Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum intellectus Christi creatus omnia sciuit: que ab aeterno naturaliter verbum nouit
¶ Distinctio decimaquarta. QVeritur consequenter. Vtrum intellectus Christi creatus omnia sciuit: que ab eterno naturaliter verbum nouit: hoc est vtrum secundum humanitatem cognouit omnia: que cognouit secundum diuinitatem.
¶ Inprimo articulo inquiritur vtrum humanitas Christi cognouerit omnia cognitione in verbo: siue cognitione matutina / que verbum cognouit ab eterno.
¶ In secundo articulo inquiritur de cognitione Christiin proprio genere: quomodo cognouit res in proprio genere.
¶ Quantum ad primum articulum supponendum est: quod certum est cuique quod sicut in christo est duplex natura: ita est duplex cogni¬ ¬ tio: quia quelibet naturarum Christ iest intel clectualis. In Christo est natura diuina. etis in Christo est cognitio diuina: quam nihil aliud est quam deus & illa cognitio terminatur ad omnia entia / preterita / presentia & futura. Vnde Christus cognitione verbi cognoscit distincte omnia possibilia: & de hoc non est difficultas. Alia est natura humana in Christo que est creatura intellectualis etiam: & sic in illa: vel secundum illam habet Christus aliquam cognitionem / quam distinguitur a verbo: quia non est verbum sicut prima cognitio / neque est anima sed accidens inherens anime: qua christus formaliter cognoscit secundum humanitatem sicut nos formaliter cognoscimus percognitiones nobis inherentes. & sic non est difficultas de prima cognitione quam habet Christus secundum diuinitatem. sed est solum difficultas de secunda quam habet secun¬ dum humanitatem vtrum videlicet se extem dat ad omnia obiecta ad que se extendit illa quam habet secundum humanitatem.
¶ Secundo supponitur quod in Christo duplex ponitur noticia loquendo de noticia simplicis apprehensionis seu simplicis visionis. est quedam noticia qua cognoscit rem in verbo: & est quedam qua cognouit rem in proprio genere. Vnde sicut quelibet res mundi habet esse in sua propria natura: ita habet esse in deo: & eius ydea est in deo / deus est vmago & similitudo illius rei. Deus enim est cuiuslibet rei noticia: quia noticia dei non dist inguitur a deo: ergo deus est cuiuslibet rei exemplar & ymago etiam antequam res sint quia ab eterno omnium rerum dicuntur esse idee in deo / cum quelibet res siue presens siue absens reluceat in verbo tanquam in speculo: & ibisit sua similitudo: quia verbum est sua similitudo: & videns verbum potest ipsum videre secundum rationem secundum quam est exemplar rei: vnde dicunt doc. ponentes species quod ad cognoscendum rem in absentia rei oportet de necessitate se refectere supillam speciem que remanet in absentia & in illa specie cognoscitur res absens. Hinc dicit Ggregorius quod omnis abstractiua noticia est intuitiua speciei: ita conformiter ad cognoscendum rem absentem si deus sit nobis presens illa relucet in deo tanquam in exemplari. & oportet apprehendere deum vt est illius rei similitudo: talis noticia dicitur in verbo: & vocatur ab Augustino & ab ali is doctoribus noticia matutina: eo quod est perfectior multo / quam noticia / qua cognoscitur res in proprio genere. & dicuntur res in verbo cognosci quia verbum est exemplar illarum. Aliidicunt quod res cognoscitur in verbo quando videndo verbum deus infundit noticiam rei quam alias non posset habere sine taliinfusione: quia res est absens. Sed primus modus videtur probabilior.
¶ Sed cognoscere in proprio genere est cognoscere cognitione accepta ab ipsa re & qualiter enti tas habet esse in sua natura ita ab ipsa potest capi cognitio eius. vnde cognitionem ac¬ cipere a re est ipsam cum potentia partialiter causare noticiam: & illa vocatur vesper tina.
¶ Vltra supponendum / quod videtur vel cognoscitur res & in verbo & in proprio genere: & non est repugnantia. sicut in materia noticiarum stat eandem rem simul& semel intuitiue & abstractiue cognoscere: & dico simul & semel. Vnde Christus quando conuersabatur in mundo erant multa sibi obiectiue presentia que erant in debita approximationc / tales res ita presentes in intellectu erant cause naturales ad produd cendum noticiam illarum in proprio gene re. Vltra / cum verbum erat presens anime Christi que cognoscebat intuitiue verbum poterat apprehendere verbum secundum quod exemplar illius rei: & tunc simul & semelhabebat Christus alicuius rei cognitionem: scilicet in verbo & in proprio genere. & ille cognitiones adinuicem differunt specie. Eorte dices / maius lumen offuscat minus: sed noticia in verbo est maius lumen (queli bet enim noticia est lumen anime)/ ergo no ticia in verbo offuscat illam in proprio genere.
¶ Dico illud esse verum de lumine corporali & non intellectuali: immo oppositum maius lumen confortat ad habendum minus lumen intellectus: & sic non est simile. lstis suppositis videlicet quod anima Christi habuit istam noticiam scilicet in verbo / & in proprio genere. & hoc de eadem re / puta de matre sua presente (nunc autem an geli habent de rebus presentibus in proprio genere & de absentibus solum in verbo) ad noticiam in proprio genere requiritur distantia: sed in verbo non requiritur actiuitas mea. His ergo suppositis queritur. vtrum Christus cognouit omnia in verbo secundum humanitatem. Quantum ad hoc dicit sanctus Tho. quod Christus secundum humanitatem cognouit omnia que cognouit verbum noticia visionis: sed non noticia simplicis scientie. Et isti antiqui vocant noticiam visionis verbi: noticiam presentium preteritorum / & futurorum ipsum verbum: quia ipsummet verbum est sua¬ noticia. & dicitur simplicis apprehensionis respectu possibilium: & est eadem res que est noticia simplicis visionis / & simplicis scientie. Sed in ordine ad diuersa obiecta totaliter vel taliter denominatur secundum Tho. quanto in aliqua re cognoscuntur plures effectus tanto ipsa perfectius cognoscitur: ergo si cognoscuntur omnes effectus possibiles in illa re: illa res comprehenditur. Exemplum: si in aliquo principio cognoscimus omnes conclusiones deducibiles ex illo / dicimur comprehendere illud pricipium: sed est impossibile deum comprehendi ab intellectu creato: ergo nec potest intellectus creatus omnes effectus possibiles in deo cognoscere. Et hec est ratio sancti Thome. Vnde deum comprehendi non est aliud quam deum cognosci quantum cognoscibilis est: & a se solo comprehenditur. vnde quando noticia est tanta in genere noticie quanta est res cognita in genere cognitiuitatis: id est quando res tantum cognoscitur quantum cognoscibilis est proprie dicitur comprehendi. Sed deus est infinite cognoscibilis: quia infinite perfectionis: & sic ab intellectu creato non potest comprehendi. Scotus nititur probare quod illa ratio non est alicuius efficacie nec apparentie. Nam sisit aliquod principium puta. a. ex quo sequitur b. & iterum ex. b. sequitur.c. Si ego cognoscam illud principium per hoc quod cognosco ex. b.c. non magis cognosco.a. quam prius. & non oportet quod quanto plures conclusio nes cognoscuntur in illo principio quod tanto perfectius cognoscatur illud principium. immo deduco apparenter sit / a / principium ex quo immediate sequuntur due conclusio nes: scilicet. b. &.c. per hoc quod cognosco.b. conclusionem per. a. principium non cognosco perfectius. a. quam prius. Sufficit enim applicare / a / principium ad. b. conclusionem: & per hoc quod ego applico in consequentia euidentimon acquiro nouam noticiam / a / principii: sed solum ecquiro noticiam nouam / vel consequentie / vel consequentis: ergo falsum est quod dicit Thomas / quo quanto plures conclusiones cognoscuntur in principio aliquo cognoscitur perfectius illud principium. Nam per talem applicationem nihil penitus acquiritur de noticia principiiquia illa applicatio principii ad conclusio nem non est ad probandum i a. principium sed ad probandum conclusiones que deducuntur ex. a. principio: ergo falsum est quod perhoc quod in principio cognoscitur conclusio quod oporteat illud principium perfectius cognosci. Item falsum est quod quando in causa cognoscuntur plures effectus quod perfectius cognoscatur. Est possibile quod peri a. noticiam cognoscam verbum. & postea per noticiam eandem in numero cognoscam verbum / & vnam creaturam / tres: quattuor &c. & est opinio Scoti quam postea reprobabimus. Non fistamus in opinione Tho. sed quantum est de opinione eius.
¶ Vtrum posset deffensari quod Christus cognouit disticte presentia preterita & futura: sed non possibilia Et probo quod non: quinia si cognouit omnia praesentia distincte cognouit infinita: quia sunt in finite partes proportionales. ergo. Dices quod loquimur de totali. Contra cognouit distincte omnia presentia: ergo cognouit distincte suam noticiam per quam cognouit verbum: & illa est vnum ens totale & erat presens. & vltra cognouit distincte illam noticiam: ergo cognouit iterum distincte illam noticiam secundam per quam cognouit primam: & tertiam per quam cognouit secundam / & sic in infinitum: & est argumentum quod fit de noticiis reflexiuis. Cum ergo ista secunda noticia per quam cognoscit distincte primam sit vnum ens cognouit eamdistincte & non per semetipsam: quia nulla potest esse distincta sui. & tertiam per quartam: & quartam per quintam. & sic in infinitum: ergo oportet de necessitate fateri quod habuit infinitas noticias distinctas. Nam tenem do quod cognouit res distinctas per distinctas noticias: non est possibile quin habuerit ifinitas noticias: sicut optime deduxit argumentum. Alia est opinio Henrici quod non cognoscit omnia quae cognoscit verbum actualiter: quia tunc habuis¬ set infinitas noticias actualiter / vel habetet vnam infinite perfectionis secundum humanitatem. Patet: infinita cognoscit verbum distincte. Si primum: puta distinctis noticiis habetur propositum: si secundum puta vnica noticia: ergo est infinite perfectionis. Patet. perfectior est noticia distincta duorum obiectorum quam vnius: hinc est quod deus qui est distincta noticia infinitorum obiectorum est infinite perfectus. Dicit secundo Henricus / cognouit omnia distincte habitualiter id est habuit habitum per quem poterat deuenire ad distinctam noticiam / hoc est habuit habitum infusum a deo per quem quando volebat de presenti preterito vel possibilicognoscere: poterat indistinctam noticiam deuenire.
¶ Scotus retorquet argumentum in eum / quia ratio quam facit ad probationem prime partis equaliter facit ad improbandum secundam. Dicit ergo Henricus quod non potest per vnicam noticiam / quia esset infinite perfectionis. Contra / inferam ergo per vnum habitum non potest infinita cognoscere. Si ratio prime partis sit efficax puta quod distincta noticia duorum est perfectior quam vnius: & distincta quattuor quam trium ergo distincta infinitorum est infinite perfectionis. ego arguam quod habitus distinctus duorum est perfectior quam vnius: & quattuorquam trium. & sic in infinitum: ergo distinctus infinitorum est infinite perfectionis.
¶ Alia est opinio varronis quod cogno cit omnia habitu. id est habet vnam noticiam que potest ei omne obiectum representare non per habitum inclinantem ad directam cognitionem: sed habuit vnam noticiam per quam vnumquodque obiectum cognoscibile poterat cognoscere. Vnde Varro dicit sicut Sco. de noticia in verbo: scilicet quod illa per quam video essentiam diuinam potest esse alterius obiecti mediante ipsa inuariata quam nunc sit: hoc est nunc representat mihi formaliter verbum & a / creaturam. dico quod iprisia inuariata potetrepresentare cum / a / creatura / be/ creaturam de nouo: ita quod potest mini representare aliud obiectum mediatum quam nunc representet mi¬ chi non immediate: quia verbum est obidctum immediatum.
¶ Dicit ergo Varro cognoscere omnia habitualiter in verbo est cognoscere noticia qua immediate cognoscit verbum. & per illam inuariatam potest omne cognoscibile cognoscere. Si inferas ergo quilibet beatus cognoscit omnia possibilia in verbo sicut Christus: dicit non est simile / quia deus non vult presentare vnunquodque obiectum cuilibet alteri sicut Christo: verum est quod vnumquodque cognoscibile potest cognoscere beatus: sed deus non disposuit ostendere / secus est de Christo. Gabriel post Ocham impugnat hanc opinio nem: puta quod non est possibile quod de nouo transeat noticia in aliud obiectum in quod nunc non transit / puta quod non est possibile quod noticia que nunc representat verbum postea representet aliud obiectum. Ratio / quia noticia naturaliter representat: & est naturalis similitudo omnium que representantur per eam: ergo si vno tempore est similitudo: est alio tempore similitudo / quia sihoc a natura sibi conuenit: non potest ab ea aufferri: & si ex natura conuenit ei non representare nunc hoc obiectum non potest alio tempore representare. Et est argumentum apparens: quod tamen facile solui posset. & diceretur quod noticia qua videtur verbum representat illud naturaliter: & alia obiecta non naturaliter: sed ad placitum dei: quia deus est exemplar liberum: sed alia est apparentior opinio & fundamentum ocham est quod nunquam vna noticia potest transire in ali. quod obiectum quod prius non representabat / pari forma si iam representat aliquod obiectum nunquam potest remanere in esse noticie: & non representare: quia naturaliter illud representat & non aliud. quare & est.
¶ Recitate sunt quattuor opiniones: an Christus secundum humanitatem videat omnia que verbum videt. prima sho. quod videt actu que verbum scit scientia visionis: id est presentia praeterita & futura. Henri. dicit quod videt omnia habitu: sed non actu. id est habec habirualem nocinciam mnas dianee arx¬ potest producere vniuscuiusque obiecti visionem. Varro dicit quod videt habitu id est habet vnam noticiam quam potest ei omne obiectum repeqetare. Consequenter Ocham. xii. qud quarti sententiarum. & Gabriel supponit pro opinione Ocham quod habet prima distinctione primi quod visio beatifica & fruitio est a solo deo lta quod anima beati non se habet actiue respectu illorum actuum: ita quod nihil agit: sed sehabet pure passiue sicut aqua se habet pure passiue recipiendo caliditatem: notum est quod deus agit gratiam se solo & ista est suppositio doc. ex doctrina Ocham quod anima pure passiue se habet respectu actuum beatificorum & nullo modo actiue. & sic non est de ratione cognitionis quod sit apotentia cuiinheret. Ideo non sequitur hec potentia cognoscit per hanc noticiam: ergo agit illam: quamuis Dealyaco contradicat sibi li cet gratia & gloria sit a solo deo: tamen de ratione noticie dicit quod sit effectiua a potentia cuius est. Consequenter dicit Ocham sicut noticia beatifica que est verbi est a solo deo. lta noticia in verbo creature est a solo deo. tota positio consistit in quattuor. Primum est declaratum. secundum est sicut noticia verbi est a solo deo. ita noticia creature in verbo: & illa vocatur in verbo quam deus infundit cum videtur verbum. Sed noticia in verbo est a solo deo sicut noticia verbi.
¶ Ex quo sequitur quod potest videri verbum nulla creatura visa in verbo / & videri verbum cum vna creatura aliis creaturis non visis in verbo. nam verbum & creatura distinguntur: ergo deus potest infundere visionem verbi & alicuius creature & non alterius / & solius verbi sine visione creature. tertium punctum est in quo consistit. deus cum videtur verbum potest infundere vnam visionem creature in verbo que nullomodo erit verbi: & potest infundere vnam noticiam creature in verbo que simul erit verbi / sicut apud Ocham aliquando vnico actu diligitur deus & creatura: aliquando distinctis actibus ita stat quod videatur verbum & creaturain verbo eadem visione Sdistincis vi¬ sionibus: & vtraque istarum erit beatifica. Quarto dicit. illa noticia que est primo solius verbi nunquam potest effici noticia creatu re. & illa noticia que est vtriusque nunquam potest remanere quin sit noticia vtriusque simul ita quod non potest remanere & sit notia solius verbi. Tota ratio doctoris est / quia omnis noticia est naturaliter noticia cuiuscum que cuius est noticia: & naturalis similitudo & naturale exemplar eius. sicut est illud quod conuenit naturaliter alicui ipso manente non potest ab eo aufferri: ergo cum illa noticia que simul est verbi & creature in verbo sit notincia naturalis verbi & creature: sicut non potest remanere noticia verbi: quin sit noticia verbiita non potest remanere in verbo quin sit noticia creature in verbo: eodem modo probatur secundum. Fuerunt aliqui dicentes: quod omnis noticia cuiuscunque rei per diuinam voluntatem potest effici noticia alterius eiusdem speciei. Sed dicitur quod noticia vnius rei non potest effici noticia alterius rei: cuius non est modo noticia.
¶ Ex quo sequitur quod noticia qua videtur verbum & res in verbo simul & illa qua solum videtur verbum: distinguntur specie. Ratio est quandocunque sunt duo & vni conuenit naturaliter aliquid quod alteri repugnat illa distinguntur / & est bonum argumentum ad probandum distinctionem specificam: hoc conuenit isti & non illi. Igitur distinguntur specie: sed sic est quod conuenit naturaliter isti secunde noticie qua videntur duo scilicet res in verbo & ipsum verbum representare illa duo: & alteri repugnat representare illa duo: sed solum verbum representat. igitur. Quandocunque sunt duo indiuidua: & aliquid ex natura rei conuenit vni quod y repugnat alteri: illa distinguntur specie. Dices / ergo noticia sortis / & noticia platonis distinguerentur specie. & hoc tangit Ocham in quodam quolibeto. Patet: noticie sortis repugnat representare platonem: & hoc ex natura rei: quia ex natura rei conuenit eirepqnntare sortem: ergo ex natura rei aliquid conueuenit noticie sortis quod repugnat noticie platonis: & ccontra. ergo distinguntur specie: sed hoc videtur falsum: quia penes distinctio nem obiectorum attenditr distinctio noticiatum: ergo illud quod dictum est non videtur suffidens: videlicet hoc conuenit huic indiuiduo ex natura rei & repugnat alteri: ergo differunt specie. Multi dicerent quod repugnat be. calori producere calorem productum ab acalore: vt calorem quem potest. a. ignis producere non potest. b. ignis producere. & ideo non sequitur / hoc ex natura rei competit huic indiuiduo / & hoc idem numero repugnat alteri: ergo distinguntur specie. Sed bene sequitur hoc conuenit huic indiuiduo & alteri a tota specie non potest competere: ergo distinguntur specie. iam dico in proposito quis noticie platonis repugnet representare sortem innumero: tamen non eirepugnat reprisnsentare aliquid quod est eiusdem speciei cum sorte puta prlatonem. sufficit enim quod competat: vel natum sit competere. Vnde dico quod ista noticia qua cognoscitur verbum non potest repre sentare creaturam nec aliquid eiusdem speciei. Et sic adhuc argumentum currit quod differunt specie.
¶ Secundo notandum quando dicitur aliquid est in deo: potest multipliciter intelligi. Vno modo quod sit realiter secundum suan essentiam in deo quemad modum dicimus materia & anima sunt in homine secundum proprias entitates: & isto modo nihil est in deo. Alio modo aliquid dicitur esse in deo obiectiue. id est cognoscitur a deo sicut omnes creature ab eterno fuerunt in deo. llla enim que cognoscuntur ab aliquo sunt in eo obiectiue. Tertio modo. Aliquid dicitur esse in deo eminenter. id est continet omnem perfectionem: & omnes perfectiones creature sunt in deo. Iam antequam respoedeatur est dif. ficultas. Vtrum potentia creata possit simul & semel infinita cognoscere. Si non euidens est quod anima christi non cognoscebat omnia quam deus cognouit. Si sic videndum est: an repugnet stel lectui / non enim repugnat intellectui creato infinita confuse cognoscere: nam cognoscendo hominem cognosco omnes homines possibiles & de hoc non est difficultas.
¶ Sed est dis¬ ficultas: an possit intellectus creatus infinita distincte cognoscere. vel distinctis noticiis vel vnica noticia simul & semel. lta quod quilibet eorum representabitur vnica noticia distincta in intellectu. De hoc duo sunt modi dicendi: Grego. dicit quod potest infinitis distinctis cognitionibus infinita cognoscere: ita quod est possibile quod anima cognoscat infinita distincte per infinitas distinctas no ticias: ita quod singule noticie singula representabunt obiecta. Ratio gre. non repugnat quin deus producat in anma & ponat subiectiue infinitas species: Supponamus quod sit ponendum infinitum: & anima est infinitorum capax. Patet: quinandocunque aliquod agens cum vno adiutorio producit vnum effectum: si superueniente secundo adiutorio producat secundum: non potest arguimaior actiuitas illius potentie. exemplum Gregorii. lumen in medio cum adiutorio coloris approximati producit in medium speciem coloris: & illa species producitur partialiter a lumine & colore / hinc est quod in tenebris non producuntur: ergo illud lumen requiritur tanquam causa efficiens. Vltra si eidem medio applicetur secundus color non obstante productione priorum specierum producet tantas sicut prius. Et si tertius applicetur: iterum tantas producet: & sic in infinitum. & ex hoc non arguitur maior actiuitas illius luminis: & si applicetur infinitus color producet infinitas species. Eodem modo: si intellectus cum vna specie producit noticiam: & cum secunda specie producit aliam: & sic consequenter / non potest argui infinita actiuitas intellectus: quia producere infinitos actus cum adiutorio infinito non est infinite agere: vt dicit Gregorius. & hoc de intellecu separato & non aggrauato corpore. Si eso deus infunderet infinitas distinctas species infinitorum obiectorum cum illis infinitis speciebus intellectus posset infinitas noticias producere. Adhuc secundum Ocham non sequitur / hoc producit infinitos effectus equales non comnicantes sine adiutorio infinito: ergo est infinite actiuitatis Nam si essent infinita pedalia applicata i a. igni produceret ifinitos calores / vt a ignis potest producere calorem vt quatuor in illis infinitis pedalibus si ponerentur peneratiue: ergo etiam si possent applicari. a. ign i in quodlibet illorum producet calidita tem vt quattuor. Nam si applicentur dueaque in duobus poculis ita quod non se iuuent ad resistendum: quelibet erit ita cito calefacta ac si non esset nisi vna: & ignis equae cito in quamlibet producet calorem vt quattuor ac si esset vna sola. Et si per impossibile / vel possibile applicarentur infinite sine adiutorio infinito / infinitos produceret calores. Nam passum non adiuuat actiue producendo. Ideo ista consequentia non valet. Hoc agit infinitos actus equales non communicantes: ergo hoc agens infinste agit: ergo non potest argui. Hoc agens potest simul & semel infinitos effectus producere: ergo infinite agit.
¶ Dices / Penes quid ergo attenditur infinita actiuitas. Dicit Ocham quod per hoc quod est posse producere vnum effectum: qui erit infinitus in vno passo / vnde ingnis non potest in vno passo infinitum calorem producere: immo quocunque producto est alicuius certi gradus.
¶ Sed si daretur aliquod agens quod posset infinitum pro ducere in vno passo esset infinite actiuitatis: & sic concluditur infinitas apud Ocham.
¶ Similiter non valet / intellectus potest simul infinita obiecta cognoscere: ergo est infinite actiuitatis.
¶ Aliis videtur puta Ade & Andree de castro / quod non potest: non propter hoc quod esset infinite actiuitatis: sicut ostendunt Ocham / & Gregorius: sed propter hoc quia esset infinite cognoscibilitatis: & cognoscibilitas dicit perfectionem simpliciter. E si concederetur infinite cognoscibilitatis deberet concedi infinite perfectionis Nam posse cognoscere vnum obiectum est actus perfectionis / & duo maioris / & tria simul & semel: adhuc maioris: ergo posse simul / & semel infinita est infinite cognoscibilitatis: & tunc bene sequitur. hec potentia potestsimul / & senel infinita cognosce¬ re: ergo est infinite cognoscibilitatis.
¶ Andreas facit argumentum contra se: quod non soluit: vult probare quod cum finita cognoscibilicate adhuc stet infinita simul cognoscere distincte: & supponamus quod anima solum sit cognoscibilitatis vt octo. est possibile quod cognoscat vnum obiectum vt sex: adhuc capacitas cognitionis nondum est completa: potesta dhuc vt vnum aliud obiectum cognoscere & cum dimidio: puta cognosceret vt septem cum dimidio: tunc diuidamus octo per partes proportionales. primo in quattuor: iterum in duo & sic consequenter: tunc ex illis simul iunctis resultarent solum octo: si vna noticia vt quatuor esset in anima respectu.d a. obiecti. secunda respectubeobiecti. & sic in infinitum adhuc per istas infinitas noticias se excedentes proportionaliter repleretur solum capacitas intellectus finite & omnes sunt compossibiles in intellectu. Patet: aggregatum ex omnibus illis cognitionibus resultaret solum vt octo: & habet capacitatem intellectualem vt octo. igitur.
¶ Dico quod non est inconueniens animam cognoscere infinita infinitis distinctis noticiis dummodo ille noticie se excedant secundum proportionem: & se habeant sicut partes proportionales alicuius continui / vel alicuius intentionis: & hoc tenendo quod intentio qualiscunque parua sufficit ad esse noticiam: & oportet capere noticias diuersarum specierum: vel saltem que se non intendant.
¶ Dicit ergo secunda opinio quod non est possibile quod infinita cognoscat & quod equae intense quod libet illorum: quia tunc manifeste argueretur in finita cognoscibilitas: & per consequens in finita perfectio.
¶ In primo articulo querebatur. Vtrum anima Christi cognouit omv nia in verbo / que verbum cognouir: & positus est multiplex modus.
¶ Quantum ad istum articulum inuestigandum est consequenter quid est cognostere in verbo secundum diuersas opiniones: & vtrum sit eadem cognitio / qua cognoscitur res in verbo: & ipsum verbum / & postea alies res.
¶ Et resolutorie dico quod non est eadem: quia implicat nunc aliquam noticiam non esse noticiam alicuius rei: & postea esse notiam illius. Vnde bene verum est quod noticia que nunc est noticia vnius potest non ese no ticia illius: quia potest poni in subiecto non vitaliter preceptiuo: sed si non est noticia huius rei non potest postea effici nocicia illius. Respondendo ad questionem sit prima conclusio.
¶ Anima Christi inverbo potest cognoscere omnia nedum presentia / prete rita / & futura / sed etiam possibilia. Patet perillud Ioannis primo. Plenum gratia & veritate: & secundum expositionem Augustini Veritas referturad sapientiam: & si foret aliquod possibile cognoscibile quod non posset cognoscere Christus secundum an imam non esset plenus sapientia: ergo. Patet etiam apoca. v. Dignus est agnus / qui occisus est accipere deitatem / & scientiam. glo. id est omneme cognitionem. Item probatur ex altero. Christus constitutus est iudex omnium viuorum / & mortuorum. & hoc est efficax argumentum ad probandum quod cognouit omnes actus humanos presentes / preteritos / & futuros / & possibiles quantumcunque secretos. id est interiores: quia est constitutus iudex omnium: sed nullus potest bene iudicare: nisi de his que bene nouit: ergo Christus nouit omnia ratione quorum iudicandi sunt viuentes preteriti & futuri: christus non solum secundum diuinitatem sed secundum humanitatem constitutus est omnium iudex. Data est enim illi a deo patre omnis potestas in celo / & in terra. Relinquitur ergo quod Christus cognouit omnia / propter que iudicandi sunt omnes homines: & illisunt actus etiam interiores tam presentes / preteriti quam futuri: & vltra. ergo cognouit omnia a fortiori que non sunt ex natura reiocculta: ergo conclusio vera: videlicet quod christus potest cognoscere secundum humanitatem omnia possibilia in verbo.
¶ Correlarium. Infinita possunt a Christo cognosci sincathegoreumatice / sed non cathegoreumatice. Patet sic. Omnia possibilia peta christo cognosci: capiendo omnia distributi ue: sed infinita sunt possibilia capiendo sin cathegoreumatice: ergo infinita possunt achristo cognosci sincathegoreumatice: hec est optima consequentia in Parii. Vnde quidam dicit quod non potest cognoscere infinita cathegoreumatice: & quod ista est falsa. Infinita possunt a Christo cognosci cathegoreumatice: sed ego arguam eode modo ad probandum hanc partem / sicut aliam. Eenesequit Omnia possibilia possunt a christo cognoscidistributiue: sed infinita sunt possibilia cathegortumatice. ergo &c. Eorte negas minorem: quia non est possibile quod infinita cathegoreumatice sint.
¶ Contra. Quamuisnon est possibile quod infinita sint simul / & se mel. tamen est possibile successiue sicut ponit Aristo. infinitos homines sitempus in finite duraret: & tunc demonstrando omnes homines / qui erunt ad intellectum: isti erunt infiniti cathegoreumatice: vnde sortes & placo qui nunqam erunt simul / tamen erunt suecncessiue tunc demonstrando illos ista est vera. ista erunt entia: quia ad veritatem illius sufficit quod quelibet istarum sit vera: hoc est ens & illud est ens siue simul / siue successiue. Si militer demonstratis omnibus futuris supponendo quod sint infinita: sicut dicit Aristo. ista est concedenda isti erunt: quia quelibet illarum est vera: hic erit: hic erit: &c. & non erunt finiti: ergo infiniti: & quamuis falsa sit: hierunt: tamen ista est vera hi erunt possibiles: ergo sunt possibiles infiniti cathegoreumatice: ergo infinita chathegoreumaticc sunt possibilia: ergo infinita possibilia sunt cognoscibilia.
¶ Ad saluandum dictum doctoris dicerem quod demonstratis duobus finitis qui nunquam erunt simul ista est vera isti erunt. Sed an ista sit vera isti erunt duo. videtur quod sit falsa. Nam bene sequitur isti erunt duo / ergo isti erunt numerus binarius: sed ista est falsa: isti erunt numerus binarius: quia non pet aliqua facere numerum nisi sint sims & semel: ergo cum isti numquam erunt simul / oportet quod isti numquam faciunt numerum binarium: & per conseques videtur mihi dicendum quod numque isti erunt duo: nec nunerus. Eodem modo dico deinfinitis futuris successiue: ista est neganda: hec erunt infinita. Sed apparet mihi probabilius quod infinita sunt cognoscibilia cathego reumatice: sicut & sincathegoreumatice.
¶ Secunda propositio. Aima christisti non cognouit omnia in verbo distincte / & singulariter quam cognouit verbum. Patet vnica ratione. Velhoc est vnica cognitione / vel distinctis cognitionibus. Si vnica cognitione / que est distincta omnium / que cognouit verbum: ergo est infinite perfecta: sed hoc est impossibile. puta quod sit aliqua cognitio accidentalis infinite perfecta: sed bene est aliqua cognitio essentialis infinite perfecta: que est distincta omnium cognoscibilium: scilicet cognitio dei / que est ipse deus.
¶ Si distinctis cognitionibus cognouit omnia quam cognouit verbum / ergo est infinita multitudo notitiarum distinctarum non facientium vnum. Patet Verbum cognouit infinita distincte: quia omnia possibilia distincte: ergo anima christi cognouit infinitas species distinctis cognitionibus ita quodcuilibet cognoscibili corresponderet distincta notitia: ergo habet infinitum numerum notitiarum distinctarum.
¶ Quantum ad istam propositionem: multi cenent quod anima christi cognouit omnia actualiter que verbum cognouit: sed ego non credo verum: & concedunt quod habuit infinitum numerum notitiarum. Et communiter defensatur: quia deus potest facere infinitum numerum. Sed videamus quid. Ex hoc sequitur. Primo: sequitur quod habet infinitas notitias etiam / iudicatiuas: & non solum apprehensiuas.
¶ Item si hoc esset verum: videlicet quod cognouit omnia actualiter / quam cognouit verbum distictis notitiis: sequitur quod Christus in quolibet instanti variat infinitas notitias id est in quolibet instanti perdit in finitas & acquirit infinitas: si ita sit quod christus secundum animam habeat assensum de quaelibet veritate. Bene sequitur: in hoc instantiest aliqua veritas que non erat veritas ante hoc instans: etiam quamuis non esset nisi ista: hoc instans est: siue iste est senior quam vnquam fuit. in quolibet instanti verum est dicere. lste est senior quam vnquam fuit: ergo christus in hoc instanti ha¬ bet hoc iudicium de nouo. hec propositio est vera apud istam opinionem: quia cpius non iudicabat quod hec sit vera: cum antea non erat vera: & non decipitur. Et vltra cpius habet de nouo hoc iudicium. Hec propositio est vera: ergo de nouo etiam iam verum est hoc primum iudicium: quia non prius fuit vera: & primum iudicium iudicat de nouo persecundum: & secundum per tertium: & sic consequenter: ergo in hoc instanti habet infinitas notitias. Eodem modo arguam dequolibet instanti. Et quod perdat infinitas patet puta hoc instans non est: ergo semper iudicat illud non esse. Et secundum / per tertium iudicat non esse: & sic in infinitum: ergo perdit tertium: & sic consequenter ascendendo: ideo secundum hanc opinionem oportet fateri quod in quolibet instanti perdit & acquirit infinitas notitias: & quando hoc concederetur non esset magnum inconueniens Omnes antiqui dixerunt quod non habet infinitam multitudinem notitiarum atque mihividetur probabilius immo non cognouit omnia possibilia: immo nec distincte omninapresentia.
¶ Tertia propositio: anima christi cognouit aptitudinaliter omnia que cognouit verbum: Patet sicut dictum est: christus est plenus gratia / & scientia: sed non actualiter: sicut dictum est in secunda propositione / ergo oportet concedere quod aptitudina liter cognouit omnia secundum animam / que cognouit verbum: & ita tertia propositio sequitur ex prima.
¶ Contra / ergo qui libet beatus est eodem modo plenus verita te sicut & cpiuns: & tamen hoc de solo christo dicitur: quod in eo solo absconditi sunt thesauri sapientie dei. Patet consequentia: sicut cpiius potest cognoscere quodlibet cognoscibile: quamuis non omnia simul: ita & quilibet beatus potest: & cum propter hoc dicatur cpirius plenus veritate: quia potest cognoscere aptitudinaliter omnia / que verbum cognouit: & omnisciens. Pariformiter videtur dicendum de quolibet beato. Nego consequentiam: quia est possibile quod beati aliqua velit videre in verbo / que verbum non osten det eis: & tamen non sequicur eos tristari / sieut vellent beati nunquam peccasse: & tamen propater hoc non tristantur: quia excellens gaudium tristiciam / que causaretur ex tali nolitione impediret. Sed cpirtus quicquid vult videre in verbo ipse videt secundum animam & sic magis aptitudinaliter videt quam quicumque alius beatus. & hoc satis probat ratio doctoris. Meo iudicio christus videt in verbo omnis beneficia / & demerita: quia est iudex. & nullus illa videt: igitur.
¶ Vnde non dicitur plenus veritate quia omnia cognoscat: quia solus deus est plenus istomodo: sed dicitur plenus quia habet tot notitias: quot potest cognoscere: supposito quod tot potest cognoscere quod non vltra: & habet tot / quot potest habere simul & semel: ceteri autem non habent hoc: ideo est differentia inter cpitumm / & ceteros.
¶ Secundus articulus. Vtrum cognouit omia in proprio genere: supposito quod no titia in proprio genere alicuius rei est illa / qua cognoscitur res in semetipsa non in extrinseco representatiuo eius: & ita capitur pronunc notitia in proprio genere. Vnde beatus cognoscit nos / non in nobis: sed in deo quia videt nos relucere in diuinitate: quem admodum relucet res in speculo: & illa dicitur noticia rei in verbo. Hoc suposito supponendum est etiam deum posse infundere eammet notitiam vel similem in specie quamaccipimus a rebus. vt sorte presente non concurrente cum potentia ad causandum notitiam intuitiuam eius: posset deus eandem no titiam in potentia causare: quam sortes pariter causat: & illa posset vocari in proprio genere: quia cognoscitur per illam res in se ipsa. Et sic noticia in propio genere in infusam / & acquisitam diuidetur. Infusa / quam deus se solo producit.
¶ Item noticiarum in proprio genere / quedam habitualis / quedam actualis. Item quedam intuitiua / quedam abstractiua. intuitiua / que causatur ab obiecto presente. abstractiua / que causatur in absentia obiecti. Item quedam iudicatina que causatur ex notitiis apprehensiuis intui tiuis: si sint contingentes: & non per se note.
¶ Vnde differentia inter abstractiuam / & in tuitiuam: quia intuitiua sufficit causare iudicia contingentia de re intuita: puta quod sit alba / calida / &c. Sed abstractiua non potest causare iudicia contingentia: neque certa. Nam per notitiam abst ractiuam de patre/ quam habeo: nescio an sit sedens: vel moueatur &c. & sic vocatur abstractiua: quia non potest causare iudicium contingens de re: & terminatur immediate ad rem ipsam.
¶ Ad questionem ergo respondetur: & sc prima proposito. Anima christi non cognouit omnia actualiter / & distincte noticia in proprio genere: que cognouit verbum quia infinita cognoscuntur a verbo: immo omnia possibilia. Patet / non cognouit in verbo: ergo a fortiori nec in proprio genere.
¶ Secunda propositio. anima ehristi cognouit omnia habitualiter / & in confuso. Patet habuit conceptum mediante quo poterat omnia cognoscere confuse: immo egomet habeo puta habendo conceptum entis: qui representat omnia confuse.
¶ Tertia propositio. anima christi notitia intuitiua inpeprio genere tantum nouit sibi presentia: quanuis anima christi non fuerit aggrauata corpore / & alligata: sicut anime nostre que nichil possunt cognoscere nisi mediante sensu. Vnde anima christi non poterat cognoscere res in quantacumque distantia virtute propria. Ratio est euidens / ad illam notitiam in tuitiuam requiritur concursus obiecti. Et cum illud sit creatum / & agens limitatum non potest agere in quancumque distantiam: sed sic est quod non omnia erant equaliter presentia ipsianime christi: neque etiam nunc sunt. Nam anima christi nunc est solum in celo / & in sacramento & non est vbique. Hinc est quod dincitur in euangelio: quod christus proficiebat notitiis scilicet acceptis a rebus quia noue res denouo approximabantur christo.
¶ Quarta propositio quantum ad euidentem contingentium notitiam anima christi potuit proficere: nec est necessarium quod anima christi nouerit omnia contingentia: etiam presentia & poterat approximari obiecto / de quo est aliqua vcritas. Nam anima christi non cognouit dissincte: hic lapis est: & potcrat illi aprproximari: quo facto habuisset nociciam lapidis: & illa sufficiebat causare iudicium contingens: & consequenter poterat proficere in noticiis adhesiuis veritatum contingende: que noticie adhesiue causabantur exnociciis intuitiuis / in quibus proficiebat.
¶ Dubitatur primo. Vtrum in anima christi simul fuerunt plures nocicie eiusdem obiecti: puta vna in verbo: alia in proprio genere. Due sunt opiniones quare dicitur noticia in verbo: vna dicit quod dicitur notitia in verbo eo quod illa terminetur ad verbum immediate & ad rem vt representatam in verbo. Sed dicitur in proprio genere: quia est rei in semetipsa non vt representata in alio Alii dicunt quod vocatur in verbo illa / quam deus infundit videndo verbum siue terminetur ad verhum / siue ad rem. Sed primus modus dicendi conformior videtur Augustino: qui ista nomina sic imposuit. Querit ergo dubium. vtrum res cognoscatur ab anima christi duabus cognitionibus: quarum vnasit illius in verbo & alia in proprio genere Arguitur quod sic. Quando anima christi cognoscebat rem in verbo poterat eadem res realiter sibi esse presens: tunc quando obiectum & potentia sunt sibiinuicem presentia sunt cause sufficientes naturaies: saltem intellectus ad producendum notitiam intuitiuam illius obiecti: ergo illam ptoducunt: ergo anima christi videbat rem in verbo: & illa erat sibi realiter presens: & cognoscebat illam in proprio genere. ergo simul & semel habuit duas noticias eiusdem obiecti: vnam in verbo / & aliam in proprio genere. Respondetur per duas propositiones. Prima cum notitia rei in verbo actuali stat notitia habitualis eiusdem rei: & secundum eandem rationem: patet sic. Nullus habitus repugnat actui circa idem obiectum: quamuis habitus ille inclinet ad actum contrarium: vt actus scientie non repugnat habitui fidei / nec econtra: nec habitus intemperantie actui temperantie:ergo babitualis noticia alicuius rei in proprio genere stat cum actualiin verbo & econtra. ¶t Secunda propositio / in quaeest difficultas est ipsius Gabrielis qui non bene insequitur Occham in ista parte. Nonpotest naturaliter anima christi cognoscere idem obiectum duabus notitiis sub eadem ratione: vna in proprio genere: & alia in verbo. Vnde argumentum eius: quod non est multum efficax est. Detur oppositum videlicet quod potest cognoscere eandem rem in verbo & in proprio genere sub eadem ratione: tunc queritur. Vel ille due noticie sunt eque perfecte / vel non. Si primum: ergo vna superfluit. Item si sunt eque perfecte: ergo eiusdem speciei: ergo se intendunt. Si secundum / ergo illis non cognoscitur obiectum secundum eandem rationem: talis enim doctor contradicit Occham: & sibimet meo iudicio: in prima questione prologi dicit ibidem Occham / stat aliquem habere duas noticias eiusdem obiecti synonimas vnam intuitiuam: & alteram abstractiuam. Et arguit Occham contra se isto modo. llle sunt svno nime: ergo sunt eiusdem speciei. Negat consequentiam.
¶ Sd argumentor contra eum sic. Si sint synonine: ergo sunt adequate eiusdem obiecti. sequitur vltra: sunt synonime ergo representant illud obiectum secundum eandem rationem: quia termini synonimidicuntur qui idem adequate / & eodemmo do representant. Vlterius dicit occham / quando cumque aliquis intuetur rem simul & semel habet abstractiuam eiusdenrei. Ratio huius est quam facit. Intuitiua non causat habitum: ratio est. in absentia obiecti habitus non in clinat ad intuitionem: ergo non causatur ab in tuitiua: ratio / quia habitus inclinat ad consimiles actus ex quibus est genitus: sed sic est quod causatur in illo aliquis habitus: alias post intuitionem rei non plus cognoscerem quam an te: ergo oportet ponere necessario abstractiuam concomitatiuam: que causet habitum & dicit quod ille sunt synonime. Dices / sit aliquis beatus qui in verbo videt aliquod obiectum si tale applicetur in debita approximatione intellectui beati: an tunc causabit noticiam Dico quod non est inconueniens quod beatus videns rem in verbo absolute si approximetur res quod ipsa cum potentia beati causabit noticiam distinctam. & ille erunt synonime & in tuitiue & vna erit alia perfectior & non est inconueniens. Vnde non sequitur: sunt vnius obiecti secundum eandem rationem: ergo vna non est altera perfectior: quemadmodum dicimus de intuitiua & abstractiua. Videtur ergo michi probabilius quod anima christi eam dem rem potest cognoscere secundum eandem rationem duabus cognitionibus: vna in verbo: altera in proprio genere.
¶ Secundum dubinm. Vtrum anima christi: vel quecunque alia anima beata videns verbum cognoscat infinitatem verbi: & in hoc dubio gabrielvid etur contradicere sibi respectu eorum que dicta sunt in solutio ne primi dubii. Quantum ad hoc respoedetur quod sic: nam nisi videret verbum sub ratione infiniti non satiaretur nec illa visio esset beatifica: ergooportet quod videat verbum sub ratione infinitatis. Dico secundo quod aliud est infinite cognoscere verbum & cognoscere sub ratione infiniti. Vnde nullus intellectus creatus infinite videt vel cognoscit verbum quia nullus est infinite intellectonis: sed bene videt sub ratione infiniti: sed non videt infinite: videt enim illud obiectum vt infinitum.
¶ Infertur ex boc. quod intellectus creatus cognoscit verbum secundum eandem rationem secundum quam verbum cognoscit se. Ratio huius est / cognoscit verbum secundum rationem infiniti: & verbum cognoscit etiam se secundum rationem infiniti: ergo. vnde ista consequentia non valet: iste due noticie sic se habent quod vna est altera perfectior: ergo non sunt eiusdem obiecti. notitia qua verbum cognoscit se est perfectior illa qua anima christi cognoscit verbum: & tamen ille noticie sunt verbi secundum eandem rationem. Ideo non sequitur vna est perfectior: & alia minus perfecta: ergo non sunt eiusdem obiecti secundum eandem rationem.
¶ Dices si anima christi / anime beate & angeli cognoscunt verbum sub ratione infi¬ niti quomodo potest saluari quod non comprehendunt verbum. Comprehendere enim est tantum cognoscere quantum res cognoscibilis est: ergo videtur quod comprehendunt. Pro hoc ponuntur quatuor modi comprehendendi. Primo comprehendere aliquid est illo cognoscere taliter quod nulla pars eius lateat & sic implicat cognoscere deum distinde quin comprehendatur: quia non habet pates: & si habeatur notitia distincta eius terminatur ad deum & ad quodcumque quod est dei. Secundo modo comprehendere est rem cognoscere & inter partes eius discernere: vt quando discerno hanc partem ab illa: & isto modo deus non comprehenditur: quia non habet partes. Tertio modo conprehendere est rem taliter cognoscere quod cognoscuntur omnia predicata de illa verificabilia: certum est quod de deo verificantur in finita predicata: quia infinita sunt predicata: & quodlibet verificatur de deo vel suun contradictorium: ergo implicat aliquam remesse quin infinita predicata verificentur de ea: quia quodlibet predicatum dicitur de illa re vel illius contradictorium: immo apud communiorem opinionem in posterioribus implicat aliquam rem esse: quin dicantur de illa infinita predicata essentialia: vt inter corpus & substantiam sunt infinita predicata essentialia quamuis non sint eis nomnina imposita. Si sit smpitus inter spiritum & substantin am corpoream infinita predicata essentialia possibilia. inter albedinem & substantiam similiter sunt infinita. non est possibilis ergo aliquam res quin de illa sint infinita predicata dicibilia: ergo non est possibile intellectui creato comprehendere rem: quia non potest habere notitiam omnium predicatorum quam de re dicuntur: & sic non potest comprehendere muscam.
¶ Quarto modo comprehendere est cognoscere rem per cognitionem quam in eadem proportione se habeat ad notitias aliorum obiectorum sicut obiecte se excedunt id est cognoscere rem per notitiam causatam in esse notitie quanta res est in se cognoscibilitatis / sicut deducit occham in quolibetis quamuis deus quodlibet obiectum infinite excedat: & quamlibet creaturam sum pta tamen cognitione dei distincta non est infinite per fecti or quam noticia quam habeo de platone: quiaa quelibet illarum est creatura: eruo finite perfecta. Preterea concludit ocham quis attendatur perfectio notitie penes perfectionem obiecti: tamen non oportet quod in eadem proportione sit perfectiot noticia in qua proportione obiectum est perfectius. certum est quod deus est infinite perfectus: ergo infinite cognoscibilis. Vnde aristoteles in Metha. dicit quanto res perfectior tanto cognoscibilior. hinc est: quod qamuis non cognoscamus plus substantias separatas quam corporeas / sunt tamen in se plus cognoscibiles. nam implicat dare vnam notitiam que excedat ceteras notitias aliorum obiectorum in eadem proportione in qua deus excedit alia obiecta. implicat ergo quod deus comprehendatur capiendo comprehendere quarto modo: cum enim deus sit infinite cognoscibilis non cognoscitur infinite nisi a seipso. & de istis duabus acceptonibus vltimis magis est ad propositum: quia sunt magis proprie.
¶ Sed differentia est inter comprehendere tertio modo & quarto modo: quia tertiomodo importat collectionem plurium no titiarum simul: quia cognitionem omnium predicatorum que dicuntur de re: sed coprehen dere quarto modo importat simpliciter no ticiam intuitiuam & apprehensiuam. Angelus est finite cognoscibilitatis: & si cognoscatur a me noticia intuitiua quantum cognoscibilis est comprehendetur a me: quamuis nonhabeam noticiam omnium predicatorum quam dicuntur de deo. Od angelus sit finite cognoscibilitatis deducit hoc de Alyaco in primo immo quod deus cognoscit angelum finite: quam uis per noticiam infinitam. videmus ergo in quibus acceptionibus anima christi compsohendit verbum.
¶ Tertio dubitatur: vtrum possit anime christi commuincari omnipotentia videlicet quod sit omnipotens. Dico quod non: primo implicat creaturam esse omnipotentem: quia implicat aliquid esse omni¬ potens: & posse ab altero corrumpi. Secundo implicat creaturam posse omne factibile producere: vnde aliquid dicitur omimpotens quia potest omne producibile: vel factibile producere. deus non est producibilis: creatura vero est producibilis & impelicat creaturam seipsam producere: quia esset seipsa prior: ergo implicat animam Christt& quancumque aliam creaturam esse omnipotam tem: ergo ei non potest communicari omnipotentia. an possit ei communicari potentia creandi difficultas est inter doctores probleumatica.
On this page