Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum per idiomatum communicationem concreta utriusque naturae tam diuinae quam humanae de seinuicem praedicentur
QVeritur. Vtrum per ydiomatum communicationem concreta vtriusque nature tam diuine quam humane de seinuicem predicentur.
¶ Pro ista questione noto primo quod communicatio ydiomatum: vt dicit Nicolaus Orem in tractu suo de ista materia: nihil aliud est quam mutua predicatio concretorum vtriusque nature de seinuicem / & de supposito subsistente in illis naturis. Exemplum. llla conceditur deus est homo: & homo est deus: mortale est immortale / passibile est impassibile / & econtra. Ista sunt concreta nature humane: homo / passibile / mortale / & ista diuine deus / impassibile / immortale / que de seinuicem & de supposito subsistente in illis verificatur. id est de Christo / qui subsistit in illis naturis tam diusa quam humana. Christus enim est homo passibilis / immortalis / impassibilis.
¶ Noto preterea quod varia sunt genera concretorum. Quedam sunt concreta / que immediate supponunt pro illis de quibus verificantur immediate. id est non per aliud medium. Alia sunt quorum formale distinguitur a materiali: qui non supponunt pro materiali: nisi mediante formali / hinc deficiente connotato termini connotatiui deficit eius suppositio. Aliqui eni sunt terminisic se habentes / qui non habent formale distinctum a materiali: quia sunt absoluti. & concreta secundi generis non supponunt immediate pro illo significato materiali: sed mediate. id est mediante significato forma li. Sed concreta primi generis supponunt immediate pro suo significato. Vnde supponere immediate est de eo verificari etiam omni alio secluso / supponere mediate est verificari de aliquo non omni alio secluso. Exen plum. Iste terminus idem supponit pro me& pro quacunque re non per aliud distinctum ab ipsa re / vel a me: sed per memetipsum. Exemplum secundi: vt fortes est albus. Albus supponit pro sorte mediate id est per aliud medium inherens ipsi sorti.
¶ Concreta ergo primi generis dicuntur / que immediate supponunt pro re / de qua verificantur. id est non per aliud medium.
¶ sertium genus est eorum que immediate supponunt pro vno signficato / & mediate pro altero. Exemplum / vt calefactiuum supponit pro subiecto calido mediate. id est mediante calore: sed immediate supponit pro calore. Calor enim est immediate calefactiuus: quia quocumque alio secluso calefacit. Similiter disgregatiuum visus dicitur de albo / non nisi percolorem: & iddo mediate: & de albedine dicitur immediate. Nam albe do quocumque alio secluso est disgregatiua vi¬ sus: & ista tria genera concretorum sunt notam da ad videndum in quibus concretis sit comunicatio ydiomatum.
¶ Tertio supponendum est: quod tria sunt genera propositionum: in quibus est difficultas in proposito: quedam sunt simpliciter de inesse: in quibus concreta sumuntur sine quacumque ampliatione: vt mortale est passibile: mortale est immortale. Quedam sunt propositiones in quibus concreta sumuntur cum ampliatione: vt deus fuit homo: Christus fuit homo: & tertie propositiones sunt in quibus talia concreta sumuntur cum specificatione / seucum signo reduplicatiuo. Exemplum. Christus est mortalis inquantum homo: christus est creatura inquam. tum homo: vel est creatura secundum quod est homo: vel secundum humanitatem. In omnibus talibus illi termini sumuntur specificatiue / vel cum signo reduplicatiuo: quod idem est.
¶ Notandum quarto / & supponendum ex logica: quod ad veritatem propositionis affirmatiue semper requiritur: quod extrema supponant pro eodem: hoc est / quod praedicatum nihil denotet aliud: nisi illud proquo supponat subiectum esse illud pro quo supponit predicatum.
¶ Quinto notandum quod vnio hypostutica habet conuenientiam maximam cum vnione accidentis cum subiecto preter inherentiam. His suppositis videndum que propositiones sunt concedende: & in quibus concretis fit communscatio ydiomatum: & sit prima conclusio. Non fit communicatio ydiomatum in concretis primi generis puta que supponunt in mediate pro suis significatis: & quocumque alio secluso realiter: vel per ymaginationem adhuc supponerent. Patet conclusio: quia que solum immediate alicui conueniunt: & non conueniunt cuicunque per aliud talia sunt ydiomata primi generis Vnde lyidem est in mediate supponens de re assumpta / & assumente: ergo virtute talis vnionis non potest concedi Christus est idem huic rei: ergo non fit communicatio ydiomatum in concretis primi generis. patet minor: bene sequitur / christus est idem huic rei: ergo Christus est hec res: puta humanitas. & vltra: ergo Christus est creatura: que sunt in probatuia distinctione precedenti. Dices / ly homo est de concretis primi generis: quia quilibet terminus absolutus supponit pro suo significato quo cunque alio secluso: & certum est quod sit communicatio ydiomatum in isto termino hoe quia Christus est homo: & deus est homo.
¶ Dico quod homo tripliciter capitur. Vnomo do absolute: & sic est compositum ex corpore / & anima rationali: & supponit immediate pro suo supposito quolibet alio secluso & isto modo implicat contradictionem: quod fiat communicatio ydiomatum in isto termino homo: nam ista tunc est impossibilis Christus est homo: sicut ista / Christus est conpositus. Aliter capitur homo pro composito ex corpore & anima rationali non sustentato: ita quod connotat independentiam quantum ad terminationem suppositalem / secundum quam humanitas assumpta non potest dici homo: & isto modo non potest fieri conmunicatio ydiomatum: implicat enim quod christus sit homo isto modo quia semper infertur: ergo Christus est compositus. Tertio modo capitur homo pro stistentante / vel terminante dependentiam suppositalem humanitatis: & sic homo non est de primo genere concretorum: quia non supponit pro suo significato omni alio secluso: nam supponit pro Christo: & non supponeret seclusa humanitate: sed est de secundo genere: quoniam in eo fit communicatio ydiomatum Vnde notandum est. quod omnis propositio de concreto / que conceditur in diuinis sic sehabet: quod vtrumque extremum tam subiectumquam predicatum supponit pro verbo: alias illa propositio est falsa: sed sic est quod in istis alterum illorum supponit pro verbo non inmediate / sed mediante humanitate ab ipsoassumpta: vt mortale / passibile / homo / talia non supponunt pro humanitate in istis Christus est homo: Christus est mortalis / passibilis &c. sed pro verbo ratione humanitatis: quia seclusa humanitate: non supponerent amplius pro ipso verbo.
¶ Secunda conclusio. Concreta primi ordinis nature diuine. id est que de natura diuina immediate predicantur dicuntur bene de Christo: vt Christus est deus: ly deus est concretum primi ordinis: immo abstracta que conueniunt diuinitati dicuntur de Christo: vt sicut filius in diuinis est essentia diuina: & deitas: ita conceditur. christus est essentia diuina & deitas.
¶ Tetria conclusio. Concreta tam. tertii / quam secundi ordinis nata predicari mediate de natura humana / aut de natura diuina: predicantur de se mutuo: & de Christo Exemplum: vt si humanitas Christi esset alba: ista concederetur Christus est albus: album enim predicatur de humanitate mediate: quia mediante albedine: que quidem albedo non est humanitas: sed accidens separabile ab ipsa. Similiter istud predicatum mortale predicatur seorsum de natura huma na mediate: nam vna quamque res composita est generabilis & corruptibilis ratione forme: quia non corrumpitur nisi ratione forme: vtputa per separationem vel informationem ergo generabile & corruptibile dicuntur deforma immmediate: vnde forma dicitur genea ri terminatiue: & aggregatum totalitatiue: & materia subiectiue. Ista enim conceditur Christus est mortalis: quia mortale dicitur de forma: & sic mediateiChristus est genera tus: generabilis: ideo concreta vtriusque nature que seorsum competunt illis naturis mediate id est ratione alterius ab ipsa natura / vel partis / vel aggregati sic se habent quod predicantur & verificantur de se mutuo. vt passibile est impassibile. Etiam omnia illa predicantur de supposito subsistente in illis nacuris duabus.
¶ Contra hanc conclusionem arguitur sic. Sequitur quod contraria / immo priuatiue opposita verificarentur de eodem: quod est impossibile: quia priuatiue opposita in ferunt contradictoria: ergo ista non est concedenda de Christo: passibile est impassibile. Doct. faciunt multa argumenta: sed non est magna apparentia nisi in isto. & sic quando infertur quod contraria possent verificari deeodem. Dicitur quod hoc est possibile: quia de¬ us potest ponere caliditatem & frigiditatem in eodem subiecto: & tunc concederetur: ealidum est frigidum / immo est probabile: quod supernaturaliter in Christo fuerunt tristitia & gaudium contraria. Aliqui dicerent: quod si deus precise poneret tantum de albedine in vno subiecto: quantum de nigredine: quod illud non esset simul album & nigrum diuisiue. non est album. neque nigrum. quia nigredo impedit ne denominetur album: & albedo ne denominetur nigrum: sed si poneretur plus de albedine esset album / & non nigrum: & econtra: sed hoc stat ad nomen.
¶ Sed de priuatiue oppositis: an sit possibile quod verificentur de eodem: videtur quod sit impossibile: quia priuatiuum includit contradictorium positiui: vt cecus / non videns: & propterea videtur apparentia: quod priuatiue opposita etiam supernaturaliter non possunt verificaride eodem.
¶ Pro solutione dico quod priuatiue oppositum capitur dupliciter: vnomodo vt importat negationem positiui: vt immortale id est non habens naturam mortalem tunc ista est falsa: Christus est immortalis: quia ista est falsa: non habet naturam mortalem: & sic priuat dispositionem quantum ad omnem naturam subiecti. Secundo modo capitur vt priuat dispositionem quantum ad certam naturam subiecti: vt immortale tantum valet: sicut habens naturam non mortalem: & sic Christus est immortalis id est habens naturam immortalem: quia diuinam & non mortalem: & Christus est mortalis: id est habens naturam mortalem: & isto secundo modo priuatiue opposita possunt per potentiam diuinam eidem conuenire: nec sic in ferunt contradictoria: sed verificantur de vno tertio. vnde Scotus dicit quod si idem poneretur in duobus locis: & in vno quiesceret: & in alio moueretur: ista esset simpliciter concedenda. lste quiescit. Alii dicunt quod quiescit id est non mouetur: ideo immortale / vt est habens naturam non mortalem non opponitur priuatiue isti termino mortale. Et non facio difficultatem / quin contraria possint deeodem verificari: vnde si Christus habuisset duas humanitates: vnam albam / & aliam nigram: tunc Christus fuisset albus: & fuisset niger diuisiue. Sed de priuatiue & contradictorie oppositis implicat quod verificentur de eodem.
¶ Quarta conclusio in propositionibus ampliatiuis plus consideranda est appellatio quam ampliatio ad veritates illarum cognoscendas. Vnde ista conceditur: christus fuit homo: sed si capiam istam: Christus hoc tempore fuit homo: demonstrando tenpus ante incarnationem est falsa propter aperpellationem. Nam homo a parte predicati: appellat humanitatem pro illo tempore fuisse assumptam. Ssergo sit difficultas in propositione / in qua ponitur ampliatio: sempprouenit ratione appellationis: & non ampliationis.
¶ Posset esse difficultas: an christus sit vbique homo. vnde Christus est hic. Sed vtrum sit hic homo: videtur quod non: quia humanitas Christi non est regulariter nisi in celo / & in sacramento eucharistie: apparentia est ergo quod Christus non sit hic homo. Dico quod non est hic homo: nam sicut non fuit semper homo / & ita non est vbique homo sed christus homo est vbiqe: christus homo est hic: sed addendo terminum hic / huic termino homo: vt christus est hic homo est falsa: quia appellat quod hic sustentet humanitatem: ideo quando est adiunctum: prius est respiciendum ad appellationem: quam ad quodcumque aliud. Patet ex dictis quomodo communicantur ydiomata propter vnionem vposta ticam & in quibus concretis.
¶ Consequenter videndum quam propositio nes sunt concedende in quibus ponuntur termini importantes inceptionem seu desitionem / similiter in quibus ponuntur reduplicatiua de quibus poenuntur conclusiones sequendo ordinem. Quinta conclusio in terminis importantibus inceptionem / & desitionem / aut alicuius reifactionem. diligenter attendere oportet eorundem appellatioem: hoc est diligenter attende re oportet cui appellent seu denotent aliquid conuenire / seu inesse: hoc est / quibus illi termini appellent factionem / inceptionem / aut desitonem compctere: quia penes hot tales propositiones sunt concedende / aut negande.
¶ Pro cuius declaratione ponuntur dueregule. Prima: incipit non verificatur de aliquo / quin de illo immediate: hoc est l incipit est de primo genere concretorum: similiter desinit: fit: vels factum / quod idem est. Vnde qamuis sortes in cipiat esse: per hoc quod anima icipit informare corpus tamen non incipit esse per hoc quod anima incipit esse / nam est possibile quod sortes incipiat esse: & anima non / puta si prius creata fuisset / quam informaret corpus: ergo non incipit precise esse sortes per hoc quod anima incipit esse: quia esse sortis non incipit per animam: quia immediate sortes acquirit esse: ergo ly incipit verificatur de re / pro qua supponit immediate.
¶ Secunda regula. si istitermino incipit non adiungitur determinatio: sed ponatur per se: vel si adiungitur de terminatio adiungitur absoluta: tunc importat inceptionem simpliciter: & ita iste terminus fit: & desinit important factonem / veldesitionem simpliciter: sed si adiungatur determinatio connotatiua / important inceptionem vel desitionem secundum quid. Exemplum primi. Sortes incipit esse: sensus est: sortes non est: & immediate post hoc erit: & tunc non est ens: ergo incipit esse simpliciter. Sed dicendo Sortes incipit esse albus vel fit albus: non est sensus quod simpliciter acquirat esse: sed esse accidentale id est albedinem. ex hoc videndum est / que propositiones sunt comcedende vel negande in hac materia: vnde ista negatur. Homo incipit esse deus: quia quocunque homine dato: falsum est dicere: quod incipit esse deus: & in tali propositione inceptio denotatur conuenire deo ita quod sit aliqua res / que incipiat esse secundum denominationem dei / & tunc esset deus recens: sed in ista Christus incipit esse homo vel deus incipit esse homo / inceptio denotatur conuenire deo secmndum esse hominis. Iam Christus acquisiuit de nouo esse hominem scilicet in incarnatione: & hoc manifestum est respiciendo ad expositiones logicales. Vnde scotus in tertio tenet quod ista est vera. Christus incepit esse: que tamenfuit damna¬ ta afacultate theologie. Vnde si teneremus Christum esse compositum: non esset difficultas: sed Christus est secunda persona in diuinis sustentans human itatem: & tunc ista est falsissima & heretica Christus incepit esse: nam bene sequitur: Christus incepit esse: & quicquid est Christus: vel fuit christus est hoc demonst rato secundo supposito in diuinis: ergo hoc incepit esse: sed consequens est hereticum: arguitur in Disamis / si Christus esset terminus commuins: sed est singularis: ideo est bonus sillogismus expositorius: sed bene conceditur ista: hoc incepit esse christus. Nam christus non dicitur de deo: nisi post assumptionem: & ante instans assumptionins humanitatis non fuit Christus: ergo tunc in cepit esse christus: sed in ista christus incepit esse appellat inceptionem simpliciter. .Difficultas est logica satis facilis / si iam secunda persona in diuinis inciperet assumere naturam humanam: ita quod immediate post erit assumpta: tuuc arguitur quod christus incipit esse: ista est vera tunc christus non est: quia non habet adhuc humanitatem: er go christus incipit esse. ab exponente ad exponibilem. Dico quod ista propositio est prius resoluenda quam exponenda. & tunc est falsa preponendo affirmatiuam negatiue sic videlicet ex ponendo. christus immediate post hoc erit & idem non est: immo est ens.
¶ Sexta pie conclusio: ille propositiones sunt concedende in quibus ponitur signum reduplicatiuum vel specificatiuum. Sed pro ista conclusione noto quod ista dictio secundum quod: & ista dictio secundum sumpta per se id est sine ly quod differunt: nam ista dictio secundum quod / est reduplicatiua siue specificatiua. Sed ly secundum per se sumpta non est reduplicatiua: vel specificatiua: sed potius distractiua. vnde ista propositio Ethiops secundum quod habet dentes est albus non conceditur: sed bene conceditur ista Et hiops secundum dentes est albus: & ista dictio secundum distrahit istum terminum albus / & denotatur quod Ethiops habet dentes albos: ita dico quod ista est vera. Christus est creatura secundum huma nitatem quia nichil denotatur nisi quod christus habet humanitatem que est creatura. tamennon sequitur ergo est creatura. sicut nonse quitur Ethiops est albus secundum dentes: ergo est albus. Sed Ny secundum quod capitur dupliciter. Vno modo: vt est dictio reduplicatiua. Alio modo vt est specificatiua. Specificatiue capitur dupliciter. vnomodo: vt specificat conceptum illius termini cui adiungitur / & tunc facit appellare propriam rationem. Alio modo: vt specificat causam rei inmediate per terminum cui immediate preponitur: & sic quando lsecundum quod capitur reduplicatiue tunc ad veritatem propositionis in qua ponitur nichil aliud requiritur nisi quod exponentes sint vere: & sic ista cpius secundum quod homo est creatura si capitur reduplicatiue sensus estt cpius est creatura: christus est homo: & omnis homo est creatura & si aliquid vel quia aliquid est homo illud est creatura & talis est falsa: quia primia / tertia / & quarta / exponentes sunt false. Sed ista est vera. christus secundum quod deus est creator immensus infinitus / patet per exponentes / Christus est deus: christus est creator & vnus deus est immensus & creator. Item ista est falsa. christus secundum quod deus est filius virginis: quia prima& quarta exponentes sunt false: nam ista est falsa omnis deus est filius virgis. Ideo reduplicatiue capiendo respiciendum est ad exponentes. Sed specificatiue capitur dupliciter. vt dictum est vnomodo vt specificat conceptum termini immediate sequentis vt christus est creatura secundum quod homo id est secundum conceptum hominis: & est falsa & non debet capi sic in proposito. Nam certum est quod cpritus non est creatura secundum conceptum hominis: sed in proposito capiendum est: vt specificat causam rei pro qua supponit terminus in mediaie precedens &. sic ista christus est creatura secundum quod homo facit talem sensum. christus est creatura: & causa quare cpius est creatura est esse hominem & / sic illa est falsa: nam specificatiua illa requirit duo ad suiveritatem copulatiue. primum quod sit creatura: secundum quod causa quare est creatura sit esse hominem: vnde ista preiacens est falsa cpius est craatura. vnde quando istud complexum secundum quod capitur specificatiue & de notat causam rei pro qua supponit terminus praecedens cui adiungitur non oportet nisi videre: vtrum preiacens sit vera & causa propter quam predicatum conuenit subiecto: vtrum sit res importata &c. sequitur quod ista est falsissima: cpius est creatura secundum quod hom: sed ista est vera: christus est filius virginis secundum quod homo: quia tota causa cur est filius virginis est quia est homo. Ista autem cpiuns est deus secundum quod homo est falsa / quia causa quare est deus non est esse hominem nam aliquando erat deus quando non erat homo. Septima conclusio: & octaua satis patent.
¶ Dubitatur primo: vtrum ille propositiones sint concedende: deus est homo cpitus est homo secundum proprietatem sermonis. videtur quod non / bene sequitur: est hon ergo est compositum ex animarationali& corpore / sed hoc est falsum. consequentia tenet a diffinitione ad diffinitum. Item bene sequitur: cpius est homo: ergo est rationalis: ergo habet animam tanquam partem sui: consequens est falsum quia non habet partes.
¶ Pro solutione: notandum quod homo est concretum predicamenti substantie huius absoluti humanitas. homo enim significat suppositum existens in natura humana & supponit pro ipso: vnde non potest concedi secundum proprietatem sermonis cpius est hon si homo capiatur absolute ratio est. Quandocunque terminus absolutus suppont prore non potest desinere supponere pro illa reipsa remanente: quia si desinat supponere: hoc est propter defectum congnotati / & sic non est terminus absolutus. Vnde bene diffinitur homo absolute esse quid compositum ex corpore & anima rationali. Sed siiste terminus homo capiatur congnotatine cpius est homo: ita quod homo tantum valet sicut subsistens in natura humana: tunc conceditur secundum rigorem sermonis sicut ista. sortes est albus si habet albedinem. Ideo in eo sensu in quo est vera secundum rigo rem terminorum conceditur. & rigor terminorum facit veritatem propositionis. Dicit tamen gabriel quod ly homo sic acceptus est in predicamento substantie. sed credo quod non. immo quod est accidens separabile & sic species alterius predicamenti a predicamento sub stantie. sed cum hoc stat quod sit predicabile accidens & sic quando querit in secundo dubio. vtrum homo predicetur de christo & de nobis vniuoce vel equiuoce. dicitur capiendo homo vt tantum valet sicut subsistens in natura humana tunc est terminus connotatiuus: & dicitur de Christo vere & non de humanintate: quia humanitas non subsistit. sic ista est contingens hoc est homo me demonstrato quia est possibile me remanente quod terminet dependentiam meam. sed dicerem quod ista est accidentalis hoc est homo demonstrando christum. Aliqui dicunt quod est disparata / quia naturaliter non est possibile quod hoc sit homo: & sic non est accidentalis nec essentialis: sed dicerem quod est accidentalis. Quando queritur vltra. Vtrum homo dicatur vniuoce de deo & de me. Dico quod sic: quia secundum significationem secundum quam chrisfus est homo secundum illam dicitur de me. Nam dicitur de deo secundum quod subsistit in natura humana: & etiam de me secundum quod subsisto in natura humana: sed dicitur de me secundum aliquam significationem secundum quam non dicitur de deo: quia de me absolute: & de deo accidentaliter. & sic equiuoce.
¶ Vltra dubitatur. vtrum homo inquantum predicatur de deo & de homine puro sit species specialissima videtur quod non: quia homo purus & deus differunt specie sicut creator & creatura. & tamen de illis predicatur iste terminus deus. igitur non est species specialissima. Respoeodetur quod homo simpliciter est species specialissima / quia solum predicatur quiditatiue de pluribus solo numero differentibus. homo enim vt est terminus absolutus non praedicatur quiditatiue de deo. secundum enim significatum formalescilicet secundum humanitatem non habet plura significata specie dif¬ ferentia sed solo numero / & sic est species specialissima neque predicatur de pluribus spene dif ferentibus secundum formale. Indirecte autem & non quiditatiue predicatur de plusquam numero differentibus.
On this page