copulati supponunt pro differentibus: & supponunt pro Christo: ergo Christus est duo distincta.

¶ Pro solutione vniuersaliter respondetur: quod ista est falsa. Christus est duo: & ad omnes auctoritates / & Anselmi / & ysidori dico quod non intelliguntur / christus est de patre secundum aliam naturam: & de matre secundum aliam naturam. Christus enim non est nisi suppositum in diuinis: quod est de patre: sed intelligitur quod christus sit de patre secundum vnam naturam. alius de matre secundum aliam naturam: sed non est concedendum / quod Christus sit aliud de matre: & non sit de patre secundum illud: quia christus nichil est de matre. & Anselmus est intelligendus. lllud secundum quod est homo: vel illud ratione cuius denominatur homo distinguitur ab alio / ratione cuius denoninatur deus.

¶ Dubitatur tertio. Vtrum Christus secundum quod homo sit aliquid: Multi voluerunt dicere quod christus supponit pro aggregato ex supposito / & diuinitate: & tunc non essec ens: quia illud aggregatum non est vnum ens: quia nunquam duo distincta specie faciunt vnum ens: nisi vnum se habeat materia: aliud vt forma. Sed determin¬ est quod Christus est nomen suppositi / atque quod non est creator secundum quod homo: quia esse hominem non dat ei esse creatorem: quia erat creator antequam esset homo: & non est creatura: quia deus non est creatura: nam bene sequitur. Christus est creatura: ergo deus est creatura: quia quicquid est Christus est deus. Queritur ergo vtrum conceditur Christus est aliquid secundum quod homo. Dicitur quod sic. Patet in decretalibus Gregorii in capite cum Christus. determinatur quod Christus est aliquid secundum quod homo. Ideo ista conceditur / Christus est aliquid secundum quod homo.

¶ Ad argumentum Christus non est creator secundum quod homo. id est non habet esse creatorem ab eo a quo habet esse hominem: ergo ratio secundum quam est creator non est esse hominem. lysecundum quod facit appellare propriam rationem: ergo ista est vera. Non est creator secundum quod homo / nec creatura: ergo non est aliquid. Negatur consequentia: licet isti termini simpliciter conuertantur / ens / creator vel creatura: tamen non conuertuntur cum quocunque addito sicut patebit infra. Bene sequitur hoc est aliquid: ergo creator / vel creatura. Similiter bene sequitur: hoc non est creator / vel creatura: ergo non est aliquid: sed non sequitur. Hoc non est creator secundum quod homo vel creatura: ergo hoc non est aliquid.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2