Quaestio 1
Quaestio 1
Vtrum humana natura assumpta a Christo vel ipse Christus qui est deus et homo potuit subiacere peccato
QVero consequenter. Vtrum humana natura assumpta a Christo vel ipse Christus qui est deus & homo potuit subiacere peccato.
¶ Imprimis supponendum est quod predicata nature diuine & humane conueniunt Christo. Ideo questio potest intelligi an Christus potuit subiacere peccato secundum naturam diuinam vel humanam. hoc est secundum quamlibet naturarum in quibus subsistit Christus an humana natura illa potuit subiacere peccato. & hoc potest iterum intelligi. Vtrum humana natura per se & secundum se considerata potuit subiacere peccato. vel vtrum potuit subiacere peccato ipsa existente vnita: hoc est an ista sint compossibilia hec natura subiacet peccato: & hec natura est diuinitati vnita. Et respondebitur ad questionem secundum quemlibet istorum sensuum. Supponitur secundo quod peccare nihil aliud est quam agere vel omittere contra rectam rationem. Vnde est satis bona difficultas circa hoc quomodo hoc est intelligendum: quamuis non multum ad propositum presentis speculationi. scertum est quod non peccat quis ideo quia agit contra rectam rationem existentem in eo / quia stat sortem peccare quando nullam habet conscientiam rectam / sed precise erroneam cui se conformat vel difformat: quia vtroque illorum modorum potest peccare si illa conscientia sit vincibilis. peccare igitur non est agere con¬ tra rectam rationem actu existentem. Similiter non dicitur quis peccare ex eo quia agit contra aliquam rationem que si inesset in eo esset ratio recta. Patet: quando sortes habet ignorantiam inuincibilem de berta quod est suavxor & ab eo cognoscenda: illam cognoscendo non peccat: quia ignorantia inuicibilis eum excusat nihilominus agit contra ratio nem aliquam puta contra hanc. hec non est cognoscenda a me quesi esset in eo esset recta: ergo peccare non est hoc precise agere contra rationem / que si inesset in peccante esset recta.
¶ Difficultas est. vtrum sit idem conuertibilirer peccare & agere contra rectam rationem vel omittere aut que inesset aut que debet inesse. & apparet quod non propter duo: nam quando sortes agit contra rationem erroneam ipse peccat & tamen non agit contra rectam rationem que inest aut debet inesse: ergo agit conformiter ad rationem que inesset recta si inesset puta ad oppositum conscientie erronee. vt habeo istud dictamen quod est mentiendum: & tamen nolo mentiri stante tali dictamine ago conformiter ad rectam rationem que inesset aut debet inesse. Nam agere conformiter ad aliquam rationem est velle facere taliter qualiter conscientia vel illa ratio dictat esse faciendum vel nolle facere secundum quod erronea dictat: ergo non est idem peccare & agere difformiter ad rectam rationem que inesset aut debet inesse. Ex altero videtur quod non sit idem: & ibi est difficultas. Primo certum est quod non teneor pro semper habere dictamenquod non est occidendum. sit ergo tempus istud pro quo non teneor dictare quod non est occidendum pro hoc tempore: ex simplici apprehensione possum elicere velle occidere libere / tunc pecco. & tamen falsum est dice re quod difformiter ago ad rectam rationem que debet inesse mihi aut inesset: quia non obligor pro nunc dictare / ergo apparet quod non sit idem peccare & agere difformiter ad rectam rationem que inesset aut debet ineem. quomodo ergo intelligitur quod peccare est agere vel omittere conformiter ad rectam rationem. Dico pro nunc quod omne peccareem agere vel omittere contra rectam ratonem diuinam. paratet de omni peccato dictat deus non esse faciendum illud. immo eo quod vult non esse faciendum vult me obligari ad non faciendum. nam propter alterum istorum duorum sunobligatus ad non faciendum: vel quia deus vult me obligari ad non faciendum: vel quia dictat me obligari ad non faciendum Si intelligatur quod peccare est agere vel omittere conformiter ad rectam rationem diuinam: tunc non est difficultas. Sed doctores non communiter sic intelligunt: sed concludunt vltimatam rationem obligationis / rationem humanam. & sic dico quod omne peccare est difforme alicui ratione humane & recte que inesset aut que esset recta si inesset. lam soluenda sunt duo que faciunt in oppositum. primo de illo qui agit contra conscientiam erroneam peccat / qui nult menti ri dictante conscientia quod est mentiendum quo modo saluatur quod ille actus sit difforrais rationi recte. immo videtur conformis rationirecte que esset recta si inesset: nam ista est conformis vero scilicet nole mentiri: ergo omni rationi recte: quia omne verum omni vero consonat. dico quod ille actus est difformis alicui conscientie recte saltem vniuersali: puta isti non est agendum contra conscientiam. & sufficit ad malitiam actus difformitas ad illam rationem rectam vniuersalem. Ideo est difformis alicui rationi recte que esset recta si inesset.
¶ Ad aliud sit sortes dictans inuincibiliter de non sua quod est ab eo cognoscenda volendo cognoscere non peccat: immo meretur secundum probabiliorem opinio nem & tamen agit contra conscientiam quam esset recta si inesset. Dico quod esset erronea si in esset cum tali dispositione que est in sorte / habet enim duo iudicia: vnum speculatiuum scilicet hec est mea / & aliud practicum. hec est a me cognoscenda. si enim sortes haberet iudicium oppositum illi ignorantie inuincibili speculatiue quam actu habet puta. hec non est mea tunc ista esset recta. hec non est a me cognoscenda: sed cum illis disposi¬ tionibus puta supposito illo dictamine in uincibili speculatiuo cum conscientia ista. hec non est a me cognoscenda esset e rronea: & sic dico quod omne peccare est agere vel omittere contra rectam ratonem humanam que inesset aut inesse debet. lstis suppositis sit prima conclusio.
¶ Christum peccare secundum diuinam naturam est penitus impossibilequia peccare est agere vel omittere contra rectam rationem: & recta ratio non drrecta nisi perconformitatem ad voluntatem diuinam: sed christum agere difformiter secundum diuintatem ad volumtatem diuinam est impossibile. quia bene sequitur agit per voluntatem diuinam: ergo non agit difformiter ad illam & per consequens cum ratio recta dicatur conformiter ad diuinam non potest agere contra eam.
¶ Secunda conclusio humanitas christi in se considerata potest simpliciter & absolute peccare: patet humanitas christi potest esse derelicta a diuinitate & non esse amplius vnita: nec esse dotata gratia & adiutorio resistente quo facto poterit omittere vel agere contra dictamen rectum. igitur.
¶ Tertia conclusio natura humana vt vnita verbo non potest de lege ordinata subiacere peccato: patet natura humana vt vnita verbo est beata ab instanti conceptionis: sed de potentia ordinata nullus beatus potest peccare: ergo depotentia ordinata vt vnita verbo non potestpeccare. Difficultas est inter doc. vtrum de potentia absoluta: ista duo sint compossibilia natura humana est vnita verbo & peccat / nam de potentia absoluta deus potest assumere naturam non dotatam maio ri graiqm ego habeam: non videtur enim impticare contradictionem quin deus possit mneam suppositalem existentiam terminare me inscio vtrum terminet vel non: absque datione noue gratie: quo scto stabit me peccare: tunc vt nunc: quia habebo easdem causas sufficientes ad peccandum: puta liberum arbitrium / cognitionem boni & mali: & non habebo maius resistens quam nunc: ergo potero elicere actum peccati. Occham in tertio declinat magis quod sunt conpossibilia propter ar¬ gumentum factum: quia non videtur implicatio quin deus assumere possit naturam prius non assumptam nullam gratiam de nouo communicando isti nature: & tunc poterit eque peccare sicut ante. ergo illa est possibilis de potentia absoluta: humanitas est vnita verbo: & tamen ipsa peccat. Opinio tamen communior doct. est quod non est possibilis. Et ad argumentum deus potest naturam assumere que prius erat peccabilis ei non conmunicata beatitudine. concedo quamuis henri cus degandauo hoc neget. Insuper potest assumere naturam que prius erat peccabilis non commuincata ei gratia aliqua de nouo ego fateor de gratia gratum faciente. ergo illa natura tunc poterit peccare. nego: immo dico quod non potest assumere quin illi nature communicet maiorem gratiam gratis datam quam ante: quia non potest assumere naturam talem quin eam specialiter conseruet vltra modum quo conseruat ceteras creaturas: & dico quod impeccabilitas alicuius nature vt erat humanitatis christi & virginis marie non prouenit a gratia gratum faciente puta ab illo habitu: quia non necessitat: sed precise prouenit a gratia gratis data: puta aspeciali adiutorio ad vitandum actus malos & faciendum bonos: ergo implicat etiam depotentia absoluta humanam naturam vnitam herbo peccare: & hoc propter specialem conseruationem que non est a gratia gratum faciente: sed gratis data. & ista opinio videtur apparentior. Contra natura humana vnita verbo est libera libertate contradictionins ergo habito dictamine de aliquo quod sit faciendum est in sua potestate non elicere velle conforme: quia si non: iam non esset libe ra quantum ad hoc: sed naturalis: & per consequens non meretur. & est argumentum conmune quod fit de virgine & humanintate christi & cum arguitur est libera: verum est. ergo habito dictamine de aliquo faciendo potest non elicere etiam supposita vnione ab verbum. nego consequentiam: nam humanintas christi elicuit multos actus libere libertate contra dictionis: ad quos non obligabatur & de hoc non facio difficultatem. Sed dico quod quandocumque habuit dictamen quod hoc erat faciendum sub pena pecncati si habuit tale dictamen non fuit in potestate illius stante illo dictamine non facere. & sic non eliciebat libere libertate contradictionis: sed libertate complacentie sicut dicitur de beatis & cum infertur. ergo ille actus non est meritorius noui meriti. dico quod de lege consequentia esset bona: sed christus potest ac ceptare actus liberos libertate complacentie ad nouum meritum: sicut acceptat actus liberos libertate contradictionis.
¶ Dubitatur primo. vtrum deus secundum naturam diuinam posset peccare. Videtur quod sic: quia potest mentiri / & decipere: ergo potest peccare. Item christus secundum diuinitatem potest precipere alicui vt mentiatur: ergo potest mentiri: consequentia est certa: immo precipere alicui quod mentiatur est forsan equale peccatum sicut mentiri. Item tertio regum vl. querenti domino quid decipiet achab: cum randisset spius apostata. Ego decipiam / egrediar: & ero spitus mendax in ore omnium prophetarum eius. dicit eideus. decipies: & preualebis: precepit deus angelo quod deciperet prophetas achab. ergo deus potest secundum diuinitatem precipe re alicui quod mentiatur.
¶ Quantum ad primum dico quod potest dicere propositionem falsam. Nam dicendo disiunctiuam compositam ex contradictoriis dicit vnam propositionem falsam: sed non potest asserere vnam propositionem falsam: & hoc requiritur ad mentiri. Ad secundum nego quod potest deus secundum diuinitatem decipere quam uis aliqui concedant. Ad probationem de achabdicunt quod capitur prenunciatiue & non imperatiue. vt facid est facies / vel capitur permissiue id est permittam te facere: & certum est quod non precepit. nam mentiri est per se malum in creatura: ideo deus non potest illud precipere. Vnde omnes prophetie vel dicta prophetarum que videntur esse falsa non sunt sed debent intelligi. vel comminatiue: vel cum conditione: vel cum decentia: vel cathegorice: puta mutando preceptiuam in ca¬ thegoricam: vt quando deus loquebatur losue: vade crastina die niniue subuertetur loquebatur comminatorie & cum conditione: puta si non conuertatur subuertetur. Vnde propositiones de futuro que important aliquam penam: vel punitionem: vel remunerationem debent exponi per dignus vt qui gladio percutit: gladio peribit id est dignus est perire. quarto carhegorice. vt quam do Christus loquebatur iude. quod facis: fac citius loquebatur non imperatiue: sed cathegorice id est quod facis: cito facies. Vnde verbum dei quod videtur esse preceptiuum ud malum mutatur preceptiuum in veram & simplicem cathegoricam: vt facid est tu facies &c. omnes passus difficiles prophetarum soluuntur aliquo istorum quatuor modorum.
¶ Secundo dubitatur: vtrum decuit deum assumere naturam de massa perditionis. dicitur quod licet potuit aliunde assumere naturam quam de humano genere: decuit tamenquod de humano genere postquam erat redimendum genus humanum per aliquem conformem in natura humana.
¶ Tertio dubitatur quare non assumpesit naturam ade / vt in eodem numero fieret reparatio in quo factum fuit peccatum. Dicitur quod non fuit decens quod postquam illa natura subiacuit peccato propter indignitatem vt illam assumeret: sed aliam naturam humanam in qua non fuit peccatum: sed iste non sunt rationes vincentes: quia nulla est alia ratio quare citius hanc vel illam assumpsit nisi voluntas diuina cuisic placuit assumere hanc & non illam.
On this page