Quaestio 1
Quaestio 1
vtrum filiatio quam Christus dicitur eternaliter filius patris et filiatio qua dicitur temporaliter filius virginis Mariae sint duae relationes adinuicem distincte. Idem enim christus est filius patris aeterni et filius virginis
QVeritur. vtrum filiatio quam Christus dicitur eternaliter filius patris & filiatio qua dicitur temporaliter filius virginis marie sint due relationes adinuicem distincte. Idem enim christus est filius patris eterni & filius virginis.
¶ Pro solutione questionis supponendum est diuersitatem opinionum de relationibus / & tunc secundum vtramque istarum opinionum respoedendum est ad quesitum. disceptatio ergo est inter doct. an sint ponende relationes que non sint res absolute. Regulariter dicunt omnes nominales: quod omnis res est absoluta & relationes nihil sunt nisi res absolute sed dicuntur relationes inquantum aliqualiter sehabent ad alias res. Reales vero dicunt quod relatio est quedam entitas que nullo modo est absoluta sed duntaxat relatiua ita quod eius esse non est ad seipsam: sed ad alterum: vt paternitas filiatio similitudo: nam esse pat ernita tis est ad filium tanquam ad terminum &c.
¶ Vltra apud eos qui non ponunt res preter absolutas dicunt quod similitudo est qualitas alteri similis. Difficultas est pro quibus supponunt abstracta terminorum relatiuorum vt est filiatio: paternitas: similitudo. Dicunt quod omne tale abstractum est terminus collectiuus supponens pro aggregato exomnibus que requiruntnr ad denominationem concretiuam: exemplum vt antequam aliquid dicatur simile alteri requiruntur duequalitates eiusdem speciei: nam iste terminus similitudo supponit pro aggregato ex illis qualitatibus vnde antequam aliquis dicatur similis vel filius de necessitate requiritur existentia illius a quo productus est & existentia sui: ideo filiatio(dicunt / supponit pro aggregato eorum que necessario requiruntur vt aliquis denominetur filius. Vnde dicit georgius in predicamentis quod similitudo est terminus collectiuus.
¶ Dicunt alii quod omne abstractum correspondens alicui concreto relatiuo supponit pro illa re pro qua immediate supponit concretum. vnde concreta aliquando supponunt pro aliquibus quanlitatibus immediate / vt similitudo non supponit pro subiecto: sed pro albedine. quia immediate dicitur similis: ita quod similitudo supponit pro vna qualirate alteri simili. Similiter iste terminus filiatio supponit pro filio non per aliquid sibi inherens: sed per se ipsum est filius: ita quod idem est in istis concretum & abstractum: idem est filius & filiatio: & ita breuiter de similibus. His suppositis. videndum est primo tenendo quod nulla est res respectiua quin sit absoluta: vtrum in christo sint due filiationes. Secundo tenendo quod respectus distinguitur ab absolutis. videndum est de questione. Tenendo primum modum: videlicet quod filiatio sit aggregatum omnium que requiruntur ad esse filium: tunc in christo sunt due diuerse filiatioens quarum vna dicitur eterna. & alia tempora lis. patet. virgo maria est pars que requiritur ad esse temporaliter filium: sed sic est quod non est pars filiationis eterne: ergo hoc tenendo demonstrata filiatione temporali ex parte subiecti: & eterna ex parte predicati: hec est vera hec filiatio non est illa: nam etemna supponit pro aggregato ex patre eterno & filio. Sed ista opinio non est multum probabilis.
¶ Sed tenendo quod omnis res est absoluta & concretum & abstractum in relatis supponunt pro eodem: tunc non sunt due diuerse filiationes quarum vna dicatur temporalis & alia eterna. Patet: bene sequitur: est eadem res penitus que est ex tempore filius virginis & eternaliter filius patris scilicet secunda persona in diuinis. Nam filius est terminus suppositi: ergo esteadem filiatiom: quiaidem est filius ex fundamento huius opinionis: & sic vides quid dicendum secundum viam nominalium. Sed tenendo quod relatio nes sunt ponende res distincte ab absolutis ita quod filiatio est respecus habens fundamen tum & terminum: & ad eius corruptonem sufficit corruptio vel fundamenti vel termini & a tali relatione aliquis denominatur formalitertalis vta filiatione aliquis denoinatur formaliter filius. Ideo secundum hac opinionem. Queritur vtrum in christo sint due filiationes diuerse
¶ Circa hanc difficultatem fuit magna controuersia inter antiquos / in ter Scotum Bonauenturam &. S. tho. dicebant ferme omnes antiqui quod non sunt diuerse filiationes: quia tunc cpius esset duo filii. vnde Sco. in ista distindione ponit aliam conclusionem: & conformiter ad eum Gabriel ponit tertiam conclusionem: quod ponendo relationes distingui ab absolutis oportet necessario fateri quod sint due diuerse filiationes in chriso: patet multipliciter. Primo filiatio qua christus dicitur filius virginis Marie est eiusdem speciei specialissime cum ea qua dicor filius matris mee: ergo secundum hanc opinionem filiatio qua dicitur filius virginis est vnum accidens / & res realiter & formaliter alteri inherens: sed sic est quod filiatio qua christus dicitur filius patris eterni: non est accidens: quia realiter est ipse filius: talis relatio ergosciliet filiatio qua dicitur temporaliter filius & illa qua dicitur eternaliter distinguitur non solum realiter: sed etiam specie & est magna apparentia: Preterea secundum illos relationes non sumunt distinctionem a fundamentis solum: sed etiam a terminis illarum relationum: sed filiatio qua dicitur quod est eternaliter filius habet patrem pro termino & alia habet matrem: ergo ille relationes distinguntur specie & realiter. immo si corrumpatur virgo sicut aliquando fuit mortua desinebat esse filiatio qua dicebatur cpitus filius virginis & in triduo desiit esse talis filiatio: altera qua dicitur filius patris semper remanente: ergo ille due filiationes distinguntur realiter immo specie. vna eternaliter fuit: alia tempore. vna accidens: alia substantia. vna immediate subiectiue in humanitate quamuis denominet suppositum. altera nullibi subiectiue quia non est accidens & sic multipliciter differunt. Quarta condu relatio realis & non rationis / quia non dependet ab operatione nostri intellectus. Sed instatur primo contra tertiam conclusionem: bene sequitur Christus habet duas filiationes vel sunt due filiationes. ergo est duo filii. Item concedimus quod deus est creator & dominus creature ex tempore / quia non dicitur dominus creature nisi quando creatura est. Dicitur enim dominus respectiue ad rem possessam / sed sic est quod non ponitur aliqua relatio a qua dicatur dominus ex tempore distincta a relatione eterna: ergo eodem modo quis cpiuts dicatur ex tempore filius virginis non est ponenda relatio distiucta ab eterna.
¶ Quantum ad primum dico quodnon sequitur sunt due filiatioens: ergo duo filii. sicut non sequitur in me sunt due qualitates. ergo ego sum duo qualia. Similiter in aliquo sunt due filiationes: vna ex parte patris: & alia ex parte matris: & tamen non est duo filii. Similiter in mesunt due similitudines quibus dicor similis duobus aliis qui participant mecum in qualitate&tamen non sunt duo similes.
¶ Quantum ad secundum notum est quod deus dicitur ex tempore dominus sicut ex tempore habet seruum. & dico quod dominus importat relationem tenporalem distinctam ab eterno non in deo subiectiue sed in eo respectu cuius dicitur dominus. Nam est relatio realis in termino: & rationis in fundamento secundum Sco. Dubitatur tamen. An verbum in triduo fuerit filius virgis. Ad hoc dicitur quod filius est suppositum existens in naturanintellectuali: velad minus sensitiua productum ab alio quod actualiter est. Dicitur notanter suppositum: quia natura humana in cpoteo non est filius viiginis: quia virgo habuisset duos filios. Dicitur notanter intellectuali aut sensitiua: nam ignis productus ab alio igne non dicitur filius ignis. Dicitur in natura producta. vel ad minus communicata ab altero quod actualiter est. nam nisi pater sit: nichil dicitur filius / & sic patet solutio. Nam chpitus in triduo non erat in natura humana que esset producta a virgine: erat enim in natura diuina: sed non in humana: nam natura humana est quod compositum ex corpore & anima rationali: sed in triduo illud compositum non fuit: ideo in triduo christus non erat filius virginis marie sed resurrexit filius virginis. Nam si deus me mortuum resuscitaret dicerer filius patris mei sicut ante. Sed ponendo relationes distingui ab absolutis an deus reproduxit eandem filiationem numero vel alterius speciei. Dico quod est questio facti. tenendo quod filiatio est accidens inherens: oportet dicere quod resurrexit cpius cum tali accidem te: an in eodem numero vel specie siue hoc siue illuddicebatur filius virginis.
¶ Vtrum fieut conceditur quod christus natus est ex virgine an etiam natura diuina sit nata ex virgine. concedimus quod humanitas sit nata & producta ex virgine: quia concurrebat immediate ad productionem humanitatis: sed non Concedimus quod humanitas sit filius virginis: quia humanitas christi non est suppositum sed filius est suppositum. Dico preterea quod non est inconueniens concedere quod deitas sit nata ex virgine: sed non oportet concedere quod sit filius virginis. Vnde essentia non est formaliter suppositum. Ideo oportet consequenter dicere quod non est filius virginis: sed non est inconueniens concedere quod essentia sit nata de virgine.
On this page