Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Christus habuerit necessitatem moriendi
¶ Psstind io decimasexta. QVeritur consequenter. Vtrum Christus habuerit necessitatem moriendi. Dico quod titulus questionis tripliciter potest intelligi. Primo comparando Christum ad humanitatem assumptam. Secundo comparando humanitatem ad qualitates eius natura les. Tertio comparando humanitatem ad beatitudinem quam habuit secundum portionem rationis. Potest ergo fieri coparatio christi id est suppositi diuini ad humanitatem. & est sensus. Vtrum Christus necessario assumendo humanitatem assumpserit mortalem id est vtrum supposita assumptione humanitatis: necessario assumpserit mortalem: secundo comparando humanitatem ad qualitates eius naturales & dispositiones. & sic est sensus. Vtrum humanitas assumpta a Christo secundum complexionem & dispositio nem naturalem & qualitates naturales habuerit necessitatem moriendi illa humanitas assumpta. Tertio fit conmparatio humanitatis assumpte ad beatitudinem secundum quam erat beata in superiori portione rationis: & tunc sensus est. vtrum humanitas Christi beata habuerit non obstante beatitudine necessitatem moriendi..
¶ Secundo notandum quod necessitas capitur tripliciter. Vnomodn pronecessitate simpliciter dicta: & tunc necessitas nihil aliud est quam res non potens aliter sehabere. lllud enim dicitur necessarium quod non potest aliter se habere: vel quod non potest aliter euenire. vt deus est necessarius: quia non potest aliter euenire neque aliter esse quin deus sit. Secundo necessitas capitur: id est coactio. & illud dicitur necessarium ad aliquid quod cogitur ad illud quando illud patitur vel facit contra naturalem eius incli¬ nationem. vt lapis proiectus sursum necessitatur ad motum sursum: id est cogitur abextrinseco. Vnde si sorter nolit moueri: & tamen compellatur ab extrinseco exire locum necessitatur non prima necessitate: sed dicitur necessitatus id est violentatus. & hoc dupliciter vnomodo: quia cogitur contra naturalem eius inclinationem. Aliomodo quia cogitur contra liberam volitionem: vt in exemplo dato de sorte qui per vim ex pellitur de loco suo. Tertio modo aliquid dicitur necessarium quod est necessarium ad finem non simpliciter necessarium. Sicut necesse est transire lugdunum eundo Roman supposito quod non sit alia via ly necesse non dicit necessitatem simpliciter: quia non est necesse transire Lugdunum neque ire Romam sed dicit necessitatem finis seu consequentie & non consequentis. & isti tres modi necessitatis sunt vulgares.
¶ Tertio notandum ex sancto Thoma / quod in homine est moriendi necessitas: partim ex peccato: partim exnatura: sed quomodo partim ex natura: quia homo cum sit mixtum componitur ex contrariis: & ideo necesse est inter illa esse actio nem & reactionem. & necesse est alterum tandem eonsumi: quia nullus motus est perpentuus: ergo cum necesse sit alterum consuminecessitas moriendi hominis est partim naturalis. Sed est partim ex peccato. nam contra illam consumptionem contrarietatis erat a deo supernaturaliter homini collatum remedium. id est iusticia originalis vel esus pomi vite: sed sic est quod illud remedium est perditum ex peccato & non ex natura rei: & ex perditione illius remedii iam sequitur necessitas moriendi etiam naturalis si non esset impedimentum: sed impedimentum quod erat est perditum ex peccato. ¶lstis suppositis sit prima conclusio. Chrlstus non habuit necessitatem moriendi simpliciter dictam. id est primo modo. Patet: Christus poterat non mori simpliciter & absolute. Patet: eius humanitas poterat perpetuo conseruari a deo: ergo poterat non mori. Secundo supposito quod as¬ sumpsisset humanitatem poterat assumere simpliciter beatam puta secundum vtramque portionem & secundum animam: & secundum corpus: ergo poterat non mori. Tertio poterat accipere cum dono perpetuo quod habuit primus parens.
¶ Secunda conclusio in nullius alterius hominis humanitate est nec essitas moriendi primo modo: patet: sicut potest humanitatem christi conseruare perpetuo: & etiam cuiuslibet alterius hominis. igitur.
¶ Tertia condlusio: in christo secundum humanitatem fuit necessitas moriendi setundo & tertio modis de potentia dei ordinata. patet: christus assumpsit naturam cum omnibus deffectibus penalibus non culpabilibus: omnis enim culpa est sibipsi pena: sed sic est quod moriendi necessitas est defectus ex peccato ade contractus non culpabilis: ergo christus assumpsit illam humanitatem cum illo defectu. habuit etiam necessitatem comedendi / bibendi / & ad presentiam tristabilium tristabatur: sed nunquam accepit defectus culpabiles: quia numquam peccauit. moriendi enim necessitas non est defectus culpabilis: ergo christus habuit necessitatem moriendi / secundo modo / suppositis qualitatibus quas habebat pro tunc. Item ad remissionem peccatorum de potentia ordinata necesse erat ipsum mori: ergo habuit necessitatem moriendi tertio modo id est necessitate que est ad finem intentum.
¶ Quarta propositio: christus solum libere & non naturalicer sed voluntarie assumpsit istam necessitatem moriendi. In nobis enim est necessitas moriendi que non contrahitur libere: sed naturaliter: quia non possemus impedire: sed christus assumpsit illam libere: patec. erat christus beatus secundum portionem superiorem: sed naturaliter si non suspendisset adtiuitatem beatitudinis redundasset in partem portionis inferioris & in sensualitatem nisi positum fuisset obstaculum: ergo quod non fuerit beatus secundum portio. nem inferiorem fuit suspensa actiuitas portionis beatitudinis superioris: & non est suspensa nisi a christo & libere & non natura liter.
¶ Hic sunt due parue difficultates: prima est ad probandum quod christus non habiit necessitatem moriendi secundomodo depotentia ordinata suppositis qualitatiuis dispositioibus & permissis a deo agere adinuicem: quod non erat necesse christum mori. certum est ex philosophia & medicina quod in homine sunt duo: scilicet calor naturalis qhumidum radicale: & calor continue agit inhumidum quod si non restauraretur tandem consumeretur & inde fequeretur mors. Item humidum agit in calorem: & tunc ex prehabitis in distinctione. xiiii. Christus omnia distincte cognouit saltem presentia: ergo cpius distincte cognoscebat suum calorem naturalem & humidoradicale. & vltra / ergo etiam distincte cognoscebat quantum calor consumebat de humido radicali: ergo etiam distincte cognoscebat quantum requirebatur ad restaurandum illud humidum radicale deperditum. etiam secundum humanitatem fuit supremus medicorum: sed sic est quod cpius poterat illud precise & tantum precise applicare quod requirebatur: ergo poterat facere quod remaneret suum humidum radicale & calor naturalis: & quod nunquam consumeretur & per consequens quod non moreretur
¶ Quantum ad hoc dico quod christus cognoscebat quantum sufficiebat secundum humanitatem: & quantum consumeretur devtrisque: & quantum requireretur ad restaurandum & poterat addere quod erat necessarium / sed non poterat facere quin potentia conuersiua ciborum continue diminue retur: non solum enim est in nobis mors propter defectum humidi & caloris naturalis: sed etiam propter debilitatem potentie/ neque possumus facere quin tandem sit omnino nostra potentia conuersiua debilitata: ita quod cibo applicato iterum conuertere non poterit in humidum radicale propter iprseius ibecillitatem.
¶ Secunda difficultas: quia dicitur quod beatitudo in portione supiori rationis necessitate naturali: si non ponatur obstaculum redundat in corpus & in portionem inferiorem & sensualitatem / certum est quod beatitudo spiritualis por¬ tionis superioris est visio clara & fruitio: beatitudo vero corporalis sunt dotes. vt agibilitas &c. & est extensa: & sunt qualitates existentes in corpore: vnde beatitudinem portionis superioris redundare in inferiorem: non est nisi beatitudinem portionis superioris causare beatitudinem corporis siue qualitates corporis quibus corpus dicitur beatum. sed quero quomodo ipsa visio cum fruitione causat qualitates corporales necessario necessitate naturali: videtur quod non est possibile. ratio mea est. Sicut qualitas corporalis nun quam agit substantiam spiritualem: ita non video quod visio quam video sortem intuitiue aliquid agat in corpus meum. Ideo videtur michi quod deus sesolo producit illas qualitates in corpus. & sic nonredundat sic quod illa beatitudo superioris portionis necessario necessitate nature causaret beatitudinem. Propterea non video quin corpus Christi per nouum miraculum fuit beatum & non ex redundantia beatitudinis superioris in inferiorem.
Dubium primum. vtrum fuit in potestate anime christi non separari a corpore ex violentia passionis: certum est quod non est in potestate animarum nostrarum non separari a corpore ex acerbitate tormentorum & in firmitate: immo compelluntur exire.
¶ Prima propositio: si anima christi fuisset dimissa inpuris naturalibus & in beatitudine: fuisset in eius potestate non mori ita quod nec actiuitas anime nec beatitudo eius fuisset suspensa: fuisset in potestate eius non mori: quia tunc secundum fantasiam Scoti redundabat beatitudo spiritus in corpus.
¶ Secunda propositio: supposita tali suspentione puta redundationis glorie spiritus in corpus non fuit in potestate anime christi: quin ipsa compelleretur exire corpus. patet solus creator nature potest immutare naturam: nulla creatura potest facere quod ignis non calefaciat: sed solus deus: sed sic est quod de naturali institutionelest quod ad presentiam tormentorum separetur anima a corpore: ergo solus deus potest facere quod ad presentiam tor¬ mentorum non exeat anima a corpore: & prconsequens non fuit in potestate anime christiquin compelleretur exire.
¶ Tertia propositio. si cpirus non fuisset passus nichilominus stante lege & glorie suspentione tandem fuisset mortuus. Hic sunt duo videnda: primo quomodo intelliguntur auctoritates: Secundo cum anima christi fuit necessitata exire & nullus meretur per illud quod non est in eius potestate quomodo cpius merebatur per mortem cum non potuit eam euitare.
¶ Quantum ad primum cpritus mortuus est quia voluit: & oblatus est: quia voluit secundum diuinitatem: ita quod volitio secundum diuinitatem fuit causa mortis: vnde si ly causa dicat non causam: sed concomitantiam cum offerebatur secundum humanitatem volebat offerri. Dico etiam quod voluntas humanitatis christi non fuit causa mortis: sed verum est quod moriendo habuit volitionem secundum humanitatem: quia volebat redimere genus humanum. Si intelligitur causaliter secundum diuinitatem. Siconcomitanter potest intelligi de humanitate. Ad aliud dico quod mors meritoria est: quia patienter sustentata. nihil enim est nobis meritorium quod non possumus vitare. verum est meritorium immediate. hinc mors non fuit ei immediate meritoria: sed aliquid est meritorium quod non possumus vitare: quando per aliquam volitionem voluntas complacet in illo quod non potest euitare / vt martires habebant volitionem per quam equa nimiter illam passionem sufferebant: illa volitio erat in eorum potestate / & complacentia in tormentis: hbinc est quod mediate id est mediante illa volitione illa tormenta possunt dicimeritoria. Eodem modo dico de christo secundum humanitatem non poterat impedire sed volitio erat libera: ideo meritoria. Aliqui dicunt quod passiones sunt meritorie.
¶ Ad aliud. quomodo in articulo mortis potuit clamare clamore valido: nisi fuerit in eo tanta fortitudo / quanta in homine sano: ergo non conpellebatur exire anima a corpore: ergo libe re exibat. Dico esto quod clamauerit damore¬ valido fuit miraculum deficientibus viribus naturalibus: & deus specialissime concurre bat ad illam vocem.
¶ Sed vtrum passio christifuerit violenta. Dicg quod sic: quia contrainclunationem naturalem: anima enim naturaliter inclinatur ad corpus: & econtra. Nacuraliter enim indinabatur anima chri. sti imformare corpus: & ab extrinseco exibat contra inclinationem eius naturalem: ergo violentabatur.
¶ Sed si queratur. vtrum moriebatur contra inclinationem liberam. Dico quod non. quia anima volebat volitone libera mori: & exire a corpore: ergo non exibat contra inclinationem liberam: & sic fuit libera: & qua ratione qua libera fuit meritoria. Meruit enim Christus acceptando voluntarie passionem suam.
On this page