Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Christus in instanti suae conceptionis meruerit

¶ Distinctio. xviii.

UTrum Christus in instanti sue conceptionis meruerit. Et ista questio ex duobus habet difficultatem.

¶ Primo ex hoc: quod christus semper fuit beatus: & statui beatitudinis videtur esse repugnans meritum.

¶ Secundo habet difficultatem ex hoc quod in instanti non potest elici actus meritorius. vnde dicunt multi doctores quod in primo instantinullus potest mereri / nec peccare: ergo apd illos non meruit christus in primo instantisue conceptionis.

¶ Pro solutione noto quod mericum secundum Scotum est motus / vel operatio voluntatis libere elicita acceptata ad aliquod premium retribuendum illi qui operatur illam operationem: vel alicui alteri ab eliciente.

¶ Dicitur operatio: & per hoc sequitur primo quod nulla pura omissio est meritoria & hoc correlarium infert Dio nyvsius in secundo: & semper ab omibus doqoribus ponitur in diffinitione meriti operatio: ideo cum nulla pura onissio sit motus / vel operatio: sequitur quod nulla talis est meritoria.

¶ Pro nunc dico quod nullus potest mereri per puram omissionem: quia nulla pura omissio refertur in deum: & si referatur hoc est per actum positiuum: & sic non est pura omissio / & de ratione meriti est relatio in deum.

¶ Secundo sequitur quod nulla nolitio vel volitio naturalis est meritoria: quia dicitur libere a voluntate elicita. si libere: ergo que elicitur naturaliter non est meritoria.

¶ Mouetur difficultas & Holcot querit vtrum deus posset acceptare adus naturales. & si sic: tunc essent meritorii. hoc stat in equinocatione de ly meritum. Vnde stricte capiendo meritum non erunt meritoriiquia de ratione meriti est esse liberum: & perea que nobis insunt naturaliter: nec laudamur: nec vituperamur. sed quicquid sit de lege posita nullus actus naturalis est meritorius. Dicitur acceptata ad retribuendumpre mium elicienti: vel alteri ab eliciente.

¶ Ex ista particula infert Dyoni. quod nullus actus reproborum est meritorius proprie capiendo: quia bene sequitur. lste est reprobus: ergo actus istius non acceptatur ad vitam eternam saltem ei conferendam: nec alteri: quia nullus meretur alteri gloriam preter quam christus qui meruit nobis: ergo. dicit Diony. nullus actus repbi est meritorius stricte capiendo meritum. Et sic consequnter infert quod est in potestate meade actu / qu fuit meritorius quod non fuerit meritorius: quia est in potestate mea facere quod nunquam fuerim predestinatus: quia est in potestate mea finaliter peccare: etiam est in potestate mea facere quod actus qui non fuit merin torius: quod fuerit meritorius.

¶ Quantum ad hoc: regulariter doctores non sunt sue opinionis. nam consentiunt regulariter ommnes doctores quod omnis actus elicitus in grai & ex gratia est meritorius: sed reprobi aliquam do sunt in gratia: & eliciunt operatones ex gratia: ergo stat quod mereantur. Quomodo ergo exponitur ista particula / ad retribuendum premium acceptata. Dico quod exponitur retribuendum praemium acceptata secundum presentem iusticiam.

¶ Vnde contingit dupliciter uctum ad vitam eternam acceptari: vnomo do secundum eternam predestinationem: & nichilaliud est / quam deum voluisse ab eter no voluntate beneplaciti: & velle pro illo actu conferre vitam eternam. Nam bene se quitur. Voluit voluntate beneplaciti & ab solute conferre vitam eternam: ergo conferet. nam bene sequitur. Acceptat ad vitam eternam: ergo pro illo actu dabit vitam eternam: sed actum acceptari secundum presentem iusticiam est deum velle pro illo actu dare vitam eternam. si taliter operans perseueret in eo statu in quo elicit vsque ad finem / puta in gratia. & dicunt tunc doctores quod illa particula acceptata &c. debet glossari / non secundum eternam prescinam sed secundum presentem iusticiam.

¶ Quereret aliquis: capio duos qui ex eadem charitate circa eandem materiam / & eodem conatu eliciunt equales actus: vnus tamen est reprobus: & alter predestinatus: & sic actus vnius acceptatur secundum eternam predestinationem: & alterius secundum presentem iusticiam. Vtrum plus sit acceptari secundum eternam prede stinationem: quam secundum presentem iusticiam. & si sic: tunc actus illius qui acceptatur secundum eternam predestinationem erit magis meritorius & melius. nam videtur quod melius sit isti: quod actus eius acceptetur secundum eternam predestinationem quam secundum presentem iusticiam. quia melius est / quod conferatur ei b: atitudo quam sub conditione: puta si perseuerauerit: ergo est magis meritorius: ergo erunt duo / qui equaliter operantur: & tamen vnus plus meretur quam alter. Dico quod iile qui est praedestinatus non plus meretur quam alter: vnde plus mereri est actum ordinari ad maiorem gloriam secundum presentem iusticiam: ideo actus reprobi ordinatur ad tantum gradum glorie ad quantum ordinatur actus predestiati sed quia reprobus ponet obicem non conferetur ei: & conferetur alte ri.

¶ Quantum ad vltimam partem sibi vel alteri. sequitur ex hoc: quod aliquis potest alte ri mereri de premio accidentali non est questio. nam posset alteri mereri: puta remisissionem pene in purgatorio. Sed de merito glorie regulariter dicunt doctores quod nullus potest alteri mereri preter quam christus quo meruit nobis omnibus quamuis Diony. dicat oppositum.

¶ Queritur in quo consistit radix meriti id est quis actuum sit primo meritorius: ita quod ille sit meritorius seclusis omnipus aliis: & nullus est meritorius secluso illo: & similis est questio qua queritur in quo consistit radix boni actus. dico quod radix meriti consistit in dilectione dei que est amor amicitie & non in amore concupiscentie. Nec consistit in affectione iusticie: prout regulat affectionem commodi: sed in aftectione iusticie in se considerata non in qua libet sed in amore amicitie dei.

¶ Primus actus meritorius de necessitate debet esse dilectio qua diligitur deus amore amicitie. Debet esse actus voluntatis quo bonitas deinobis placet in se considerata non relata ad aliud: puta quod complacet nobis quod deus sit summe bonus. iustus: & illa volitio est meritoria secluso quocunque alio.

¶ Ratio est. Nullus actus est meritorius nisi procedat ex inclinatione charitatis: hoc satis supponitur. Sed charitas primo inclinat ad dilectionem dei: & solum secundario ad diligendum creaturas propter deum: ergo primus acdus meri:grius est ailecio aei cs icurdiximus quod primus actus fidei siue primum credibile est hoc complexum. omne reuelatum a deo est verum: ita primum diligibile ex cha¬ ritate est deus: & nihil est diligibile ex charitate nisi ex inclinatione actualis amoris deiergo primus actus charitatis est amor dei: ergo est radix meriti: ergo radix meriti consistit in dilectione dei super omnia quo diligitur deus amore amicitie: quia est actus meritorius secluso quocumque alio: & nullus est meritorius nisi procedat ab illo: vel actualiter: vel virtualiter.

¶ Hoc supposito quod radix meriti procedit siue est dilectio dei. Si sint duo quorum vnus diligit deum amore amicitie & ex illa dilectione diligit etiam proximum: alter vero diligit tantum modo deum.

¶ Queritur an dilectio proximi que procedit a dilectione dei superaddat aliquid meriti super dilectionem dei super omnia: & arguitur quod non / quando est aliquis actus ita bonus quod non est bonus nisi propter presentiam alterius: ita quod altero secluso non esset amplius bonus: non superaddit bonitatem: quia non est bonus nisi bonitate extrinseca: ergo similiter si sint duo actus meritoriised vnus est meritorius propter presentiam alterius solum ita quod eo secluso non esset ampiius meritorius. videtur quod meritum quo est meritus non est nisi meritum alterius: sed ista dilectio proximi non est meritoria nisinpropter dilectionem dei: & propter presentiam dilectionis dei: ergo videtur quod meritum dilectionis proximi non est nisi meritum dilectionis dei: & sic ille qui diligit deum: & ex illa dilectione diligit proximum non plus meretur quam ille qui diligit deum precise.

¶ Quantum ad hoc videntur michi antiqui dicere quod non superaddit meritum sicut bonauentura. Dicunt enim quod non est attendem dum quid fiat: quid fugiat: quid operetur homo: sed ex quanto id est quanto amore dei: ergo totum meritum reponunt in amore dei: ergo operatones multiplicate & imparate ab amo re dei nihil meriti habent.

¶ Nichilominus videtur michi probabilius: quod talis dilectio superaddat meritum: quia nisi sic superssuum esset operari opera consiliorum: dummodo semper equaliter diligeretur deus si totum meritum consistat in dilectione dei. Ideo dico qauis radix meriti sit dileciodei: & amor ille amicitie: & primus actus meritorius necessario sit ille. dico tamen quod dilectio proximi ex illo procedens superaddit meritum. Ratio est: nam certum est quod dilectio proximi est actus bonus moraliter alia bonitate quae sit ille actus diligendi deum super omnia quia est liber alia libertate quam sit ille actus diligendi deum super omnia: quia praesupposito tali actu diligendi deum super omnia non necessario sequitur dilectio proximi: ergo habet nouam libertatem circa proximum: ergo & nouam bonitatem ergo & nouum meritum.

¶ Et ad argumentum quod fiebat quando aliquis actus est bonus propter praesentiam alterius solum non habet bonitatem nisi actus per cuius presenciam est bonus. Ec Ocham omnem talem vocat extrinsece bonum: id est bonum bonitate aliena: sed nego antecedens: quamuis dicat contrarium Ocham: & dico quod dilectio proximi que habet deum non pro obiecto: sed pro fine est bona noua bonitate propter nouam libertatem.

¶ Notam dum secundo quod meritum precedit premium saltem natura. id est ordine nature. quarequia bene sequitur hoc est iam istius: ergo per nullum actum sequentem ipse efficit hoc suum. Similiter bene sequitur hoc estiam istius: ergo per nullum actum sequentem efficietur hoc sibi debitum.

¶ Ex isto fundamento / aliquid mereri non est nisi effici illud sibidebitum: vel effici suum / mereor aliquid id est facio quod illud mihi debeatur: sed sic est quod si iam sit meum per nullam operationem sequentem facio quod sit meum de nouo: ergo nunquam mereor per aliquam operationem sequentem. ergo nunquam meritum sequitur premium: ad minus oportet quod tempore aut natura precedat / & bene meritum precedit praemium saltem natura. Nam non videtur repugnantia quin pro eodem instanti quo mereor beatitudinem deus mihi conferat illam: & tunc actus meritorius non precedit tenpore sed natura: quia est causa sine qua non / beatitudinis.

¶ Ex quo sequitur quod respectuiam habiti nullum est meritum sed habendi. Secumn do sequitur / nullus perfecte beatus iam me¬ recur. Ratio: si sit aliquis perfecte beatus est totaliter satiatus: nec amplius aliquid querit. ergo dicitur perfecte beatus. vnde anime separate non sunt omnino beate. Nam sicet habeant & sint satiate quantum ad id quid appetunt appetitu libero: sed appetitu naturali non sunt perfecte satiate: quia appetunt informare corpus.

¶ Similiter Christus in via secundum portionem inferiorem non erat perfecte beatus.

¶ Notandum tertio / meritum proprie acceptum pertinet ad portionem superiorem rationis primo & pri cipaliter. Nam bene sequitur meritum primo & principaliter consistit in actu dilectionis dei: quia diligitur amore amicitie: sed talis actus pertinet ad portionem superiorem. ita quod nullus actus est meritorius nisi sit portionis superioris vel nisi imperetur ab actu existente in portione superiori: id est a dilectione dei super omnia.

¶ Notandum quarto. Christus fuit verus beatus & aliquantulum viator secundum diuersas potentias quod fuerit verus comprehensor patet: quia habuit veram visionem & tensionem. Etiam Christus aliquantulum fuit viator secundum portionem inferiorem rationis: quia habuit sensualitatem passibilem & corpus mortale: sed ista repugnant beatitudini corporis: ergo sequitur quod christus fuit aliquantulum viator. & hoc notum est.

¶ ouinto notandum quod nullam implicat contradictionem quin actus beatificus sit meritorius. Patet: non implicat contradictionem aliquem beatum qui non est summe beatus puta quantum esse potest: quin illi augeatur sua beatitudo. & non implicat quod actum quem habet qu est fruitio deusacceptet ad augmentum beatitudinis.

¶ Vnde tota difficultas circa hoc est. Talis beatitudo secundum quosdamsilice fruitio beatifica est totaliter a deo sic quod nullomono a voluntate fruentis: ergo non est lihere elicita a voluntate. Queritur modo qumo est actus meritorius? tenet Gabriel quod quaelibet pars beatitudinis est totaliter a deo: qumo ergo stat quod sit meritoria & non video qumo habeat hoc dicere: & sic non bene videtur aduertisse ad ea quae supra dixi: & ad sua fundamenta. Sed tenendo cum Holcot quod deus potest acceptare actus naturales: potest dicere quod deus potest illum actum fruitionis acceptare. Vnde dicit Ocham & ha: quod habuitalteram dilectionem ab illa quam est totaliter producta a deo: & sic per illam meruit & non perprimam.

¶ In isto primo articulo iam declaratum quid sit meritum: & in quo consistat radix meriti: & de Christo quomodo fuit viator & comprehensor: & actui beatifico an repugnet esse meritorium.

¶ Sed in isto vltimo notabili quia querebatur an Christus meruit in instanti inuestigabimus an ad meritum requiratur successio vel possit esse in instanti. dico conformiter ad Scotum & ad Ocham / quod de ratione meriti non est successio: sed in instanti potest esse meritum: hoc est dicere / non est de ratione actus meritorii quod producatur successiue: sed potest in instanti & totus simul produci. Hanc propositionem deducit Scotus in presenti distinctione: nam ad producendum actum meritorium tria sufficiunt: scilicet intellectus / & voluntas non impedita.

¶ Secundo cognitio per quam obiectum presentatur voluntati. & tertio charitas. Dicit ergo ad prducendum actum meritorium primum requisitum est voluntas non impedita: quia non potest produci nisi a voluntate. Secumndum est / cognitio per quam intellectus ostendit voluntati obiecta circa que est eliciendus actus meritorius: quia voluntas non potest in incognitum. Non enim potest velle velnole amare vel odire nisi intellectus cognoscat. inuisa enim diligere possumus incognita nunquam. Et tertium est charitas. Ista tria sufficiunt: ergo quandocumque ista tria simul concurrunt potest produci effectus puta actus merit orius. Patet consequentia / causis positis sufficientibus ad producendum effectum iam vel ponitur effectus. vel saltem pot est poni: alias non essent cause sufficientes: quia si non ponatur hoc est semper defectus alicuius: sed sic est quod ille tres cause possunt poni in eodem instanti. Nam de voluntate non est difficultas. Similiter quod possit poni¬ tognitio patet: quia cognitio est res permanens / ergo datur vnum instans in quo est & eodem modo dicatur de charitate: ergo datur instans in quo ista tria simul concurrunt. & ista est resolutio Scoti. vnde positis causis sufficientibus potest poni effectus Nam si sit causa naturalis ponitur effectus. Si cau sa libera potest poni: sed pro eodem instanti ponuntur omnes cause vt dictum est. ergo.

¶ Sed videbitur alicui quod ista ratio non est sufficiens. Ponuntur omnes cause sufficientes ad producendum calorem in instanti: quia non requiritur nisi ignis: & tamen pro illo instanti non potest poni calorquia calor non producitur in instanti sed successiue: ergo ista consequentia non valet omnes cause ponuntur in instanti: ergo effectus potest poni in instanti. Similiter certum est quod cause efficientes & sufficientes reisuccessiue sunt in instanti: & sunt res permanentes: & effectus est res successiua: quia non potest poni in instanti sicut patet de miotucuius causa est substantia permanens: ergo ista consequentia non valet: cause ponuntur in instanti: ergo effectus ponitur in instam ti. Dico quod doc. debet sic intelligi.

¶ Quandocunque sunt cause sufficientes ad producendum effectum & non repugnat effectui totum simul produci: & non ponitur resistentia: & in eodem instanti in quo cause sunt posite ponitur sufficiens applicatio: iam ponitur effectus. Tria ergo requiruntur vt dicat verum. Primum / quod cause efficientes sint sufficienter applicate adinuicem. & passum similiter: & quod ille cause non habeant resistentiam. vnde Aristoteles in septimo phisico rum & in quarto videtur dicere quod omnis causa sit cum resistentia. & propterea quando ignis producit calorem in aliquod passum quamuis applicatio fuerit facta in tempore: tamen in instanti verum est dicere: iam est sufficienter applicatus: nichilominus non producitur in instanti ille calor: quia habet resistentiam in passo. Requiritur ergo quod effectus ex natura sit in instantiprducibilis: & qod ei non repugnet. & hoc di¬ cto propter effectum qui est res successiua: quamuis cause sufficientes ponantur in instanti implicat tmen effectum produci in in stanti postquam est res successiua: ergo bene dicit doc. quandocunque sunt cause sufficientes applicate adinuicem & in passo nulla est resistentia: & effectui non repugnat totum simu l produci ex natura eius tunc de necessitate si sint cause naturales producitur effectus Si autem altera sit libera potest poni effectus.

¶ Dices ergo quando ignis producit calo rem sine resistentia ad minus producit in instanti. patet: potest esse aliquod corpus inclinatum ad calorem: etiam secundum formansubstantialem non habens tantum calorem ad quantum inclinatur. Certum est quod aer est naturaliter calidus: & stat quod in aere non sit tantus calor ad quantum inclinatur secundum inclinationem forme sue substantialis si sit d imidia pars: & applicetur igni calefiet. & nulla est resistentia: ergo calefiet in instanti. Dicitur quod si non sit obstaculum ille producet illum calorem cuius est naturaliter productiuus. C Ecce ergo pro resolutione: potest actus meritorius elici in instanti: & aliquis potest mereri in instanti. & ista materia tractatur in tertia distinctione secundi sententiarum de angelis.

¶ Pro difficultate huius materie & pro fundamento. Dico si quis mereatur aut demereatur in instanti non oportet quod in quolibet instanti sequenti continuatio tantum mereatur / vel demereatur quantum in primo.

¶ Ratio / quia tunc in quantocunque paruo tempore in quo continuaret actum elicitum iam infinite mereretur aut demereretur. Patet: sunt infinita instantia: ergo si in quolibet instanti mereatur equae lem portionem beatitudinis sicut in primo meretur infinitas equales non communicantes: sed ex omnibus talibus equalibus non communicantibus resultat infinita multitudo: cum instantia non comunicant ergo meretur infinitum premium intensiue: quod est falsum. ergo non meretur tantum in quo libet sequenti. & sic oportet de necessitate dicere quod in aliquibus: imoper infinitana¬ turaliter bene continuat. & sic in illis nihilde nouo meretur: aut demeretur. Vel oportet dicere quod postquam actus est elicitus in instanti nunquam aliquid in instanti sequenti meretur denouo nisi propter circunstantiam aduenientem.

¶ Vnde quregorius dat vnum tempus in quo non potest desistere ab actu: & vocatur tempus naturalis continuationis: sed potest desistere in instanti terminante illuq tempus: & si continuet in illo aliquid meretur: aut demeretur: quia libere / & post illud instans: iterum datur tempus naturalis continuationis.

¶ Dicit Ocham in instanti eli citionis aliquid meretur de nouo si sit bonus: sed non meretur de nouo in aliquo in stanti sequenti: sed in temporesolum ratione continuationis successiue quauis libere conseruet in aliis instantibus: sed aliquid primo est meritum vel demeritum quod meretur in tempore proxime ad illud instans. Nam oportet ymaginari ita esse in illa continuatio ne successiua sicut est in productione successiua alicuius qualitatis. Nam quando qua litas produeitur successiue in instanti quo continuatur falsum est dicere aliquid productum est de nouo quia subito produceretur: sed verum est dicere in hoc instanti: aliquid est primo productum: scilicet quod producitur in tempore: quia in illo instanti verum est dicere: hoc totum est & nunquam prius illud totum fuit: licet partes eius fuerint. Inde continuans actum per horam in instanti elicitionis meretur: sed in instanti medio nichilmeretur: sed in instanti medio est aliquid primum quod meretur successiue continuando: & merebatur illud successiue in cota prima dimidietate hore. lta dicit Ocham. & illa opinio est probabilior.

¶ Dico notan ter nisi superueniat circunstantia noua in continuatione: quia stat demereri in instanti nouam penam quam non demerebatur sortes quando continuabat. Vnde ipse eliciens actum qui nondum est prohibitus sibi continuando illum non demeretur: & in instanti medie hore erit prohibitus: nichilominus continuatillum per totam ho¬ tam in instanti medie hore demeretur aliquid de nouo: ac si illum de nouo eliceret: quia est noua circunstantia superioris puta obligatio noua ad non habendum illum actum. Vnde Ocham & alii qui dicunt quod actus producitur in instanti concedere debent quod in in stanti continuationis potest aliquid demereri de nouo: sed hoc nunquam est nisi propter nouam circunstantiam que concurrit in illo instam ti & nunquam prius erat. ¶stis suppositis sit prima conclusio. Christus nobis & sibi meruit non obstante quod toto tempore vie esset cumprehensor & viator. Prima pars patet per paulum ad Ephesios primo. Gratificauit nobis pater in dilecto filio suo in quo habemus redemptionem per sanguinem eius in remissionem peccatorum: ergo sequitur quod christus meruic nobis remissionem peccatorum in effusione sanguinis sui. Secunda pars patet: christus meruit sibi. Patet per illud ad philippenses secundo. Exinaniuit semetipsum. & sequitur propter quod deus exaltauit illum. ergo christus meruit exaltari: & meruit habere nomen quod est super omnenomem. Christus ergo meruit nobis. sed quod? Dico quod apertionem regni: remissionem peccati: gloriam & gratiamecdsltem Christus meruit sibi exaltari / habere nomen quod est super omnenomen quod est deus.

¶ Conrta. Christus semper est & fuit deus: ergo non meruit sibihoc nomene deus. dicunt doc. meruit hoc nomen deus quantum ad cognitionem & noticiam hominum: hoc est meruit cognosci & credi quod esset deus ab hominibus.

¶ Secunda conclusio. Christus nedum meruit nobis gratiam: gloriam: & remissionem peccatorum actibus imperatis passione sua: similiter actibus sensualitatis sed etiam actu beatifico portionis superioris rationis. Ista conclusio habet duas partes. Prima quod illis actibus partis inferioris & potentie executiue meruit. Patet. Christus omnia ista obtulit deo patri pronobis & hostiam viuam pro nobis: ergo christus illis omnibus meruit pro nobis. Secunda pars est quod etiam actu beatifico. vnde nunquam est meritum quin radix sit in parte superioriportionisronis: id est in amore dei: ergo pri¬ mus actus meritorius Christi erat amor deisuper omnia: sed ille actuseret beeatificus: ergo actubeatifico meruit nobis illa. vult dicere condlusio quod nunqm aliquis actus poten tie executiue est meritorius nisi procedat ab amore deisuper omnia: & ab actu portionis superioris.

¶ Contra / si deus infunderet mihi suum amorem se solo: ita quod necessitaret me deus ad amandum ipsum amore amicitie talis non est mihi meritorius: quia non venio laudandus propter illum actum quia ille actus non est ame / & respectu illius non mehabeo libere sed pure passiue & naturaliter in me productus est: ergo videtur quod talis non sit meritorius. Dico quod quamuis ille actus sit in me naturaliter productus: & nullo modo me habeam libere ad eum sed pure passinue: tamen mediante illo actu possum libere elicere circa creaturam puta ex illo actu dilectionis dei super omnia asolo deo causato in me possum libere diligere proximum: quia non necessitor ad diligendum proximum: nec impedior: & illa dilectio videtur meritoria: cum sit bene circunstantionata & libere elicita conformiter ad dictamen rectum: & propter debitum finem scilicet propter deum. ergo videtur quod aliquis actus circa creaturam sit miritorius qmuis actus circa deum non sit meritorius. quia stat actum circa deum non esse liberum in ordine ad eum qui diligit. & tamen actus qui erit circa creaturam erit liber. ideo non haberem pro inconuenienti quod per dilectionem crcature mererer: & non per dilectionem dei: quia illa dilectio non est libera. Sed regulariter primus actus meritorius est dilectio dei super omnia.

¶ Tertia conclusio. christus nunquam sibi meruit beatitudinem id est claram visionem neque fruitionem. Patet. chrstus nunquam meruit sibi illud quo numquam caruit: sed numquam caruit beatitudine. sempereni fuit beatus christus in vtero / extra vterum & in passio ne: &c. ergo numquam meruit beatitudinem in instam ti conceptionis: quia vel meruit ipsam per semetipsan velper aliquid aliud: non per semetipsam vt notum est: neque per aliquid aliud: quia illud aliud prius habuisset: quambeatitudinem quod est falsum: igitur.

¶ Quarta conclusio. Christus meruit sibiimpa ssibilitatem / & gloriam corporis per actus imperatos / & per suam fruitionem. Patet ex prehabitis: quia omnis actus Christi suit meritorius. Patet / nullum habuit actum elicitum / aut imperatum quin fuerit liber conformis dictamini rationis: igitur semperfuit meritorius. quod meruerit sua fruitione. Patet: quia si non fruitione meruissec nullo alio actu imperato meruisset. Hic arguit scotus satis apparenter. Quandocunque aliquid habetur sine merito omnia que sequuntur ad illud non cadunt sub merito:quando sequuntur necessario necessitate naturali: quia ad habendum illud non oportet mereri: sed solum aufferre obstaculum si non sequatur: sed sic est quod gloria anime Christi non cadit sub merito: & ad illam necessario necessitate naturali sequitur gloria corporis ex re dundantia in corpus: ita quod ex illa sequitur impassibilitas / agilitas / &c. Cum ergo gloria anime non cadat sub merito: & ad illam sequatur gloria corporis si non ponatur obstaculum: ergo est solum opus remouere obstaculum: ergo immortalitas non cadit sub merito.

¶ Dico quod primum cadit sub merito inquam tum amotio obstaculi cadit sub merito / quam uis ergo ad gloriam anime si non fuisset obstaculum fuisset subsecuta gloria corporis & gloria anime non cadebat sub merito: dicotamen quod gloria corporis cadit sub merito: quia impedimentum erat / non concursus dei cum gloria anime. Amouere enim obsta culum est deum concurrere: & potest mereriquod deus concurrat: & sic quod habeat dotes corporis cadit sub merito. Christusenim meruit quod deus non amplius suam actiuitatem suspenderet ad concurrendum cum gloria anime ad gloriam corporis.

¶ Quinta conclusio. Christus non solum meruit in passione. Patet in instanti conceptionis habuit omnia requisita ad meritum: scilicet voluntatem & charitatem / ergo verificabile est quod meruit. Dicunt doct. quod imn instanti sue conceptionis elegit mori pro redemptione geneis humani: & in eodem instanti tristabatur de ingratitudine iudeorum: &c. ita quod nunquam secundum humanitatem fuit sine tristicia.

¶ Sexta conclusio. lllud idem qud meruit in instanti conceptionis meruit in tenpore / & in vita: & nihil de nouo: ergo meruit idem quod prius merebatur: & sic meritum in tempore vite non erat noui premiised eiusdem premii / quod merebatur in instanti conceptionis.

¶ Resolutorie patet quomodo christus meruit nobis / & sibi: sicut deductum est per sex conclu siones: quod meruit nobis gloriam: & gratiam tam actibus portionis superioris / quam actibus portionis inferioris: & ab instanti conceptionis inclusiue: hoc est quod in illo instanti merebatur.

¶ Insup quod meruit sibi impassibilitatem / & immortalitatem & cunctas dotes corporis.

¶ Iam mouetur dubium contra illud quod dictum est in tertio notabili & in vna conclusione: quod actus beatificus christi erat meritorius: quia actus fruitionis quo fruebatur deo erat meritorius: quia prima radix in qua principaliter & primo consistit meritum / est amor dei amicitie. Certum est quod illa fruitio christi erat beatifica: quia erat beatus. Iam instatur tripliciter contra illam conclusionem. Omnes conditiones requisite ad actum meritorium repugnant actui beatifico. patet anes / de ratione meriti est quod sit actus contigentis id est liber libertate contradictionis: sed actus beatificus non est liber libertate contradictionis: quia non est in pestante beati facere se beatum & desistere: postea inchoare illum actum: ergo sequitur quod aliquid requiritur ad actum meritorium: quod repugnat actui beatifico. Secundo / quod meritum eliciatura merente: sed actus beatificus non elicitur a merente: sed est a solo deo: ergo actus beatificus non est meritorius. Et tertion / anima christi secundum portionem superiorem erat totaliter beata: ergo secundum illam nullo modo poterat mereri: & per consequnus non erat actus meritorius.

¶ Quantum ad hoc dubium ex praehabitis tripleciter ranendere possumus. Primo certum est quod Christus habebat dilectionem beatificam quam non erat effectiue a voluntate / sed a deo solum secundum Ocham / potest dici quod talis dilectio nullo modo erat meritoria: & hoc est multum apparens: sed cum in ipsa potentia scilicet anima sint omnia que requiruntur de necessitate ad producendum volitiones: scilicet libertas / cognitio obiecti: ipsa voluntas Christi cum illa cognitione potest exire in actum diligendi. Ecce quauis deus infunderet anime Christi vnum amorem: sicut infundit singulis beatis nihilominus potentia beata cum cognitione est causa sufficiens ad producendum amorem distinctum specie ab illo / quem producit deus: quia ille non est producibilis a creatura: ergo distinguitur specie ab illo / qui producitur a creatura. Iam dico quod Christus per secundum amotem meretur diligendo deum non per amorem qui est beatificus proprie: sed per amorem qui producitur a voluntate christi libere & ipsa cognitione. & quando doct. dicunt quod meretur per actumbeatificum id est qui ratione obiecti erat beatificus: & non per actum qui formaliter est beatitudo: quia nullo modo est a voluntate: sed meretur per actum qui est de eodem obiecto / de quo est actus formalis beatificus: & non est difficultas sic dicendo. Potest dicisecundo. qamuis actus portionis superoris / qui necessario requiritur ad meritum non sit meritorius: non sequitur quin actus portionis inferioris sit meritorius: licet enim deus produceret in me actum dilectionis sue modo beatifico: & necessitaret me vt nullo modo liber essem libertate contradictionis: nihilominus ex illo amore possem consequenter & libere elicere actus circa creaturas. Nec sequitur. necessitat mead dilectionem finis: ergo & mediorum. Isto supposito falsum esset quod mererer per dilectio nem dei: quia actus ille nullo modo est liber nihilominus mererer per actus portionis rationis: quia isti actus circa creaturas libere eliciuntur a me: & sunt conformes recte rationi& propter debitum finem: ergo oportet dicere quod illi actus sunt boni: ergo meritorii. Eodem modo posset dici de Christo: quod quamuis Christus fuerit necessitatus ad amorem dei: nichilominus ex illo amore ad quem necessitabatur libere eliciebat multas alias volitiones: & potest dici quod in illis consistebat meritum: & sic oportet negare quod oporteat semper actum meritorium esse actum diligendi deum

¶ Tertio. potest bene dici quod Christus non habuit unisi vnicum actum diligendi deum / & ille fuit beatificus. & nullo modo liber libertate contradictionis respectu ipsius christi quo ad animam: sed solum respectu diuinitatis: & tunc per illum actum Christus merebatur: & quamuis non esset contingentia in actu: adhuc in illo consistebat meritum: quia meritum est aliquid acceptatum a deo: sed deus libere potest acceptare & actum necessario productum: & contingenter productum. nec est inconueniens dicere quod in illo actu necessario respectu voluntatis create adhuc consistebat meritum: sed primi duo modi videntur probabiliores.

¶ Secundo dubitatur. Dictum est in vna tertia conclusio ne quod Christus non meruit sibi beatitudinem Contra / deo est tribuendum quod gloriosius est & nobilius: sed habere beatitudinem ex meritis est gloriosius / quam sine meritis / & pure liberaliter: sicut gloriosius est militi habere bona a rege propter merita / quam sine meritis.

¶ Qutum ad hoc: verum est quod gloriosius quan do haberi potest ex meritis: sed si non posset non est gloriosius. Iam dico quod beatitudo christi nullo modo cadit sub merito propter eius excellentiam / & obtantam anime eius coniunctionem ad diuinitatem nullo modo poterat cadere sub merito. Tertio dico quod gloriosius est habere ita excellentem quam paruam que caderet sub merito.

¶ Tertio dubitatur. Dictum est in alia conclusione quod Christus meruit in passione: Contra. Nunquam meretur aliquid quod est iam sibi debitum: ergo sequitur quod christus in passione non meruit. Patet consequentia Christus in instanti sue conceptionis prius meruit: ergo in passsone erat iam sibi debitum. Sanctus Tho. & Bonauem. dicunt quod meremur tripliciter. Primo modo mereri est facere de eo quod non est debitum esse debitum: & sic Christus meruit in instanti conceptionis: & nunquam postea meruit capiendo mereri isto primo modo.

¶ Secundo modo mereri est de debito paruo facere maius debitum. & isto modo dicit Tho. meremur quotidie quando per gratiam operamur quod facimus / quod maior gloria debeatur nobis quam prius: & isto modo Christus non meruit in instanti conceptionis &c.

¶ Tertio modo mereri est de eo quod est debitum ex vna causa facere & pluribus causis debitum: & isto modo Christus meruit id est fecit quod expluribus causis deberetur nobis gloria / quam prius: & meruit sibi impassibilitatem / & immortalitatem. Debebatur enim ex actibus interioribus: & fecit quod ex sufferentia / & passione deberetur. Certum est quod nullus meretur quod est sibi debitum: sed bene meretur secundo / & tertio modis.

¶ Hic est vna difficultas. Actus exterior nunquam addit supra meritum essentiale / & respectu actus interioris tantum merebatur Christus per volitionem efficacem sufferendi mortem quam habuit in instanti conceptionis: quantum merebatur per passionem.

¶ Sed difficultas est: quamuis volitio dandi elemosynam sit eque meritoria ac si non detur: quia ponitur obstaculum: non est tamen eque satisfactoria: immo satisfactio proprie respicit solum actum exteriorem penalem. Videtur ergo eodem modo quod qauis Christus equaliter meruit de premio essentiali: non tamenequaliter de remissione pene. vnde regula riter dicunt doctoresquod volens dare elemo synam & dans plus satisfacit quam volens dare equali volitione: & non dans. videtur ergo quod ipsa passio plus fuerit satisfactoria quam volitio: & videtur mihi dicendum quod Christus non meruit totaliter liberationem a pena vsque ad passionem. Certum est quod patres in lymbo nunquam fuerunt absolutia pena quo usque Christus fuerit passus immo semper patiebantur: ergo non erat adhuc satisfactum pro pena eorum. nam bene sequitur in instanti conceptionis erat satisfactum pro pena: ergo non erant amplius debitores pene: ergo nunquam deus dedisset eis penam ab instanti conceptionis Christi: quia nulli deus infligit penam quin sit debitor illius. Si dicas quod ille anime fuerunt debitrices vsque ad instans mortis Cchristi. Contra. ergo Chui¬ stus non satisfecit pro pena vsque ad passionem: ergo illa satisfactio erat alicuius meritoria accidentalis: cuius non erat meritorius actus interior.

¶ Dico quod non est inconueniens quod per aggregatum ex actu interig ri & exteriori mereatur quo ad satisfactionem pene: cum satisfactio resultat ex actu exteriori penali.

¶ Dubitatur quo modo potuit mereri per portionem superiorem: cum cuncti beati non mereantur. Dico quod deus non acceptat aliorum beatorum actus ad gloriam reddendam pro illis: sed acceptat actus Christi ad gloriam reddendam pro nobis. hoc totum est sumendum ex constitutione diuina: & non ex conditione meritorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1