Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum in Christo sint plures voluntates sibi semper in volito conformes
QVeritur consequenter. vtrum in christo sint plures voluntates sibi semper in volito conformes. Notandum quod voluntas capitur multipliciter: vno modo pro appetitu quo cunqe: siue talis fuerit natutalis / siue sensitiuus / siue intellectiuus: sicut ponitur in primo phisicorum circa materiam de appetitu materie quod duplex est appetitus naturalis & animalis. Animalis diuiditur in appetitum sensitiuum: & in appetitum intellectiuum. Appetitus naturalis est appetitus / seu inclinatio ad hoc / velillud nullam presupponens cognitionem preuiam: nam quelibet inclinatio vel ad operationem / vel ad actionem / vel ad perassionem non presupponens cognitionem preuiam vocatur appetitus naturalis. ssto appetitu appetit materia formam: quia inclinatur vt subiectiue in se recipiat formam: & illum nulla precessit cognitio. appetit graue descendere naturali appetitu / & aliquam do voluntas: sed raro extenditur ad illum appetitum. Est alius appetitus animalis praesupponens (vt exeat in actum) aliquam cognitionem preuiam: & hoc capiendo appetitum pro potentia: appetitus animalis presupponit de necessitate cognitionem: vt exeat in operationem: & est duplex. quidam sensitiuus qui est potentia appetitiua presupponens cognitionem sensitiuam: vt exeat in operationem. Certum est quod animalia bruta habent aliquos actus prosequendi quibus appetunt & refugiunt aliqua obiecta & illos actus necessario precedit cognitio sensitiua. qua apprehendunt obiecta. Sed appetitus intellectiuus est potentia aperpetitiua presupponens cognifionem intellectiuam vt exeat in suam operationem: vt est voluntas / & proprie intellectus appeti tiuus vocatur voluntas proprie capiendo terminum. In primis duabus acceptionibus voluntatis capitur large: & raro / sed regulariter capitur voluntas pro appetitu intellectiuo.
¶ Secundo supponitur quod voluntas naturalis tripliciter capitur: vnomodo vt distinguitur contra voluntatem supernaturalem: & sic voluntas naturalis est voluntas cuiuscumque creature. Supernaturalis est diuina. Alio modo capitur voluntas naturalis vt distinguitur contra liberam. Et tertio modo capitur pro voluntate in ordine ad operationes elicitas ab ipsa voluntate secundum inclinationem eius naturalem / siue eliciantur libere siue naturaliter / hoc est sumitur tertio modo voluntas naturalis proipsia voluntate in ordine ad determinatas operationes id est ad illas / que eliciuntur conformitet ad inclinationem naturalem. voluntas eliciens actum etiam libere / quo refugit mortem potest dici naturalis. quia elicit conformiter ad inclinationes naturales / quam sunt ad commodum: sed si voluntas eliciat actum quo velit mori libere sicut cpitus: voluntas in ordine ad illum actum non potest dicinaturalis: quia non elicit illum actum conformiter ad inclinationem naturalem / quam est ad esse: & per consequens ad fugam mortis
¶ Tertio notandum quod tripliciter due voluntates adinuicem dicuntur conformari: primo modo in volito: secundo in actu: tertio in modo volendi. Et ista distinctio solet poni in vltima distinctione primi sen¬ tentiarum. vnde vocantur due voluntates conformes in volito: quiaillud idem / & ade quate quod vna vult altera etiam vult. Sed dicuntur conformes in actu / & est vnam illarum habere actum siue volitionem alicuius obiecti / & alteram voluntatem velle / q. illa prima voluntas habeat illum actum quis non velit obiectum quod prima vult. Certum est quod abraham volebat immolare filium: quam volitio habebat immolationem filii pro obiecto: & deus volebat quod abraham haberet illam volitionem: sed non volebat illum interfici: & volitio dei terminabatur ad actum: & voluntas dei / & abrahe erant conformes non in volito: sed in actu volendi. deus volebat quod abraham haberet illam: quamuis non vellet obiectum volitionis. Tertio modo dicuntur conformes in modo volendi / quam eodem modo volunt: puta si vna ex charitate: altera etiam si ex conditione & altera siabsolute & actualiter & propter eundem finem: Christus enim secundum diuinitatem & etiam secundum humanitatem volebat suam mortem. Similiter iudei volebant eandem mortem: & sic erant conformes in volito: sed non in modo volendi: quia deus & chitus secundum humxanitatem volebant mortem propter redemptionem humani generis & iudei propter vindictam. & sic non volebant propter eundem finem.
¶ In Christo fuerunt plures voluntates scilicet diuina & humana. Christus enim habet voluntatem diuinam / que est secunda persona: & essentia diuina. Similiter in Christo fuit voluntas humana: quia fuit humanitas &c.
¶ In Christo secundum humanitatem fuic triplex voluntas: de qua in primo notabiliscilicet voluntas libera / seu rationalis sensitiua / & naturalis non adinuicem realiter distincte: immo solum per operationes istarum trium voluntatum distinguntur. Nam Christus assumpsit perfectam nostram humanitatem: ergo cum omnibus suis potentiisscilicecum intellectiua / sensitiua / & natura li / quam appetebant / vel refugiebant. Christus enim secundum sensum refugiebat mori: ergo habebat potentiam sensitiuam: similiter naturalem: & ille tres non erant realiter distincte: nam quelibet earum voluntatum capiendo pro potentia est ipsa anima / que est sola vna in Christo.
¶ Vnde appetitus naturalis Christi secundum humanitatem est ¬ anima naturaliter inclinata vt informet eorpus / & appetitus sensitiuus est eadem anima potens preuia cognitione sensitiua in actus suos sensitiuos. & appetitus rationalis est eadem anima potens in actum volendi vel nolendi preuia cognitione intellectiua: ergo non sunt realiter distincte.
¶ Voluntas Christi secundum humanicatem libera / & absoluta / & rationalis semper fuit conformis in volito voluntati diuine in ordine saltem ad actus absolutos. Non solum enim in actu conformabatur: sed etiam in volito. Patet nullum habuit actum malum: ergo deus semper voluit illam illos actus quos habuit habere: ergo conformabatur semper &c. Q in volito patet / secundum humanitatem cognouit de omnivolito absolute a deo: sed sic est quod in nullo repugnabat voluntati dei. Nam secundum opinionem multorum quilibet tenetur se conformare si cognoscat in particulari: ergo Christus quantum ad volitionem absolutam & liberam semper conformabatur in volito voluntati diuine.
¶ Omnis enim voluntas recta est conformis sue regule in volito saltem cognito tali / & distincte: & prima regula est voluntas diuina: vnde sufficit quod sit conformis in actu volendi id est non requiritur vt recte velim / quod velim illud quod deus vult: sed sufficit quod habeam actum volendi. & deus velit me habere talem actum & non oportet quod velim omne illud quod cognosco deum velle: sed oportet quod habeam actum quem cognosco deum me velle habere / & ego arguam pariter de christivoluntate absoluta secundum humanitatem nolebat perfidiam iudeorum: &tristabatur de ingratitudine illorum tristicia consequente nolitionem absolutam / & liberam: ergo habebat illam nolitionem absolutam & liberam secundum humanitatem. lmplicat enim deum nolle absolute aliquem esse ingratum & quod sit ingratus: quia tunc aliquid eueniret contra voluntatem dei: sicut est impossibile aliquem esse talem: & non sit talis: ita est impossibile quod nolit hoc esse tale / & sit tale. ergo christus volebat aliquid vel nolebat aliquid: & tamen deus non volebat / nec no lebat illud obiectum: & per consequens conformabatur prime regule in ordine ad actum: & non in ordine ad volitum. Pro omibus istis insuper aliqui dicunt quod deus voluntate beneplaciti etiam absolute vult hominem peccare: quamuis non voluntate signi. christus secundum humanitatem nunc quam voluit aliquem peccare nec licite potuisset velle. Breuiter ergo dico / non quicquid cpius voluit: illud idem deus volebat. Patet ex prino arti culo cprius nolebat infidelitatem iudeorum absolute: sed sic est quod secundum diuinitatem falsum est quod deus volebat eos esse infideles: ergo non quicquid volebat secundum humanitatem: volebat secundum diuinitatem. Tertio: chpitus cognoscens secundum diuinitatem deum aliquid velle num quam voluit contrarium voluntate libera & absoluta. Et hoc sufficit quod conformabatur in volito id est nichil volebat / cuius contrarium deus volebat voluntate absoluta & libera: licet volebat aliquid quod deus non volebat neque nolebat.
¶ Voluntas naturalis similiter voluntas sensitiua: similiter voluntas libera quantum ad actus conditionatos non conformabatur in volito secundum humanitatem voluntati diuine: & ista condusio sequitur ex dictis in. xv. distinctione de voluntate naturali. Patet: cpius naturaliter & absolute refutabat mortem: & nolebat absolute naturali nolitione: sed deus volebat absolute: ergo nonc onformabatur. desensualitate patet / quia actu positiuo refutabat mortem: & hoc non refutabat deus: igitur. De libera in ordine ad actus conditionatos dictum est quod nolebat mori.
¶ Quinta conclusio. Quelibet voluntas humana christi erat conformis voluntati diuine in actu: patet de quolibet actu quem habebat quelibet voluntas humana christi: deus enim volebat quod haberet illum actum: quod haberet illam fugam naturalem & conditionatam in actu libero: igitur.
¶ Sexta. Conformatur in modo volendi: quia propter eurdem finem volebat cpituns ea que volebat sicut deus: & eodem modo ex charitate: & sic patet facilis responsio ad questionem.
¶ Dubitalur primo: vtrum fuerit rebellio sensualitatis contra rationem. Dicit Gabrie ex Ocham quod multipliciter causaturin nobis rerebellio contra rectam rationem. Primo causatur nobis rebellio in sensualitate ad ratio nem isto modo: quia causatur in nobis aliquis appetitus sensualis ab apprehensione sensitiua ad illud quod est prohibitum / & difforme rationi: sicut appetitus qui causatur ad actum carnis ex apprehensione / vel visione pulchre mulieris: ille actus appetitus sensitiui est ad illud quod est difforme dictamini recto: puta quod non est fornicandum: appetitus talis est ad illum actum.
¶ Secundo modo causatur in nobis rebellio in sensucontra rationem: quia scilicet quamuis apetitus ille sensitiuus non feratur in obiectum de sedisconueniens rationi: nichilominus nimis auide & intense fertur in tale obiectum plusquam recta ratio dictet esse ferendum.
¶ Tertio causatur rebellio in sensualitate: quia ille cffrenatus motus / quo sensualitas tendit in obiectum retrahit voluntatem: vel in toto: vel in parte ab actu debito: vt motus sensualisin incontinente.
¶ His suppositis cum queritur: an christus in sensualitate habuerit rebellionem ad rectam rationem / non est difficultas. Primo modo non habuit rebellionem in sensu ad rectam rationem. Secundo modo: quia cpitus nunquam caruit actu sibi debito: quia peccasset: ergo nun quam habuit actum sensualitatis ita effrenatum quod retraheretur in roto velin parte: igitur. quia omnis talis rebellio est peccatum vel cum peccato. Tertio modo. Christus non habuit rebellionem secundo¬ modo: quia nunquam habuit actum sensualitatis nimis effrenatum. Patet Christus nunquam habuit actum sensualitatis non imperatum a voluntate: sed omnis voluntas Christi fuit recta: ergo. non est sicut in nobis. Nam motus sensualitatis in nobis preuenit rationem sed in christo ratio imperabat illos motus sensualitatis ad comprobandum veritatem humanitatis in christo: motus sequebantur ratio nem: & nunquam insurgebant nisi secundum quod voluntas imperabat vt insurgerent: sed deprimo est tota difficultas. Vtrum cprtus ex apprehensione sensitiua habuerit notum sensualitatis ad obiectum difforme rationi: christus enim habuit similes noticias sensitiuas: quaes habemus: que naturaliter causant actum appetitus sensitiui: & habuit appetitum sensiriuum eiusdem speciei nobiscum: ergo habuit ommnes causas naturales illorum actuum: ergo videtur quod habuerit illos actus: quia causis naturalibus positis de necessitate ponitur effectus: cum ergo sensualitas christi non erat glorificata / neque dotata / & habuit causas naturales illorum motuum: ergo videtur quod habuerit illos motus qui feruntur in obiecta difformia. Dicit ocham quod deus suspendebat illas causas naturales. Alia ratio Dico quod non habuit illos motus: quia quamuis essent cause naturales: habebat in voluntate & in intellectu aliud naturaliter resistens productioni actuum appetitus sensitiui. Vnde non est difficultas quin positis causis naturalibus actus appetitui / quin feratur in obiectum disconueniens statim: sed potest esse tanta consideratio in intellectu & affectio in voluntate respectu obiecti retrahentis ab obinecto prohibito vel in oppositum: quod sensus nullo modo mouebitur ad illud obiectum qumuis habeat causas productiuas illius motus: vnde in christo fuit semper intensissima volitio ad obiecta honesta / & ad speculandum diuinam altitudinem: vt etiam ille cause non suspensa actiuitate suarum virium impedirentur ne causarent illos motus contra rectam rationem.
¶ Dubitatur secundo. Vtrum cporius in orto conditionaliter orauerit: cum dixit. Pater transeat a mecalix iste / si posst bile est: vel absolute.
¶ Respondetur / & sit prima propositio. Non conuenit christo ora re secundum diuinitatem: quia nunquam equa lis orat equalem in eo in quo est equalis: sed cpius est equalis patri secundum diuinitatem ergo.
¶ Secunda propositio. Christus eo modo quo voluit a se transferri orauit quod transferretur: sed voluit conditionaliter transferri. vt dictum est: ergo orauit conditiona liter: Patet per eius orationem. Pater si possibile est &c.
¶ Tertia propositio. Christus secundum humanitatem & secundum partem rationis humanitatis obtulit orationem patri tanquam aduocata ipsius sensualitatis: quia mouetur communiter dubium an illa oratio fuerit sensualitatis: & dicitur quod ratio illam obtulit tanquam aduocata sensualitatis. Patet: quod ratio obtulit: quia sensus non potest cognoscere deum: & nichil rogamus nisi illud cognoscamus: igitur. Secunda pars patet sensualitas refutabat mortem absolute. Similiter appetitus naturalis: ergo ratio quarens translationem illius mortis offerebat illam orationem tanquam aduocata sensualitatis: aut appetitus naturalis.
¶ Quarta propoteOratio in illo quod absolute voluit est ex audita. ad hebreos vndecino. Sed multe auctoritates dicunt non esse exauditam. Verum est quantum ad orationes conditiona les: sicut de translatione calicis: & de remissione peccatorum iudeorum cum orabat Pater ignosce illis: illa enim oratio erat conditionalis: puta si peniteant: sed quantum ad orationes absolutas semp christus fuit exauditus pro sua reuerentia.
On this page