Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Vtrum sicut Christus dicitur creator debeat etiam dici creatura

¶ Distinctio Vndecima.

QVeritur consequenter. Vtrum sicut Christus dicitur creator debeat etiam dici creatura. de ista propositione christus est creatornon est difficultas / quia fide credendum quod est deus Restat ergo difficultas an sit creatura. Pro solutione noto quod creatura dupliciter capitur in proposito. Vno modo pro quolibet entitate que habet esse post non esse. & sic omnis res facta dicitur creatura: & ita capitur regulariter. Alio modo capitur creatura pro re a solo deo producta ex nihilo: id est cuius nulla pars praefuerat / isto modo angelus & anima sunt creature. gratia: virtutes infuse &c. Sed asinus non est creatura isto modo: quia non est a solo deo productus: etsam quando producitur aliqua pars eius prefuit. Isto modo humanitas Christi non est creatura / quia non a solo deo producta est: nam vigo Maria actiue concurrit ad illam producendam & aliquid eius prefuerat: scilicet materia. Vnde idem est dicere Christus secundum humanitatem est creatura: & humanitas est creatura. & de ista non est difficultas: sed de ista Christus est creatura sine addito. Magist er dicit simpliciter quod non. Augustinus videtur dicere quod sic: & Paulus Cum venit plenitudo temporis misit deus filium suum factum de muliere factum sub lege. ad galatas quarto. Dico quod creatura vt dictum est capitur vno modo pro entitate que post non esse habet esse: & sic ista est falsa: Christus est creatura: quia ista est falsa Christus aliquando non fuit: Secundo modo capitur creatura pro entitaque habet esse post non esse: velquam subsistit in natura que habet esse post non esse: & isto modo christus est factus: quia subsistit in natura humana que habet esse post non esse. Nam bene sequitur est factus homo. ergo est factus: quia habet subsistentiam in natura humana habente esse post non esse: & sic capit Paulus ad galatas quarto. Pro isto dubio dico quod regulariter theologi negant istam Christus est creatura propter hereses quia heretici voluerunt dicere quod Christus est pura creatura. Ideo negatur illa christus est creatura / & non propter aliquam falsitatem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1