Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum christus secundum quamlibet partem anime eius habuerit maximam. tristitiam
QVeritur consequenter vtrum christus secundum quamlibet partem anime eius habuerit maximam. tristiciam.
Termini decla. randi sunt isti / pars / anima / & tristitia. Et supponendum est imprimis: quod non est questio de partibus anime que sunt eius pertes reales & entitatiue: ita quod ex eis componatur anima: saltem quelibet an ima rationalis / cum sit vna res indiuisibilis secundum eius substantiam nullas habens partes essentiales & quantitatiuas penitus: sed hic sumuntur partes anime pro potentiis anime ideo idem est querere: vtrum xpus secundum quamlibet eius partem id est eius potentiam vel vtrum respectu cuiussibet potentie secundum quamlibet portionem habuerit maximam tristitianmIn qualibet potentia ponuntur due portio nes. lterum quando dicitur quod anime sunt plures potentie & eiusdem potentie esse plures portiones non est intelligendum quod sint dueres distincte adinuicem quarum quelibet sit potentia aut portio anime: quia apud communiorem opinionem potentie anime non realiter distinguntur ab anima: sed est anima taliter vel taliter potens. potentia calefactiua ignis est forma substanrialis ignis potens producere calorem. Potentia intellectiua est anima potens intelligere & cognoscere. potentia motiua est homo potens mouere: cum ergo anima sit quelibet potentia eius sensitiua intellectiua volitina appetitiua: non est igitur intelligendum quod in anima sint plures res: quarum quelibet sit potentia: sed est intelligendum sunt plures potentie id est vna anima potens ad diuersos actus: & illa diuersitas potentiarum non sumitur ex parte rerum que sunt potentie: ita quod sint diuerse res quarum quelibet sit potentia: sed sumitur ex parte operationum in ordine ad quas anima diuersimode denominatur potens. Insuper supponendum est quod in eadem potentia ponuntur due portiones que portiones non sunt nisi anima secundum diuersas operationes in intellectu & voluntate.
¶ Regulariter ponuntur due portionesscilicet superior & inferior. Superior portio ipsius intellectus & voluntatis capitur dupliciter vno modo pro ipso intellectu & ipsa voluntate dumtaxat prout respicit obiectum supremum puta deum. nam intellectus & voluntas possunt per suos actus se conuertere in deum & ad creaturas. vnde capiendo illas duas potentias inordine ad actus quibus conuertuntur in deum / precise vocantur portio superior: sed in ordine ad actus quibus conuertuntur ad creaturas: id est cognoscunt vel amant: vel odiunt creaturas vocantur portio inferior. Secundomodo capitur portio superior magis large & est ipsa voluntas velintellectus prout conuertitur in deum vel in creaturam in ordine ad deum. & inferior capitur pro intellectu vel voluntate prout conuertitur in creaturam non referendo in deum vnde portio hominis inferior non est ipsa sensualitas: sed est ipse intellectus vel volum tas. Antiqui dicunt quod vocatur portio superior inquantum regulis diuinis regulatur. inferior in quantum humanis. vnde non habito respectu ad deum / natura dictat non esse furandum / si nolo furari non habendo respectum ad deumsvocatur actus portionis inferioris: sed nolo furari quia deus prohibet talis actus dicitur portionis superioris.
¶ His suppositis: vtrum anima christi secundum quamlibet portionem habuerit maximam tristiciam secundum quamlibet partem anime & est hic questio de potentiis cognitiuis: & non intuitiuis: nec executiuis. Clam inqod rendum est quomodo causatur dolor & tristitia vt videatur: an in christo fuerit dolorseu tristicia: & capio istos terminos dolorseu tristicia vt distinguntur: ita quod tristicia est voluntatis: & dolor carnis. ita regularite capiuntur: & illi qui dicunt sensitiuam potentiam compositam ponunt dolorem extensum: sed tristicia est anime solum. delectatio est sensus: & gaudium voluntatis.
¶ De causatione tristitie discordant Ocham & Sco. in presenti distinctione: & Ocham in fine tertii regula ponit talem regulam generalem: numquam causatur tristitia de aliquo nisi ex cognitione talis obiecti actuali & actuali nolitione eiusdem obiecti. Due sunt cause naturales & sufficientes productine tristicie: quibus positis necessario ponitur tristitia / & ipsis non positis aut altera illarum non causatur tristicia de illo obiecto: primo requiritur nolitio qua nolo hocfieri vel sic esse que est vna earum: ideo requiritur cognitio qua cognosco hoc euenire: aliter quam ego nolo: vt sortes nult hoc fieri: & credit quod non fiet: non causatur tristicia in eo: immo gaudium: ergo illa nolitio non est causa sufficiens ad causandum tristiciam: sed quando nult hoc fieri: & cognoscit quod fiet de necessitate causatur in eo tristicia: & illis positis naturaliter causaturista tristicia: sicut ignis naturaliter producit calorem. causatur ergo tristicia ex nolitione cum cognitione quod obiectum aliter se habet quam sit nolitum se habere.
¶ Arguit Ocham contra se. beati qui peccaueruntnolunt se peccasse & cognoscunt sepeccasse: & tamen falsum est quod tristentur: quia in beatis nulla est tristicia: ergo iste due cause non sunt naturaliter & sufficientes ponere tristiciam.
¶ Secundo arguitur: non requritur nolitio ad causandum tristitiam. immo sufficit volitio. nam dicit Ocham si velim aliquid fieri: vt volo sortem esse episcopum: & cognosco quod ille non erit epsus / tristor & tamen non habeo nolle respectu sortis: sed vel le cum cognitione oppositi illius quod volo¬ ergo non requiritur vt causetur tristicia quod sit actualis nolitio respectu talis obiecti: imlmuo videtur quod sit sufficiens volitio respectuobiecti oppositi. Cuntum ad primum concedo quod beatus cognouit se peccasse: & nult peccasse & non causatur in eo tristicia. & cum infertur / ergo ille due cause non sunt sufficientes: nego consequentiam. verum est quod non producunt tristitiam: quia est resistentia ne producant. nam non sequitur in hoc passo applicato ignis non producit calorem: ergo non est naturalis causa & sufficiens producibilis caloris: immo oportet sic addere & non est repugnantia actiuitatis impediens agens ne producat. Vnde beati non solum non tristantur contrarie(dicit enim Aristo teles septimo ethi. quod excellens gaudium expellit omne tristabile contrarie sed etiam contingens de altero obiecto non est gaudium oppositum contrarie / quia non gaudent dehoc quod peccauerunt / sed est gaudium de deo quod etiam repugnat tristicie contingenti id est de altero obiecto: vel secundo dicatur quod deus non concurrit ad productionem tristicie in heatis.
¶ Quantum ad secuindum: si veliefficaciter hoc fieri & cognosco quod non fiet tristor: & tamen non habeo nolitionem. dicit Ocham quod a volitione huius quod est hoc fieri cum cognitione quod non fiet naturaliter causatur nolitio contradictorii illius quod volo efficaciter. & vltra ab illa nolitone cum illa cognitione immediate causatur tristicia & non a volitione. dicit ergo Ocham & bene quod a volitione qua volo hoc fieri cum aduertentia contradictorii: vel circa contradictorium causatur nolitio contradictorii. inmo aliqui dicunt quod omnis nolitio alicuius est volito contradictorii. Bodem modo dico / volito alicuius est nolitio contradictorii. Sed oppositum videtur mihi probabilius. Dico ergo quod volitio vnius contradictoriicum aduertentia circa alterum contradictorium necessario causat nolitionem alterius contradictorii& sic verum est quod volendo hoc fieri & cognoscendo quod non fiet tristor que tristicia causatur a nolitione cum iudicio: & sic non habetur quod aliqua tristicia causetur sine noilitione. Et hic modus Ocham est conformis dicto Augustini quod tristicia est dissentio aniuii ab hiis que nobis nolentibus accidunt: ergo de necessitate ad causandum tristitiam requiritur nolitio.
¶ Ex his omnibus sequitur manifeste secundum quosdam quod in portione superioristrrcte capiendo nunquam est tristicia: saltem licite. Patet: nullus potest licite tristari de deo: & portio superior stricte capta respicit solum deum: ergo nullus potest licite tristari secundum portionem superiorem. minor est nota ex declaratione terminorum. sed patet maior: nullus potest licite nolle conuenire deo quod ei conuenit & cognoscitur ei conuenire: vt cognoscoquod deus est bonus / sapiens / prudens / iustus / non posset licite nolle quod non sit bonus: iustus: &c. tunc arguitur sic quando aliquid cognoscitur conuenire deo: nullus potest licite nole quod ei conueniat / sed tristicia dealiquo causatur necessario ex nolitione obiecti taliter se habente & cognitione: ergo nullus potest licite tristari de hoc: & argumentum habet apparentiam ad probandum correlarium: quia oporteret quod tristicia essest de aliquo nolito quod cognosceremus esse in deo: ergo nullus potest licite tristari dedeo secundum portionem superiorem rationis: & sic esset subtilis difficultas.
¶ An anima christi habuerit tristiciam. Sed bene aliquis tristatur secundum portionem superi orem capiendo large portonem superiorem nam tristatur de peccato in ordine ad deum: sed omnis actus quo conuertitur vosuntas in creaturam in ordine ad deum est actus portionis superioris ergo. Dices ego tristor licite de hoc quod est deum offendi. quia nolo deum offendi: & cognosco quod deus offenditur: causatur tristicia: & illa est portionis superioris / patet sic / nolitio qua causatur est actus portionis superioris: quia est actus per quem voluntas conuertitur in deum: ergo tristicia sequens est actus portionis superioris: ergo vosuntas potest tristari secudum portionem superiorem rationis stricte sum ptam. nam cum dico nolo deum offendi. ista nolitio terminatur ad deum: & ad offentionem simul: & ad vtrumqe: ergo est actus portionis superioris: & per consequens tristitia quam causat terminatur in deum & per consequens licite tristatur de deo secundum portionem superiorem rationis. Aliqui dicerent quod tristitia est de offentione qua offenditur deus & illa est quid creatum scilicet peccatum: sed videtur michi quod sicut illa nolitio terminatur ad deum inordine ad hoc predicatum. puta ad esse offensum: & deum ofdi est deus offensus: quod illa nolitio terminatur ad deum sub ratio ne offensi: ita videtur michi dicendum quod ista tristicia consequens nolitionem terminatur ad deum in ordine ad offensam: & cum infertur ergo licite tristamur secundum portionem superiorem. fateor. Et sic in rigore videtur michi correlarium Gabrielis prius illatum falsum: sed ad saluandum eum dicendum est quod non licite tristamur de deo secundum ea predicata quam essentialiter conueniunt deo: vt esse bonum / iustum / sapiens / &c. nam non possum licite tristari secundum portionem superioren in ordine ad predicata que essentialiter conueniunt deo cum illa non possunt esse nolita: sed possum licite nole aliqua que accidentaliter conueniunt deo & per consequans tristari.
¶ Sed scotus in prima distinctione cie ponens quatuor modos quibus generd tur vel generari potest ipsa tristitia / quorum duos concedit Occham / alios vero posteriores negat. Primus: causatur tristicia de obiecto actualiter absolute nolito & cognoscitur aliter esse quam sit nolitum: ita quod primus modus est per actualem & absolutam nolitionem
¶ Secundomodo causatur tristitia de obiecto non absolute nolito: sed absolute volito: sed conditionaliter nolito: vt quando sortes mercator in tempestate piicit merces in mare tristatur de illa proiectione vt notum est. & tamen vult piicere absolute & efficaciter: nam bene sequitur proiicit libere: ergo. vult absolute proiicere: quia volitio con¬ ditionata non est sufficiens ad exeundumin opus quamuis sciam quod illa volitio non est libe ra vt libertas distinguitur a metu: sed est libera absolute. sortes ergo ita piiciens vult absolute proiicere: ergo falsum est quod habeat nolitionem actualem & absolutam proiiciendi: quia illi duo actus non stant simul G tamen tristicia illa causatur a nolitione condintionata: quia habet nolitionem: qua nolet proiicere si posset euadere. Dicit ergo Scotus quod illa nolitio cum cognitione quod non potest euadere est sufficiens causa ad producem dum tristiciam etiam de illo obiecto id est proiectione que solum est conditionaliter nolita
¶ Terto dicit scotus / causatur tristicia a nolitione naturali cum cognitoe seu presentatione per intellectum ipsi voluntati: dicit enim quod voluntas vt natura aliqua refugit quis illa non refugiat vt voluntas puta libe re. refugit enim vt natura omne quod est sibi nociuum puta separatonem a corpore quia appetitu naturali appetit vniri corpori: immo anime beate hoc appetunt: ergo appetitu naturali refugit contrarium. Dicit Scotus quod ad causandum tristiciam cum appetitu naturali sufficit ostentio: nam si intellectus ostendit voluntati separationem a corpore: qamuis voluntas non eliceret nole liberum quo nolet separari nihilominus ab illa ostentatione cum fuga naturali id est nolitione naturali: que quidem nolitio non est actus secundum Sco. sed est fuga naturalis quam non est aliud quam res sic naturaliter inclinata: vefestipsamet res que sic refugit: ex illa fuga naturali cum tali ostentione intellectus causatur tristitia.
¶ Quarto causatur tristicia exdolore carnis cum offensione carnis: cum ostem tione qua intellectus ostendit voluntati illam offensionem carnis: nam voluntas & sensus pro statu vie sic sunt naturaliter colligati. Preterea dicit scotus si offendatur sensus & intellectus ostendat illam offensionem voluntati quamuis voluntas non dissentinat. id est non nolit illam / propter naturalem colligantiam voluntatis ad sensualitatem causatur tristicia. Et quantum ad istos duos vl¬ timos modos dissentit Scotus ab Ocham quia dicit quod in istis duobus vltimis modis causatur tristicia sine actuali nolitione voluntatis. Nam in tertio modo est fuga naturalis voluntatis: que naturaliter inclinatur ad contrarium: & in quarto modo causatur tristicia propter illam naturalem colligantiam voluntatis cum sensualitate: cum intellectus ostendit voluntati illam offensionem tunc tristatur voluntas.
¶ Sed credo quod Ocham melius dicit: videlicet quod nunquam caucatur tristicia: nisi sit actus positiuus: quo voluntas refugit. Vnde bene dicit Ocham: quod aliquando actus refugitiuus bene potest esse naturalis quo nult: sed cum ponitur actus positionis cum illo quo voluntas actualiter & formaliter nult / quamuis in voluntate esset naturalis fuga id est appetitus naturalis ad contrarium illa naturalis fuga id est naturalis inclinatio ad contrarium cum ostentione ad voluntatem: nisi in voluntate esset actus positionis / quo voluntas refugeret obiectum nunquam causaretur tristicia. Et illud est satis conforme Augustino quod tristicia est de his que nobis nolentibus & scientibus accidunt.
¶ lllud potest ratione suaderi: nam fortis politicus quando suffert pro repu. non oportet quod tristetur in actu sufferendi: immo delectatur quamuis doleat secundum sensum quia offenditur. Et certum est quod eius anima refugit & inclinatio ad contrarium non sufficit: immo illa fuga naturalis cum ostentione ad causandum tristiciam: & credo quod ita est Et sic patet de causatione tristicie: quod sunt due cause: vna in intellectu scilicet cognitio: altera in voluntate scilicet nolitio. Sed ad causandum dolorem / qui videlicet est in sensu: sufficit apprehensio / qua apprehenditur obiectum: vt presens nociuum: ita quod Ocham non ponit actum appetitus sensitiui distinguia tristicia / aut delectatione: & tamen in intellectuponit actum distingui a passione: nam in quolibetis / & in tertio dicit quod passiones sensitiue non distinguntur ab actibus sensus: sed passio nes intellectus distiguntur ab actibus. Dicitur ergo quod sicut ad caulandum fugam obiecti suffi¬ cit apprehensio qua apprehenditur vt presens nociuum: sic ad causandum dolorem sensuum: immo prius actus appetitus sensitiui potest esse dolor: & causatur delectatio ex apprehensione qua apprehenditur: vt bonum presens. ¶m primo ergo articulo dedlaratum est quid intelligitur per partes anime: quia intelligitur potentia anime / & per portionem etiam intelligitur potentia anime: sed non in ordine ad omnes actus sed in ordie ad aliquos: vt portio superiordicitur intellectus in ordine ad cognitiones quas habet de deo. Et dicitur inferior in ordine ad actus / quos habet de creaturis. Et eodem modo dicendnm de voluntate.
¶ Item dictum est quod dolor causatur in sensu ex apprehensione presentis tristabilis: vel alicuius presentis / quod infert nocumentum sensui. & sic apud Ocham dolor in sensu non distinguitur ab actu appetitus sensitiui / & delectatio causatur ex apprehensione alicuius delectabilis presentis. Vnde Scotus ponit differentiam inter perceptionem / & apprehensionem. dicit causatur tristicia ex perceptione tristabilis: ita quod non sufficit presentia. Et causatur delectatio ex perceptione delectabilis.
¶ Sed si queratur a Scoto quid sit illa perceptio difficile est dare: nisi vel apprehensio / vel actus appetitus sensitiui qui non distinguitur ab apprehensione.
¶ Vnde dicunt medici quod passiones appetitus sensitiui distinguntur ab actibus appetitus sensitiui. Nam in appetitu sensitiuo ponunt actus corporales volitiuos / & nolitiuos / qui vocantur fuga / & prosecutio preambulantes ad triciam / vel delectationem. & vtraque opinio defensatur.
¶ Vls VM ES T PRETEREa o vomodo causatur tristicia in appetitu intellectiuo secundum duplicem opinionem: & quod opinio probabilior est quod nunquam causatur tristicia / quin precedat saltem naturaliter aliqua nolitio in voluntate. voluntas enim potest habere aliquas nolitiones naturaliter causatas: nam vt natura aliqua refugit per actus dictinctos ab anima.
¶ Sed existimo magis probabile quod voluntas naturaliter refugit aliqua sine actu: quia inclinatio naturalis non ponit actum distinctum a re que inclinatur: nam graue natura liter tendit deorsum: non per qualitatem distinctam a forma substantiali ipsius grauis sed ad causandum tristiciam non sufficit in voluntate talis fuga naturalis / siue nolitio naturalis quod idem est quam habet vosuntas vt natura: non vt libera. Non facio difficultatem quando talis nolitio natura / lis sufficit ad causandum tristiciam. & sicvltra nolitionem liberam absolutam adhuc per tertium modum causaretur tristicia / puta per nolitionem naturalem.
¶ Isti positis respondetur ad questionem per conclusiones secundum quod duo querit. Primum. Vtrum secundum quanlibet partem anime: &c. Secundum. Vtrum habuerit maximam tristiciam: ideo quantum ad primam partem quesiti sit prima conclusio.
¶ Christus habuit dolorem secundum sensum. Patet / sensui Christi fuit applicatum aliquod disconueniens. & certum est quod Christus habuit perceptionem illius disconuenientis: etiam vt presentis: quia in potentiis sensiti uis maxime fuit bene dispositus / & maxine preceptiuus: sed naturaliter ad perceptionem nociui & tristabilis ad apprehensionem eius vt presentis causatur dolor sensualis: ergo Christus secundum sensualitatem habuit dolorem.
¶ SECVNPA PRopositio. Christus habuit dolorem secundum sensum / precise de sua passione / & de suis nocumentis / & non de alienis. eccelad causandum dolo rem in sensu non sufficit apprehensio alicuius tristabilis nociui: vt alteri presentis: sed requiritur apprehensio tristabilis nociui / vt sibi presentis. & credo quod est quod vult dicere Scotus vt causetur dolor sensualis non sufficit apprehensio nociui: sed requiritur apprehensio nociui actualis: quod per nociuum infertur sibimet. Patet per expe¬ tientiam: quamuis contristor videndo aliquem pati violentiam: non tamen causatur in medolor sensualis: neque patior in sensu.
¶ Tertia propositio. Voluntas anime Christi vt natuta de eisdem tristabatur de quibus dolebat ipse sensus Christi. Dico voluntas vt naturn / nam anima que eadem est sensus / voluntas / & intellectus habet aliquos actus vt natura / aliquos vt voluntas & vt voluntas aliquos actus habet vt natura: aliquos actus vt libera / aliquos vt sensus. Vnde quando separatur anima a corpore nullos actus habet vt sensus. Patet hec propositio tertia. Insurgente passione puta dolore / vel gaudio: si non absorbeatur intellectus tunc ipse cooperatur voluntati: vel ad refugiendum dolorem: vel ad retinendum delectationem: & voluntas propter vnionem cum ipso sensu contristabitur: aut congaudebit. Sed sic est quod in Christo vsus rationis non fuit absorptus / per quencunque dolorem: quia erat perfectissime beatus secundum intellectum: ergo habebat perfectissimum vsum rationis: ergo insurgente dolore per nocumentum presens / intellectus adiuuabat ad repellendum dolorem: & repnesentabat voluntati dolorem: ergo voluntas vt natura / & naturaliter coniuncta sensui contristabatur sensui ita affecto dolore. Vnde dicunt doctores communiter in quarto quando est maxima tristicia in voluntate patitur sensus: & redundat tristicia voluntatis vsque ad sensum: ita quod in sensucausatur aliquis dolor propter naturalem coniunctionem. Et hoc precipue quando est tristicia de obiecto sensui perceptibili: ergo quando est maximus dolor in sensu: & intellectus praesentat illud maxime tristabile / & ipsum dolorem quem habet sensus voluntati: ipsa voluntas vt natura propter comnexionem refugiet illud quod est ita offensiuum sensus / si refugit vt natura: ergo causatur tristicia: ergo probabile est quod dicit Scotus: quod in voluntate non vt libera sed vt natura causatur tristicia: sed dico quod pr¬ adctum qui est nolitio naturalis: & non libera.
¶ Quarta propositio. Voluntas Christi secundum portionem superionem proprie acceptam: sicut non habuit tristiciam de passione: ita nec habuit tristiciam de carentia visionis / aut de peccato proprio secundum portionem superiorem large acceptam. Prima pars patet: non habuit tristiciam. patet dictum est quod secundum illam portionem licite non potest haberi tristicia: quin haberetur de deo: sed non potest haberi de deo quantum ad ea que essentialiter conueniunt deo. Secunda pars patet. Nunquam caruit visio ne dei: quia erat semper beata etiam in passione: nec vnquam habuit peccatum: ergo non dolebat de illis in ordine ad deum.
¶ Quinta propositio. Christus secundum portionem superiorem large acceptam non habuit tristiciam de peccato / de morte sua / de passione: sed quandam nolitionem liberam. Patet / bene sequitur / Christus secundum talem portionem volebat efficaciter mori secundum portionem superiorem in ordine ad deum. ergo falsum est quod nolebat libere in ordine ad deum. Patet consequentia. Volitio qua quis vult libere aliquod obiectum contrariatur nolitioni: qua nult illud obiectum: ergo non se compatiuntur. quod autem volebat sibere mori patet. Oblatus est: quia voluit: ergo volebat mori: ergo falsum est quod nolebat: saltem libere: & vltra. falsum est quod nolebat: ergo non habebat tristiciam consequentem talem nolitionem.
¶ Sexta propositio. Christus secundum partem superiorem habuit tristiciam etiam maximam consequentem nolitionem liberam & absolutam de peccatis: & infidelitate iudeorum paganorum & obstinatione hominum. Patet. Christus preuidebat in verbo ingtatitudinem aliquorum de sua passione: & perseuerantiam iudeorum in sua infidelitate: immo credo quod preuidebat cuiuscunque hominis quecunque peccata: quia constitutus est iudex / oportet ergo quod singula cognouisset: sed Christus nolebat absolute secundum voluntatem creatam eos per¬ seuerantes in infidelitate: & decedere in peccatis: ergo Christus secundum portionem superiorem voluntatis creature tristabatur de insidelitate / & ingratitudine: &c. tristicia consequente nolitionem absolutam / liberam: quia preuidebat / & nolebat.
¶ Septima propositio. Christus tristabatur de sua passione tristicia consequente nolitionem liberam / sed conditionatam secundum portionem superiorem large captam: & in hac vltima est tota difficultas. Vnde ad causandum tristiciam sufficit nolitio coditionata: vt proiiciens merces proiicit libere: ergo vult absolute proiicere: quia voluntas condicionata non est sufficiens ad mouendum potentias exteriores. habet ergo solum illam nolitionem conditionatam ergo illa sufficit ad causandum tristiciam. Tunc arguitur sic. Christus habuit nolitio nem conditionatam sue passionis. Patet / nam dicit pater Si possibile est transeat a mecalix iste: ergo habebat nolitionem etiam liberam qua nolebat sufferre si possibile foret aliter genus humanum liberari. Tunc arguitur sic. habuit illam nolitionem liberam ergo erat bona: ergo referebatur vltimate in deum: & habebat illam secundum portio nem superiorem: sed talis nolitio est sufficiens ad causandum tristiciam: ergo Christus secundum portionem superiorem tristabatur de sua passione tristiciaconsequente nolitionem liberam licet conditionatam non absolutam.
¶ Dices quod christus volebat absolute mori libere. nihilominus nolebat conditionaliter: puta si aliter posset genus humanum redimi. Dicis etiam quod talis nolitio sufficit causare tristiciam. Arguitur sic. volebat libere mori: ergo gaudebat de sua morte: quia volitio abfoluta cum cognitione rei volite naturaliter causant gaudium. & vltra: gaudebat: ergo non tristabatur de sua morte: quia gaudium / & tristicia de eodem obiecto adequato / & in eadem potentia sunt realiter contraria.
¶ Secundo. Nunquam nolitio conditionata causat tristiciam nisi conditio sit simpliciter & absolute nolita. Hoc regulariter dicunt doctores. Nam ille qui proiicit merces: nolet proiicere: siposset aliter euadere: sed quia est tempestas non tristatur de illa proiectione: dato quod haberet nolitionem tempestatis simpliciter: vnde si posset euadere aliter quam per proiecto nem: & haberet istam nolitionem: qua nult proiicere si posset aliter euadere: ex illa non tristaretur: ergo christus ex nolitione qua nult mori / si posset aliter genus humanum redimi non triftatur si habeat volitionem qua vult simpliciter pati pro genere humano: talis nolitio non sufficit causare tristiciam: sed sic est quod in voluntate Cbristi secundum portionem superiorem rationis erat volitio / qua volebat genus humanum rediminon posse nisi per suam passionem. Patet: deus hoc volebat: & iam ordinauerat: & verisimile est quod anima christi cuilibet ordinationi dei / quam cognoscebat in particularise conformauit: ergo sequitur quod habebat volitionem absolutam de illa conditione: & non nolitionem. Christus enim habuit no litionem sufferendi mortem si genus humanum posset aliter redimi / & cum hoc vidit quod non poterat aliter saluari nisi per suam passionem / ergo non tristabatur de sua passio ne: sed habebat volitionem qua volebat genus humanum non posse aliter eripi: quia deus sic ordinauerat: sed sic est quod Christus cognoscens illam ordinationem diuinam & deum ita velle absolute verisimile est quod conformabat suam voluntatem etiam absolute illi ordinationi: ergo videtur quod illa nolitio conditionata non sufficiebat ad causandum tristiciam.
¶ Quantum ad primum Christus absolute volebat mori. Concedo / ergo gaudebat de sua morte. Concedo: nam sic apostoli sunt gauisi: quando contumeliam pro Christo patiebantur: ergo etiam Christus propter finem mortis illius. Et cum in fertur: ergo non tristabatur tristicia sequente nolitionem liberam / nego consequentiam / & cum probatur gaudium / & tristicia de eodem obiecto repugnant form aliter: verum est / si vtrumque se habeat quod vnum sequatur vo¬ litionem absolutam: & aliud nolitionem absolutam & liberam de eodem obiecto. Nolitio absoluta / & libera eiusdem obiecti contrariantur formaliter volitioni illius: ergo tristicia & gaudium consequentia similiter contrariantur: quia sunt eedem cause: sed tristicia / que consequitur nolitionem conditionatam non contrariatur gaudio: quod consequitur volitionem absolutam. Contra / ergo qui proiicit merces debet gaudere de proiectione: quod est falsum: gaudet enim bene quia liberatur a morte.
¶ Dico quod propter no litionem naturalem impeditur: sed in Christo non impediebatur. Dico secundo. quamuis contrarientur: fuit miraculum quod contraria fierent simul: & hoc videtur dicere Scotus: & deus suspendebat formalem repugnantiam protunc.
¶ Quantum ad secundum. Nunquam nolitio conditionata sufficit causare tristiciam: quando ipsa conditio est simpliciter volita. vt nolo proiicicere / si possem euadere: & non possum euadere aliter: illa nolitio absoluta non causat tristiciam: sed sic est quod cum illa conditione quam habebat Christus scilicet nolo patisi posset genus huma num aliter redimi / habebat volitionem / qua volebat genus humanum sic redimi: scilicet per suam mortem. Vnde dico quod Christus non habebat volitionem liberam / & absolutam quod genus humanum posset aliter reparari de lege ordinata.
¶ Secundo. Poterat suspendere aliam volitionem: puta quod non posset aliter &c. & tunc illa nolitio conditionata sufficit causare tristiciam: & illa nolitione suspensa illa conditionata nolitio / qua Christus nolebat sufficere si patri aliter placeret sufficiebat causare tristiciam: nunquam autem habuit volitionem efficacem de potentia absoluta / quod posset aliter reparari: quiam cognouit quod deus sic ordinauerat sed non requiritur quod semper habuerit volitirionem conformem. & cetera.
¶ Alia propositio. Voluntas Christi secundum portionem inferiorem: vt simul libera non est tristata de passione eius tristicia consequente nolitionem absolutam.
¶ Aliqui doctores dicunt quod Christus secundum portionem superiorem non tristabatur tristicia / que consequeretur nolitionem absolutam: quia gaudebat. Sed secundum portionem inferiorem tristabatur tristicia consequente nolitionem absolutam / & liberam: vt bene deducit Scotus in ista distinctione. Sed quidam ponunt oppositum quod Christus nunquam habuit nolitionem liberam quin esset bona: ergo Christus nunquam habuit liberam nolitionem: quin esset conformis dictamini recto. Tunc arguitur sic. No est possibile duo dictamina contradictoria ambo esse recta: quia necesse est alterum esse falsum: sed Christus secundum portionem superiorem volebat absolute passionem: & recte: ergo hoc erat dictamen rectum / & verum sufferenda est a me passio: ergo istud dictamen / non est a me sufferenda passio secundum quancunque portionem / & ex quacumquoe causa non erat rectum / sed falsum. Consequentia tenet: quia sunt contradictoria: ergo si vnum verum reliquum falsum. Et vltra. lllud non fuit verum: ergo nunquam habuit nolitionem / aut volitionem absolutam illi conformen. Ratio Scoti. Eene sequitur. lllud primum dictamenest verum secundum regulas superiores. ipseenim intellectus respiciens aliquod obiectum secundum regulas superiores vocatur pars superior intellectus: ergo illud dictamem absolutum / non est sufferendaa me passio proquacunque causa & exquocumque medio nunquam fuit verum. Et vltra / uumquam fuit verum: ergo nunquam fuit in Christo: quia nunquam secundum humanitatem fuit falsus: ergo numquam habuit volitionem illi conformen: ergo falsum est quod christus secundum portionem inferiorem rationis habuerit tristiciam consequentem no litionem absolutam & liberam: ita quod habuerit nole mori absolute secundum regulas in feriores: & voluerit mori secundum regulas superiores. hoc falsum est.
¶ Quantum ad secundam partem visum est secundum quam partem anime Christus habuerit dolorem de sua passione scilicet secundum partem sensualem / & tristiciam secundum par¬ tem intellectiuam. Tristis est anima mea vsque ad mortem: id est de morte proxime futura Dictum est vltra: quod illa tristicia non causatur ex nolitione libera & absoluta mortis: quia Christus necsecundum portionem in feriorem: nec superiorem rationis habebat illud nole: quia nunquam habuit liberum nole nisi conforme rationi: illud nolle non erat conforme: cum suum contradictorium erat conforme: sed ista tristicia sequebatur nolitionem conditionatam / & liberam. Vel apud alium modum: non sequebatur nolitionem absolutam / sed naturalem: qua refugiebat suum disconueniens.
¶ Consequenter queritur de magnitudine tristicie pro ista secunda parte / in qua non est magna difficultas. Nam potest fieri comparatio passionis ad tormenta / que quicumque viatores in hoc mum do passi sunt: vel potest fieri comparatio passionis ad passionem: & viatorum & quorumcunque extra viam siue in purgatorio / siue in inferno existentium. Secundo potest esse questio de magnitudine quo ad intensionem: vel extensionem / non quod ista passio sit extensa cum sit qualitas pure indiuisibilis: sed ertensa obiectiue: id est: quod illa passio sit de pluribus obiectis / id est quode pluribus tristatus est quam quicunque alter. Hoc supposito sit prima propositio.
¶ Passio Christi non est nec fuit inter omnes passiones quoruncumque siue extra viam: siue in via existentium acerbissima. Patet: passio christi non est acerbior quam passio gehennalis cum non habeant tristiciam acerbiorem quam habeat damnatus: ergo passio Christi isto modo non quacunque altera fuit acerbior. De antecedente dicit Gabriel quod damnati: similiter existentes in purgatorio patientes plus tristantur intensiue quam tristabatur Christus in sua passione. Ratio illius est: damnati tristantur de priuatione beatitudinis eorum: cum anime damnatorum nullo modo impediuntur quantum ad actiuitatem & desiderium earum. & illa carentia beatitudinis est supremum malum ipsis: & quantum possunt tristantur de amissione illius.
Quantum ad hoc non posset fortis & efficaxratio adduci ad hoc probandum. sed doc. regulariter dicunt quod Christus non habuit passionem: neque tristiciam ita intensam sicut damnati: & existentes in purgatorio. Nam quod aliqui predicant: si omnes passiones omnium martirum essent congregate simul: adhuc passio Christi excederet illas / hoc est vnum voluntarium: & falsissimum nec credo verum.
¶ Secunda propositio. Passio christi fuit acerbior passione cuiuscumque viatoris & hoc deducitur consequenter ad Thoman & ad Bonauenturam per quattuor genera causarum illius passionis ad producendum acerbitatem illius. Tota difficultas ad cognoscendum quomodo passio christi fuit acerbior quacunque altera non sumitur ratione affictiui sum mi. nam inter omnia afflictiua quod magis affigit est ignis qui est inter passiones acrior: sed Christus nunquam passus est ignem sicut multi martires. sed virgis / clauis cesus: ergo videtur quod illa passio que est magis affictiua sit grauior. cum passiones saltent sensuales causentur mere naturaliter. vnde est apparentia quod protempore quo infigitur fuerit intentior in aliquibus martiribus: sed deduci potest quod passio christi fuit acerbissima per quattuor genera causarum. Vnde dicitur primo. talis passio ex parte cause efficientis videtur fuisse acerbissima. patet: christus passus est ab omni sexu: ab omni gente: nam qui tradebant Christum erant iu dei. qu i vero crucifigebant: gentiles: laici: & sacerdotes. & sic ex parte cause efficientis fuit acerbissima: sed quantum ad sensum non fuit maior acerbitas: puta quod affligeretur a diuersis conditionibus & statibus hominum: vel a pluribus quam a paucis: sed bene quantum ad acerbitatem: quia plus dolebat quod plures crucifigerent eum quam si duo vel tres. & sic illa causa efficiens bene inferebat maiorem tristiciam: sed non maiorem dolorem sensualem.
¶ Sed ex parte cause materialis est duplex. Vna circa quam: & est obiectum tristicie & doloris. Et causa materialis in qua erat ipsapasiio. Gtum ad primum fuit maxima: quia fuit de pluribus quia de omnibus peccatis futuris que christus cognoscebat etiam distincte: & quod finaliter decederent in illis: & tristabatur supreme de eorum ingratitudine: sed certum est quod nullius alterius viatoris passio & tristicia fuit de singulis peccatis hominum distincte cognitis: quia nullus martirum vnquam cognouit distincte singula peccata hominum: sensus enim non potuit dolere de peccatis: quia illa non cognoscit: sed solum dolet de nocumentis ab extrinseco. Ex parte cause materialis in qua: fuit etiam maxima: quia inter omnes homines Christus fuit optime temperatus & tenerrime nature: ideo erat susceptiuus maioris doloris & tristicie: ergo respectu omnium viatorum fuit acerbissima. Quantum ad hoc dico: si fuisset aliquis purus viator eque tener sicut Christus: & passus fuisset ab igne: & deus non suspendisset actiuitatem ignis quod passus fuisset acrius quam Christus quando patiebatur a clauis & spinis &c. Sed dicunt doctores quod alii non erant ita tenerrime nature & bone temperature: vnde quanto aliquis est melioris complexionis plus tristatur ex anime discessua corpore quam alius: & sic qui diuturniorem passus est infirmitatem & plus languit minus tristatur quam iuuenis qui parum egrotauit. Ideo vt dicunt propter tria passio Christi fuit acerbissima: scilicet propter carnis teneritudinem: optimam complexionem sine temperaturam. & propterea quia deus nullo modo inpediuit actiuitatem tormentorum: immo perm insit agere quantum poterant: in aliis autem martiribus aliquando impediebat actiuitatem agentium. Patet de Laurentio. dicunt doc. quod propter ista tria simul iuncta passio chrisi sensualis fuit acerbior quam in quocumque alio viatore: sed erit maior sensualis in damnatis post resurrectionem. Ontum ad tertium dubi. tatur primo. Vtrum in instanti mortis fuerit maxina tristicia in anima christi. Quantum ad hoc videtur mihi probabilius quod in instanti mortis nullam hembat tristiciam: & sic non erat maxina nec parua nec minima. & per instans mortis intelligitur instans in quo christus erat prso mortuus. Nam quando anima informabat corpus adhuc viuebat secundum humanitatem: quia viuere est habere animam informantem corpus in illo instanti in quo Christus fuit primo mortuus: anima erat extra corpus. & sic in illo instanti nullam habuit tristicinam & nullum dolorem: nam bene sequitur anima est extra corpus: ergo nullam habet passionem sensualem nec operationem sensualem. Quantum de dolore certum est quod in instanti primo mortis nullum habebat dolorem. Sed de tristicia que est in voluntate est difficultas: & dico quod in illo instanti mortis nullam habuit. Patet: Christus nunquam fuit capax alicuius tristicie nisi pro illo tempore quo erat secundum aliquid suiviator: & in illo instanti Christus secundum nihil sui erat viator amplius: quia certum est quod iam erat omnino totaliter beatus: non dico secundum corpus: quia non informabatur anima: sed anima erat totaliter beata.
¶ Ecce argumentum. Christus in illo instam ti non erat plus susceptiuus tristicie quam sit in quocumque instanti posteriori: sed nullus diceret quod in instantibus posterioribus habuerit tristiciam. ergo. immo in eodem instanti in quo fuit mortuus fuit verum dicere quod singule anime quorum purgatorium erat perfectum fuerunt beate: hinc est quod prima paradisus hominis fuit in fernus tergo non videtur quod in illo istanti fuerit tristatus: sed certum est quod non tristabatur amplius: nec post resurrectionem: nec in triduo: ergo nec in instantiin quo erat primo mortuus: & sic quando queritur vtrum habuerit maximam penam: si intelligatur in primo instanti mortis. dico quod nullum habuit dolorem nec tristiciam. Contra: certum est quod tristicia Christi perdurauit vsque ad illud instans in gradu eque in tenso: capiendo tristiciam qua tristabatur non de morte: quia non tristabatur de morte nisi per nolitionem naturalem aut conditionalem: sed loquor de iristicia quam habebat de peccatis hominum: & illam habuit continue ab instanti conceptionis vsque ad instans mortis: tunc illa tristicia in gradu¬ eque intenso perdurauit vsque ad illud instans: & non potuit diminui propter diminutio nem vsus rationis: nec diminuebatur tempore mortis / nec propter diminutionem nolitionis: quia equaliter displicebant peccata futura presentia & preterita: & infide litas iudeorum & ingratitudo: ergo illa tristicia perdurauit vsque ad instans mortis in gradueque intenso: sed in illo instanti non videtur a quo agente illa fuisset tontaliter ablata aut diminuta. Dico quod corrumpebatur in instanti mortis tota simul & desinebat esse per primum instans non esse completum secundum se & quod libet sui. Et dico quod illa tristicia nunquam fuisset canta. & hoc propter vehemens gaudium beatificum nisi deus specialiter suspendisset actiuitatem illius gaudii / quia ex pellebat tristiciam etiam contingentium: & in illo instanti in quo erat extra viam deus desinebat suspendere actiuitatem illius maximigaudii: hinc est quod necessario necessitate nature ab illo maximo gaudio corrumpebatur illa tristicia quod quidem gaudium expellit tristiciam non solum contrariam: sed etiam contingentium.
¶ Dubitatur secundo quomodo potuit ese maximus dolor & maxima tristicia in Christo cum Christus numquam tristabatur secundum portionem superiorem rationis stricte capiendo. & non video quomodo potuit esse conformiter loquendo ad ea que prius dicit. Dictum est enim quod nullus licite tristatur secundum portionem superiorem rationis stricte capiendo. Dico quod passio fuit acerbissima in sensu & voluntate: etiam secundum portionem superiorem rationis loquendo de illa tristicia que sequebatur nole conditionatum.
¶ Dubitatur tertio: quomodo stabant in Christo illud gaudium maximum: & illa tristicia cum videantur contraria. dico quod non erant contraria: quia non erant de eodem obiecto: & gaudium & tristicia de diuersis obiectis non contrariantur: licet Aristoteles dicat capitulo vltimo septimi ethicorum quod delectatio vehemens expellit tristiciam non solum cgntariam: sed contingentem:
On this page