Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

vtrum Christus secundum quod homo sit filius dei adoptiuus

¶ Distinctio decima.

QVeritur vtrum Christus secundum quod homo sit filius dei adoptiuus.

¶ Inista questione difficultas est solum ex terminis / & non in re. Vnde suppo nuntur ea que dicta sunt circa septimam distinctionem de propositionibus in quibus ponuntur isti termini: secundum quod / vel inquantum. Preterea notam dum quod filius adoptiuus est ille qui non est ab eo / cuius est filius adoptiuus naturaliter genitus / id est qui non est filius naturalis: nihilominus per gratiam eius est adoptatus ad hereditatem ac si esset eius naturalis filius. Vnde sicut dicunt doctores de ratione filii adoptiui tria sunt. Primo quod sit extraneus quantum ad naturalem genera tionem: id est quod non sit naturalis filius. Secundo gratia adoptantis / que est voluntas gratuita / qua afficitur ille adoptatus. & tertium est bonum ad quod acceptatur ab ipso adoptante: puta hereditas. Ista tria sunt de ratione adoptionis scilicet extraneitas / quantum ad naturalem generationem. Secundum adoptantis gratia seu gratuita voluntas. Tertium: hereditas adoptantis ad quam acceptatur adoptatus: quia non est naturalis filius nec naturalis successor. Et quia succedit / ex sola gratia succedit. Ex quo sequitur quod nullum irrationale est filius adoptiuus dei: quia nullum tale potest ordinari ad specialem hereditatem dei id est ad beatitudinem.

¶ Secundo sequitur quod & si angeli fuerint creati in gratia vt tenet communis opinio: nihilominus adhuc sunt filii adoptiui dei. patet: quamuis angeli fuerint creati in gratia adhuc non sunt filii naturales dei: & eis naturaliter / & naturali successione non debetur beatitudo: ergo eis conuenit prima conditio: scilicet extraneitas quantum ad geneationem naturalem. Scundo/circa angelos habet deus gratuitam voluntatem: & tertio eos ordinat ad hereditatem: id est beatitudinem: semper ene fuerunt grati ad beatitudinem: sed quia non fuerunt tales ex vi¬ generationis naturalis: sed solum ex vi gratuite acceptationis diuine / quia gratis acceptauit eos. Igitur quis fuerint creati in gratia nihilominus sunc adhuc filii adoptiui dei.

¶ Tertio sequitur quod nullus prescitus est filius adoptiuus: & circa hoc correlarium est tota difficultas: nam certum est quod stat aliquem prescitum nunc esse in gratia: ergo videtur quod sit filius regni. & non est filius regni naturalis: ergo adoptiuus: ergo tertium correla rium falsum. quod autem talis prescitus sit filius adoptiuus. Patet: capio sortem quem adoptauit plato: id est constituit eum suum heredem. lsta est concedenda: sortes est filius adoptiuus platonis: quamuis sortes propter culpam futuram sit priuandus debito hereditatis: nam contingit ipsum peccare: ratione cuius priuabitur adoptione id est debito hereditatis future: ita quod non erit heres: nihilominus dicitur adoptiuus. ergo similiter si sortes sit in gratia: qamuis sit peccaturus & ratione peccati veniat priuandus hereditate: adhuc est vocandus filius adoptiuus: ergo falsum est quod nullo prescitus sit adoptiuus.

¶ Aliqui doctores vt Dyonisius voluerunt dicere quod non est possibile de lege prescitum mereri: quamuis sit bene possibile prescitum esse in gratia: quia dicere oppositum esset hereticuni: quia paruulus prescitus & baptisatus est in gratia: sed non est possibile prescitum mereri: quia apud eos de ratione meriti est: quod deus acceptet illud ad beatitudinem id est quod velit volum tate beneplaciti / & absoluta pro actu illo dare ei vitam eternam. Vnde bene sequitur Vult deus volunta te beneplaciti: & absoluta dare isti pro actu isto meritorio vitam eter nam. ergo dabit: & vltra dabit: ergo non est prescitus. Vnde tales doc. dicerent conformiter quod esse filium adoptiuum / est esse acceptatum ad vitam eternam: & caperent esse acceptatum pro eo / quod est deum velle voluntate beneplaciti & absoluta illi conferre beatitudinem: tunc implicat prescitum esse adoptatum: quia bene sequitur: vult dare illi beatitudinem voluntate beneplaciti / & absoluta: ergo dabit: ergo non est prescitus. Sed si dicamus illum esse filium adoptiuum / qui non est naturalis filius: sed per gratiam est adoptatus secundum presentem iusticiam adherentem: id est deus habet velle condictionatum circa istum dandi ei beatitudinem / si in eo statu / in quo est decedat: tunc talis prescitus est adoptiuus: sed vocando adoptiuum qui est acceptatus secundum eternam predestinationem: id est cui voluntate beneplaciti / & absoluta vult deus dare beatitudinem: tunc nullus prescitus est filius adoptiuus. Ex isto sequitur aliud: quod existens in gratia non esset filius adoptiuus. patet: aliquis prescitus est in gratia: ergo aliquis existens in gratia non est filius adoptiuus. Consequenter sequitur aliud: videlicet / quod aliquis qui non est in gratia est filius adoptiuus: quia aliquis est predestinatus non existens in gratia: & ille est filius adoptiuus. igitur. lstis suppositis videndum est de questione. Vrrum Christus secundum quod homo sit filius adoptiuus. Dico quod illa est falsa: christus secundum quod homo est filius adoptiuus quia infert istam: omnis homo est filius ado ptiuns: & etiam istam si aliquid est homo: vel quia aliquid est homo: est filius adoptiuus. llle sunt exponentes: & quelibet illarum est falsa: igitur illa exponibilis est falsa. Sed difficultas est / vtrum ista simpliciter & sine addito sit concedenda: christus est filius adoptiuus. Dico quod est falsa: quia bene sequitur Christus est filius dei adoptiuus: ergo non est naturalis deifilius: & non naturaliter debetur ei hereditas: sed hoc est falsum: quia Christus est secunda perfona in diuinis: quam uis aliud connotet: & illa secunda persona est deinaturalis filius: & naturaliter debetur ei hereditas: non per gratiam: ergo in rigore illa est falsa / Chrinstus est filius adoptiuus. Sed vtrum concedatur ista: christus secundum humanitatem est filius dei adoptiuus. Dico primo quod est differentia inter istas: christus secundum humanitatem est filius deiadoptiuus: & Christus secundum quod homo est filius dei adoptiuus: nam ly secundum quod est dicio distrahens. vnde filius est nomen sup¬ positi: & cum humanitas non sit filius: quia non est suppositum: ido dico quod ista in rigore est falsa: Christus secundum humanitatem est filius adoptiuus. Similiter illa est falsa: Christus secundum quod homo est filius dei adoptiuus: quia exponentes sunt false. Licet ergo Christus secundum humanitatem non sit filius naturalis: tamen quantum ad humanitatem debetur ei hereditas: quia ex gratia & gratuita voluntate dei est acceptatus ad hereditatem.

¶ Dubitatur primo vtrum christus inquantum homo sit persona. Dico quod si exponatur conditionaliter / seu concomitanter est vera: Christus est persona: Christus est homo: omnis homo est persona. humanitas enim Christi non est persona / neque homo: quia homo est nomen suppositi. Si vero capiatur causaliter: illa est falsa: quia vltima exponens est falsa videlicet quia aliquid est homo: illud est persona: nam esse hominem non est causa: quare christus est persona.

¶ Secundo dubitatur vtrum Christus secundum quod homo / sit praedestinatus. Dico quod falsa est: quia exponentes saltem tertia / & quarta sunt false: sed de istis inquirendum est an ista sit vera Christus est predestinatus: similiter ista / Christus secundum humanitatem est predestinatus. & per consequens vnio nature humane cum diuina in persona verbicadit sub praedestinatione.

¶ Pro declaratione notandum quod esse predestinatum est esse praeordinatum ad vitam eternam. & sic dicunt doc. puta Bonauentura & alii: quod antequam aliquis habeat vitam eternam: oportet quod ille prius fuerit ordinatus / quia ille dicitur predestinatus qui aliquando caruit vita eterna nihilominus est praeordinatus a deo: & sic christus non est predestinatus isto modo: quia nunquam caruit vita eterna. Sed de ista Christus est predestinatus secundum humanitatem ad vitam eternam. Certum est quod christus aliquando non fuit beatus secundum humanitatem / quia aliquando christus non habuit humanitatem: & quandocunque habuit huinanitatem fuit beatus secundum humanitatem. & sic quando non habuit humanitatem non fuit bea¬ tus secundum illam: & erat ordinatus ad beatitudinem secundum illam: & sic ista est vera Christus est predestinatus secundum humanitatem. Ex dictis satis patet quod non est idem esse predestinatum & esse filium adoptiuum: quia predestinatum non est nomene suppositi: filius autem est nomen suppositi.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1