Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum humanitas Christi sit adoranda adoratione latriae

¶ Distinctio nona.

IN precedentibus distinctionibus visum est de vnione nature humane ad verbum & de conditionibus illius / tam constituentibus quam consequentibus / preterea de communicatione ydiomatum & de his que personam ratione humane nature respiciunt: & de his que nature humane conueniunt ratione assumentis persone. Iam consequenter queritur vtrum humanitas Christi sit adoranda adoratione latrie.

¶ Pro solutione noto quod adoratio capitur aliquando large: & sic nihil aliud est quam veneratio seu honor alicui exhibitus & diuiditur in tres species scilicet in latriam que grece cheosebia dicitur duliam: & hyperduliam. Alio modo specialiter vt conuertitur cum illo termino latria.

¶ Vnde latria prima species est honor soi: deo debitus. & quia contingit deum horari actu interiori similiter & actu exteriori: Ideo latria sumitur pro interiori & exteriori actu. ideo duplex est latria interior & exterior. Actus latrie interior est actus fidei spei ac charitatis: secundum beatum Augustinum in eucheri id est actus intellectus vel affectus quo aliquis fertur in deum vt in summum bonum omnium rerum principium atque finem. & omnis talis est actus fidei spei& charitatis: quia istis actibus honoratur deus. Sed latria exterior est signum aliquod sensibile in protestationem latrie interioris vt sunt oblatio sacrificium laudum: genuflexiones / iunctio manuum / tonsio pectorum / in terram prostratio / luminarium accensio &c. Est enim tota difficultas est Inquirere quis actus sit latrie. vnde sicut actus exteriores non sunt boni vel mali nisi inquantum imperantur ab interioribus: ita non sunt huius vel illius virtutis / nisi per interiores a quibus imperantur. Ideo si genuflectio dicatur actus latrie hoc habet ab actu interiori aliquo: est ergo solum difficultas inquirere quis actus interior dicatur latria.

¶ Respondent aliquid quod actus fidei spei & caritatis sunt actus latrie interioris / fidei qua creditur deus summune bonum. spei qua speratur quod propter merita dabit gloriam. & charitatis qua diligitur deus tamquam summum bonum. Sed videtur quod hoc non possit stare: quia tales actus sunt virtutum theologicarum inter quas non ponitur latria: sed est virtus moralis species iusticie pertinens ad religionem quia reddit deo quod suum estt

¶ Si sit ergo questio deactu interiori capitur latria vt est virtus specialis & moralis sub iusticia contenta. Queritur ergo cum latria sit respectu dei & nullus actus potest esse latria nisi sit latria dei: quia latria exhibita creature vocatur idola bria: & omnis actus qui habet deum pro immediato obiecto videtur quod sit actus fidei spei vel charitatis virtutum theologicarum. & propter hoc videbatur antiquis difficultas quomodo latria sit virtus moralis. Quantum ad hoc Dico primo quod nullus actus dicitur latria / nisi latria dei. Immo omnis actus similis latrie respectu creature dicendus esset idolatria.

¶ Sed questio est vtrum ille actus qui est latria & solum latria dei habeat precise deum pro obiecto. Dico quod latria non est actus virtutistheologice: quia non habet deum pro obiecto immediato / sed habet quid creatum proimmediato obiecto scilicet actum exteriorem per quam profitemur & manifestamus esse in deo summam bonitatem. & sic latria est virtus moralis. & sicut dictum est omnis actus exterior dominatur talis vel talis virtutis ab interiori a quo imperatur. sed multi actus exteriores pertinenr ad latriam.

¶ Omnis enim interior latria habet actum exteriorem quem imperat pro immediato obiecto. Ratio est: actus exteriores dicuntur latria: ergo imperantur ab interioribus latrie que sunt per se& immediate latria & vnum imperans actum exteriorem habet illum pro obiecto: vnde imperare cursum per interiorem actum est velle efficaciter currere. imperare homicidium per interiorem est velle efficaciter occidere Sequitur igitur manifeste quod actus interiorlatrie habet actum exteriorem quem imperat pro obiecto. Pro cuius declaratione. primo antequam habeam actum latrie habeo iudicium intellectus specificum verum quo iudi co quod deus est omnium iustissimus summe bonus.

¶ Et habeo aliud iudicium practicum verum: puta recognoscendum est deum esse maximum & supremum dominum & summe iustum protestandum & honorandum per aliquod signum exterius.

¶ Tunc conformiter ad illud iudicium practicum elicio volitionem qua ego volo hoc exhibere deo scilicet exteriorem reuerentiam in recognitionem supremi domini & summe bonitatis & iusticie.

¶ Et sic proprie capiendo latriam iste actus vltimus est actus latrie. &cer¬ tum est quod talis actus vltimus non habet solum deum pro obiecto: sed habet immediate pro obiecto illam exhibitionem exteriorem seu protestationem exteriorem: & sic latria est virtus moralis scilicet est actus interior quo volo exhibere aliquo signo exteriori aliquam reuerentiam exteriorem in recognitionem supremi domini vel summebonitatis aut summe iusticie: & sic talis virtus est pure moralis: & ille actus latrie / nec est fidei / spei / nec charitatis. & sic patet delatria.

¶ Sed hyperdulia est hon or exhibitus creature ratione excellentie eminentis / & singularissime: qualis est reuerentia exhbita virgini gloriose / vt est mater dei. Sed dulia est veneratio seu honor exhibitus creature ratione alicuius excellentie: & communis perfectionis / que reperitur in illa creatura / & in aliis communiter.

¶ Notandum est preterea / quod nos exhibemus reuerentiam creaturis rationalibus / & irrationalibus: vt cruci: Christi imaginibus: sed diuersimode: quia exhibemus rationalibus propter aliquid existens in illis: vel saltem quod existimamus inesse / vel debere inesse: vt est honor exhibitus malo prelato / propter perfectionem que deberet ei inesse: sed creaturis irrationabilibus exhibemus reuerentiam / puta imaginibus sanctorum: non propter perfectionem eis inherentem: sed propter singularem habitudinem / quam habent ad res representatas: quia representant specialiter speciali representatione illas creaturas: aut fuerunt partes earum quibus exhibetur / vel inherebat id propter quod exhibendus est honor: vel propter aliam singularem habitudinem: puta propter virtutem / que est per se honorabilis: vnde certum est quasdam creaturas non rationales habere specialem habitudinem ad rationales in representatione vel infuisse partes: & ratione illius specialis habitudinis exhibetur eis reuerentia que exhibetur creaturis in ordine ad quas habent specialem reuerentiam: si essent presentes.

¶ Ex hoc oritur difficultas / an Christi humanitas sit latria adoranda quia habet specia¬ lem habitudinem ad verbum.

¶ Circa hoc tres sunt opiniones. Aliqui dicunt quod non simpliciter & absolute: quia secundum omnem habitudinem / quam habere potest ad deum / & diuinitatem est pura creatura. Nam non conceditur ista per communicationem ydiomatum humanitas christi est deus: quia deus nunquam supponit procreatura: nam dicendo homo est deus: lyhomo non supponit pro creatura sed pro deo: cum ergo latria sit honos soli deo exhibitus: ergo non est honor creature: nam bene sequitur: est honor soli deo debitus: ergo nullialteri debetur: ergo non debetur humanitati christi: ergohonor debitus humanitati christi non est latria: & si exhibeatur ei honor non debitus: est actus vitiosus: & illa est ratio prime opinionis:

¶ Secunda opinio tenet quod humanitas vt a verbo assumpta adoratur latria: probat per Damascenum dicentem quod adoratur latria non vt nuda caro: sed in vna verbi hypostasi. dat similitudinem. Nam timeo tangere carbonem propter ignem. &c. Eodem modo adoratur humanitas adoratione latrie: non propter ipsam carnem / seu humanitatem / sed propter diuinitatem / cui est coniuncta: sed videtur mihi difficultas solum modo ad nomen: nam actus exterior( vt dictumest / non est latria: nisi propter interiorem imparationem: ideo idem actus exterior / vel similis in specie aliquando est latria: aliquando dulia: aliquando hypodulia. Si sit ergo aliquis actus exterior qui dicatur latria respectu humanitatis christi: erit latria per interiorem actum: sed non possum licite habere interiorem: quo vellem illum honorem exteriorem exhibere humanitati christi in recompenesationem supsemi dnenii: quia ista humanitas non habet supsemum dnenium: neque supmam bonitatem / & iusticiam. igitur. Sed possum habere interiorem / quo recognosco humanitatem christi esse vnitam verbo secundum hbintudinem / qua est vnita verbo haenti summum dominium & summam bonitatem / & in recognito nem illius summi dneni im: quod habet verbum / cuivnitur humanitas exhibeo reuerentiam: & genufexionem: & sic genufexio illa est actus latrie: & exhibetur humanitati: sed non finaliter. Propterea aliquis actus latrie potest exhi¬ beri humanitati sed non finaliter: sed finaliter exhibetur deo: propterea est magna apparentia: quod non potestesse actus latrie respectu humanitatis christi. Nam dicimus quod actus quo amo sortem propter deum est vsus / & fruitio/ ille actus non est fruitio creature: sed est solum fruitio dei. Ideo verissimicir dicendum quod talis actus non potest dici latria humanitatis christi: qmuis sit honor exhibitus humanitati: & quia non exhibetur vltimate humanitati / sed deo apparet quod talis actus debet dici hyperdulia humanitatis: & latria respectu dei.

¶ Notam dum quod quamuis actus interior latrie terminetur immediate ad actum exteriorem. tamen non dicitur latria actus exterioris: sed terminatur semper vltimate ad id / ad quod refertur / & terminatr actus exterior: sed non refero actum exteriores ad humanitatem christi: sed ad diuinitatem: ideo ille actus debet dici latria christi & non humanitatis. Patet igitur quid latria / quid dulia & quid hyperdulia. Et proprie capiendo terminos Latria est velle interius quo impearatur honor exterius in prtestationem / & recognitionem supemi dnenimi: bonitatis: sapientie: prudentie: & iusticie supreme.

¶ Aliquado tamen capitur latria large ex auctoritate Augusti ni / pro actibus fidei / spei / & charitatis: quibus interius honoratur deus: sed non proprie pro actu exteriori imperato ab interiori exhibito in protestationem &c.

¶ Iam in questione querebatur an caro Christi sit adoranda latria: pro quo ponuntur conclusio nes.

¶ Prima. Homo Christus est adorandus precise adoratione latrie. Patet: homo christus est precise deus: quia Christus homo nihil aliud est quam secunda persona in diuinis: ergo homo Christus est precise adorandus adoratione latrie. Consequentia tenet: quia quicquid est deus est precise adorandus adoratione itrie.

¶ Secundo. Homo christus est summum bonum: quia deus / ergo summus omnium dominus: ergo est ei exhibendum aliquid exterius in recognitionem summi dominii / summe bonitatis / summe iusticie: & prudentie & cetera. & istud est adoratio latrie. igitur. &c. que gecumda conclusio. Natura humana in Christo per se considerata est adoranda maiori adoratione quam dulia: scilicet adoratione hyperdulie. Patet sic: natura humana in christo est pura creatura: & per se consyderata / nihil importat nisi aliquid pure ereatum: & illi pure creature conuenit singularis virtus & eminens: ergo in recognitionem illius singularis virtutis est illi creature summus exhibendus honor qui creature exhiberi potest & calis exhibitio vocatur hyperdulia. Dices angelus multo perfectior est quam humanitas Christiin entitate sua / ergo magis conuenit angelo yperdulia quam humanitati Christi. Respondetur quod yperdulia non atribuitur creature ratione perfectionis entitatiue sed ratione alicuius perfectionis quasi accidentalis in illa natura. vnde angelo non debetur vperdulia ratione entitatis: quia dyabo lo deberetur: sed ratione excellentie vt dictum est.

¶ Tertia conclusio responsiua ad totam difficultatem. humanitas Christi vt coniuncta diuinitati non est adoranda adoratione latrie proprie dicta: patet sic. Humanitas Christi vt etiam coniuncta diuintati est pura creatura. & illa communicatio humanitatis cum diuinitate non facit illam esse deum: vel creatorem. Nam illa est impossibilis: humanitas est deus: tunc arguitur sic. Humanitas christi etiam considerata vt est iuncta diuinitati est pura creatura: ergo non est summum bonum: ergo non est omnium supremus dnes: vltra non est omnium supremus dominus: ergo non est ei exhibendum aliquid in recognitionem supemi dominii: immo si exstimaretur quod ei esset sic exhibendum: esset estimatio / & reputatio erronea: & vltra non est ei exhibendum aliquid in recognitionem supremi dominii in ea existentis: ergo non est adoranda latria. Consequentia tenet: quia adoratio latrie nihil aliud est quam exhibitio honoris in recognitionem summi dominii. Bonauentura ponit oppositum. & hec conclusio capitur ex Alexandro. Vnde sicut dictum est actus latrie habet actum exteriorem pro immediato obiecto: sed pro fine habet illud in quodrefertur actus ille exterior: & ille actus dicitur latria illius in quem refertur actus exterior / vel dulia velhyperdulia secundum diuersas recognitio nes: iam quando exhibetur actus exterior nonoris humanitati christi / etiam consyderate vt coniuncte diuinitati si talis actus exterior referatur in humanitatem protestando summum dominium in eo existens diceretur latria humanitatis: sed ille actus non est bonus: immo malus: quia certum est quod in ea humanitate non est summum dominium. Sed si referatur actus exterior in diuinitatem / cui est coniuncta humanitas: actus ille est latria diuinitatis: & non humanitatis: ergo non debet dici quod latria possit esse humanitatis qualitercumque consyderatur humanitas. cum semper sit pura creatura. Difficultas est nam in christo duo sunt: primo Christus est adorandus latria: quia deus sicut dictum est in priua conclusione. Secundo est humanitas / quam non adoratur secundum hanc conclusionem nisi hyperdulia: sed est difficultas de aggregato ex humanitate / & secunda persona in diuins & propterea doc. forte dixerunt quod humanitas vt iuncta diuinitati id est totum illud aggregatum ex diuinitate & humanitate est adoradum adoratione latrie.

¶ Queritur ergo de illo toto aggregato sicet de humanitate / & secunda persona ipsam assumente vtrum totum illud aggrega tum sit latria adorandum. Vnde notum est / quod totum illud aggregatum non est deus: quia bene sequitur: illud totum aggregatum incepit esse: quia iam est & ante non fuit. & illud totum aggregatum est deus: ergo deus incepit esse: quod est impossibile: ergo illud totum aggregarum non est deus Similiter illud totum aggregatum non est creatura. Queritur ergo an illud totum sit latria. c adorandum. Scotus dicit: quod illud totum aggre ¬ gatum est latria adorandum. & est apparentia Nam totum illud aggregatum est supprsemabonitas / suprema sapientia / supremum dominium: ergo potest exhiberi cultus exteriorilli toti aggregato in recognitionem supremi dominii / sapientie / bonitatis / & iusticie &c. existentis in eo: sed sie est quod talis exhibitio est actus latrie: ergo illud totum aggregatum licite adoratur latria: & hoc fateor cum Scoto: quod totum illud aggregatum venit adorandum latria si vnicus actus exhibeatur toti aggregato quod ille cultus exterior est latria & si doctores quidixerunt humanitatem vnitam diuinitati esse adorandam latria intellexerint / quod illud aggregatum est adorandum latria: illud est verum: sed si intellexerint quod ille actus latrie precise terminetur ad humanitatem consyderatam tamen vt est iuncta diuinitati: quod sit latria adoranda falsum est: ideo videtur mihi quod illud totum est latria adorandum.

¶ Alia est difficultas qua mouet Sco. Vtrum toto aggregato sit fruendum: certum est quod non est deus / & solo deo est fruendum. Dico quod non est fruendum illo aggregato: immo illud aggregatum licite non potest amari: nisi ille amorqui terminatur ad illud aggregatum referatur in deum solum: nam si terminetur amor ille collectiue ad totum aggregatum: illud amatur propter aliud a deo: quia deus distinguitur ab illo aggregato: & sic vsus erit: tamen ista consequentia non valet / illo aggregato non est frueudum: ergo non est adorandum latria: negatur consquenia. vnde actus latrie est vsus / & non fruitio: quia latria proprie habet actum exteriorem pro obiecto / & illo actu exteriore vtendum est. ideo non sequitur / hoc adoratur latria. ergo hoc est fruendum.

¶ Quarta conclusio. Capiendo latriam large / posset concedi quod humanitas iuncta diuinitati est adoranda latria: & hoc stat in termino. nam latria proprie est recognoscere signo exteriori summum esse dominium in eo qui adoratur: sed large est recognoscere humanitatem iunctam cum illo / quod habet summum dominium / summam bonitatem / prudentiam / iusticiam &c. & illa latria sic exhibita: nihilaliud est quam hyperdulia in summo gradu eius.

¶ Quinta conclusio lmagines rerum adorandarum eadem specie adorationis adorande sunt: qua res representate. Vnde quando video aliquam imaginem: possum formare duas apprehensiones: seuduos conceptus / siue estimationes. & consequenter habere duos affectus. Primus conceptus est. hec imago repquentat hoc / vel illud: hec crux repisquentat christum crucifixum. Et consequenter¬ possum habere vnam affectionem / qua afficioicruci: in quo complaceo secundum quod reprssentat christum.

¶ Secundus conceptus est / quo concipio christum fuisse taliter crucifixum pro nobis: qualiter presentatur per ipsam crucem: & consequanter ex illa affectione in recognitionem exhibeo aliquem cultum exteriorem.

¶ His suppositis patet conclusio scilicet quelibet imago est precise adoranda eo genere adorationis / quo adoratur res reprsesentata per ipsam. Patet sic. lmago non est adoranda propter aliquam sanctitatem / & virtutem / siue numen diuinum existens in illa imagine: sed est precise adoranda propter virtutem vel diuinitatem / vel numen existens in re representata per lllam imaginem: ergo cultus exhibitus imagini non exhibetur in recognitionem alicuius numinis existentis in imagine: sed in re representata: immo aliter faciens esset idola tra: adoratur ergo crux non propter ipsam sed propter crucifixum in recordationem numinis existentis in crucifixo / immo adoratio crucis non est adoratio christi crucifixi / immo non adoro crucem proprie sed exhibeo ante crucem cultum crucifixi debitum inquantum representat / & reducit ad memoriam christum deum crucifixum: & talis actus est latria & fruitio inquantum terminatur ad christum deum

¶ Sexta conclusio. Omnia coniuncta adorandis / siue vt partes presentes / vel preterite / siue vt alias / specialem ordinem ad ipsahahentia propter se non adorabilia: adoram da sunt eadem specie adorationis: quali ea / quibus coniuncta sunt adorantur proprie / vt non adoro caput sancti Ioannis / propter numen existens in illo / vel propter bonitatem: aut sapientiam: sed propester bonitatem / & virtutem quam existimo inesse anime: & fuisse toti conposito / cuius erat pars in terris quantum ad materiam: ergo est prtestatio bonitatis quam existimatur in esse anime / est ergo idem cultus. Dicitur propter se non adorabilia propter animas sanctorum quibus debetur adoratio proprie dicta / sicut sanctis / nam propter animas sanctas totum compositum est sanctum.

¶ Septima conclusio. Actus exterior idem secundum diuersos actus interiores est du¬ lia / yperdulia / & latria: quia eadem genuflectio que exibetur sancto in recognitionem virtutis eius est dulia: & que exhibetur virgini / quia est mater Christi est yperdulia. & que exhibetur deo: inquantum est summumbonum: supremus dominus &c. est latria: nam idem actus in specie sortitur tres diuersas adorationes penes diuersos actus interiores / a quibus imperatur.

¶ Sed dubitatur ad quam virtutem spectat latria. Dico primo quod habeo iudicium speculatiuum dedeo: quod est summe bonus: & summus dominus. Secundo habeo iudicium practicum: quod in recognitionem summe bonitatis / & dominii est ei honor exhibendus. Consequenter habeo velle: quo impero honorem in recognitionem summi dominii. Et quarto ad illud velle sequitur actus imperatus: scilicet honor.

¶ Postea habeo aliquos actus circa deum: puta credendi / sperandi / amandi. Primi duo actus sunt actus prudem tie. Tertius scilicet volo ei illum honorem exhibere in recognitionem &c. est proprie latria: & actus imperatus est latria denominatione extrinseca.

¶ Sequitur ergo quod latria est virtus moralis: quia habet obiectum creatum pro immediato obiecto scilicet actum &c. Alii autem actus scilicet fidei / spei / & charitatis: non sunt actus latrie: quia actus latrie proprie est illud velle quo imperatur honor in recognitionem supremi dominii&c. ideo si bene consideretur: non est difficultas / ad quam virtutem reducatur actus latrie: quiq certum est / quod ad moralem / puta ad iusticiam.

¶ Patet igitur quid latria / yperdulia / & dulia / & quomodo duplex est latria scilicet interior & exterior. Solet hic moueri difficultas de adoratione demonis apparentis in figura Christi / an illa adoratio illi exhibita sit latria / & an peccet qui illum vt summum deum adorat. videtur quod non. & quod ignorantia inuincibilis eum excuset: & quod meretur / sicut dans elemosinam diuiti quem probabiliter existimat pauperem meretur. igitur a simili videtur quod adorans qyabolum quem putat esse verum deum me¬ reatur. Hec difficultas alibi terminabitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1