Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Christus in passione benedicta omnibus propagatis et propagandis meruit sufficienter saltem gratiam et gloriam et remissionem peccati et per quem actum

¶ Distinctio decimanona.

UTrum Christus in passione benedicta omnibus propagatis / & propagandis meruit sufficienter saltem gratiam / & gloriam / & remissionem peccati. & per quem actum.

Quo ad hoc primo notandum quod ad esse meritum respectu alicuius premii potest regulariter intelligi. Vno modo quod sit meritum quiantum ad sufficicientiam. Alio modo quod sit meritum quantum ad efficaciam: & ista est distinctio antiquorum. Vnde meritum respectu alicuius quantum ad sufficientiam est illud sufficere ad illud non simpliciter & absolute: sed cum aliqua conditione: puta est illud sufficere sub ista conditione: si omnia ordinata ad consecutionem illius ponantur in illo / cui meruit: vt si princeps maximus meruit apud regem quod singuli signati suo signo accedentes ad curiam regis habeant forenum: vel aliquid huiuscemodi / si sit aliquis ex suis militibus qui non accedat: ille meruit illi vnum forenum quantum ad sufficientiam / quem haberet si accederet cum tali signo principis: quia est sufficiens cum conditione: puta si ad impleat omnia ordinata ad consecutionem. sed meritum quantum ad efficaciam vocatur meritum cum effectu. Vnde sortes reprobus meruit gloriam: sed quia non perseuerat meruit quantum ad sufficientiam: sed non quam / tum ad efficaciam quia ponit obstaculum.

¶ Vnde dupliciter potest intelligi quod Christus meruit omnibus: vel quantum ad sufficientiam / vel quantum ad efficaciam / gloriam / & gratiam. Notandum quod licet finitisint propagati: nihilominus infiniti possunt propagari homines seu descendere ab Adam: quia mundus potest perpetuari: & essent in finiti propagandi in tempore futuro secundum statum in quo nunc est mundus.

¶ Notandum est tertio / quod tripliciter intelligi potest: quod meritum sit infinitum. Primo modo infinitum infinitate actus: id est infinitum intensiue: id est quod habeat infinitas partes graduales non communicantes. Secundo modo quod sit infinite persone ab infinito sunpto. Tertio modo quod sit infinitum infinite acceptationis: id est quod sit acceptatum a deo infinite seu ad infinitum premium: sicut nichil est quinsit a volitione dei: quia deus vult eum esse & non propter aliam causam: quia deum velle: est causa cuiuscunque entitatis: ita nihil est bonum nisi quia deus vult illud esse bonum. Similiter nihil est meritum nisi quia deus vult ipsum esse meritum. si sit ergo aliquis actus in se finitus: & quamuis elicitus a finito supposito nihilominas deus vellet pro illo actu dare infinita premia que posset de potentia absoluta: ille actus non est tunc infinitum meritum ex parte sui: quia est solum finite intensus necse ex parte persone quia est solum finita: sed est solum meritum infinitum ex parte acceptationis diuine. deus enim acceptat ad infinitum. Est possibile quod aliquod meritum sit maius ex parte actus quam aliud meritum: & tamen sit minus ex parte acceptationis id est intensior actus & tamen minus acceptatur a deo: nam intensior dilectio proximi minus acceptatur a deo quam remissa dilectio dei: nam intensior actus qui procedit a conatu voluntatis / & a magno habitu non est ita meritorius / non sequitur hoc meritum est maius ex parte actus: ergo est simpliciter maius meritum. Nam l maius appellat maioritatem ex parte acceptationis & non ex parte actua vel ex parte persone per regulam logicalem. Quandocunque ponuntur duo termini aprpellatiui a parte predicati &c. precise propter hoc actus vocatur meritum quia accepta tum: ergo formale significatum meriti est acceptatio: ergo dicendo hoc est maius meritum: ibi lymaius appellat maioritatem adiacere acceptationi & non actui.

¶ Circa hoc mouetur talis difficultas: supposito quod actus ille ex natura propria est solum finite actiuitatis: & sic est solum finite bonitatis moralis Queritur vtrum sit solum finite acceptationis ita quod possit tantummodo acceptari: & non magis: vt capio actum meritorium ex gratia. est finite entitatis & bonitatis naturalis Item est finite acceptatus realiter / & actuali ter ad finitum premium. Vtrum sit solum finite acceptabilis: ita quod detur certus gradus secundum quem tantum acceptari posset: & non posset magis. Dico quod esse acceptabile passiue nullam importat operationem respectu actus: ideo infinite potest accepcari: scilicet ad gloriam: vt duo: & tria: & quattuor. & sic in infinitum potest acceptari.

¶ Notandum quarto. Non tantum passio Christi fuit meritoria secundum exhibitio nem sed etiam fuit meritoria secundum preuinsionem id est preuisa. hoc est passioChristi non cantum profuit existentibus / aut futuris post passionem: sed etiam profuit preteritis & antiquis patribus. Certum est quod passio christi non dicitur meritoria gratie nobis eo quod ea sola posita tanquam causa sufficienti detur nobis gratia: quia tunc daretur gratia singulis absque quocumque actu proprio: & absque sacramentis: sed dicitur meritoria gratie quia meruit Christus per suam passionem quod sacramenta haberent efficaciamrespectu gratie: quod deus daret nobis in illis signis sensibilibus gratiam respectu suscipientium. Similiter meruit nobis gratiam: quia actus nostri non acceptantur a deo ad gratiam nisi virtute passionis Christi: non dat nobis gratiam per passionem solum: sed per actus sacramentales etiam & actus proprios: sed quod tales actus sacramentales & proprii acceptentur a deo non est ex natura rerum / sed ex voluntate diuina / & hoc deus vult ex virtute passionis christi: & vltra dicit quod virtute passionis christi preuise antequam esset exhibita deus dabat sacramentis virtutem ad conferendum gratiam. Similiter deus acceptabat actus proprios hominum ad gratiam virtute talis passionis christi exhibende & preuise: sic ergo non tantum profuit / vt exhibita id est presens aut precerita: sed vt exhibenda seu preuisa / aut futura. Iam de secundo videndum est Vtrum meruit christus sufficienter omnibus propagatis propagabilibus / & propaqandis. sit prima conclusio.

¶ Christus Ade / & toti posteritati sufficienter meruit gratiam / & apertionem regni. Nam propter peccatum Ade / regnum fuit clausum / hoc est: fust impossibilitatum genus humanum ad ingressum regni. vnde Magister & Bonauem tura dicunt quod regnum claudi est nos impossibilitari ad illud: & illud aperiri est possibile nos ingredi. Est enim clausum damnatis. Dicit ergo conclusio. Christus sua passione postquam erat clausum ade / & toti posteritati meruit apartionem / & gratiam. Et ista conclusio non potest efficati ratione probarti: sed auctoritatibus sua deri. nam cpius venit redimere peccatores: sed redimere peccatores est dare gratiam peccatoribus: ergo christus meruit ade & toti posteritati apartionem regni: & gratiam: quod nichil aliud est dicere: quam quod ante passionem christi tota posteritas Ade non poterat ingredi: quamuis adimpleuisset omnia mandata: sed tali passione exhibita si adinpleant ea / que ordinantur ad consequutio nem regni possunt ingredi: & ante non poterant. Difficultas hic mouetur: nam fuerunt duo status in adam scilicet nature institute / & nature lapse. Nam antequam adam caderet habuit gratiam. & post casum etiam habuit: quia ipsum penituit: & habuit gratiam / quam eicpirus meruit: sed de prima grai / quam habuit ante lapsum. arguitur quod non fuerit sub merito christi. nam certum est quod adam ante lapsum erat preuisus ad gloriam: quia si adin¬ pleuiset omnia mandata dei consecutus foisset gloriam: nec fuisset opus expectare ad uentum christi. & secundum aliquos: christus non venisset: tamen secundum omnes non fuisset passus: ergo illa apartio non fuit ex passione Christi: ergo a fortiori / nec grati. Vnde a quibusdam dicitur quod cpius non meruit angelis gratiam / quam habuerunt nec gloriam Ratio eorum est quamuis aliquod partiale premium precedat meritum sicut gratia / & remissio peccati in patribus precessit passionem christi: que tamen erat meritoria eorum: nichilominus nunquam perfectissimum premium precedit totaliter meritum. Hinc est quod antiqui patres non habuerunt beatitudinem ante passionem exhibitam: sed sic est quod angeli an te passionem Christi habuerunt perfectissimum premiumscilice beatitudinem. hinc dicicScotus quod gratia / & premium angelorum non cadunt sub merito passionis christi. similiter videtur michi dicendum quod prima gratir quam habuit adam in statu innocentie: non fuit eicollata ex merito passionis christi preuise. Ratio mea est cuicumque fuit collata ratioe passionis christi preuise gloria numquam fuisset collata vsque ad passionem exhibitam: sed sic est quod ade si perseuerasset gloria correspondens illi gratie fuisset ei collata immediate ante aduentum christi dato quod cprius venisset: ergo videtur quod illa gratia non eadebat sub merito passionis christi. & videtur michi quod illa gratia quamhabuit in statu innocentie nullo modo fuit sub merito passionis christi: sed solum illa gratia que dabatur ade post lapsum / & remissionem peccati: & consequenter quelibet gratia: & quodcumque meritum dandum ade.

¶ Statim fieret forte argumentum. Ergo adam iam habet aliquem gradum glorie essentialis / quem non haberet virtute passionis christi. Patet: per te adam habuit gratiam status innocentie non virtute passionis christi: ergo gloria que correspondet illi gratie non est virtute passionis christi. Patet: omnis qui resurgit: resurgit ad omnem gloriam que debebatur ei ante casum: ergo cum adam resurrexit postquam cecidit resurrexit ad omnem gloriam que debebatur ei ande casum: ergo ad illam que debebatur ei virtute gratie quam habuit in statu innocentie: sed si illa gratia non cadebat sub merito christi: ergo nec gloria: ergo habet aliquam gloriam non virtute passioninis christi.

¶ Hoc argumentum videtur mihiforte hoc dicendo: sed videtur michi dicendum quod illa gratia prinia non cadebat sub merito passionis christi. Et cum infertur ergo adam habuit aliquam gloriam non ex virtute passionis christi: nego consequentiam. & ad probationem / ade in statu innocentie debebatur aliqua gloria: & non ex merito christi verum est: & resurrexit ad illam verum est: sed resurrexit ad illam virtute passionis christi: & sic illa que ante casum non debebatur virtute passionis christi post casum datur virtute passionis christi.

¶ Secunda condusio: cpirius per suam passionem tanquam meritum sufficiens vt preuisam: precedentibus obtinuit remissionem peccatorum: & gratiam: sed vt exhibita apertionem regni & gloriam. ¶: Prima pars patet. precedentes cpiumm habuerunt remissionem peccati& gratiam: vt antiquin patres qui decesserunt in gratia: ergo habuerunt gratiam & remissionem peccati: & non habuerunt nisi virtute passions preuise. igitur. Secunda pars patet / solum per passionem vt exhibitam meruit gloriam & apertionem regni: patet. numquam fuit alicui exhibita gloria antequam cpius realiter fuisset passus: ergo non meruit gloriam & apertionem vt preuisam: sed solum vt exhibitam. Sed apparet quod sit contradictio in illa conclusione: dicit quod non meruit gloriam nisi vt exhibitam: & camen meruit gratiam vt preuisam. Contra meruit abrahe antequam decederet a vita gratiam. ergo etiam & gloriam antequam decederet: patet. bene sequitur: fuit in gratia. ergo in dignitate ad gloriam ita quod gloria erat sibi debita: & vltra gloria erat sibi debita: ergo virtute alicuius meriti: & non nisi virtute meriti christi non exhibiti: ergo preuisi: ergo chius per suam passionem meruit gloriam patribus / non vt ex¬ hibitam sed preuisam. Dico quod quando doc. dicunt quod christus meruit solum gloriam per passionem vt exhibitam: intelligunt sic solum gloriam id est solum collatonem glorie. erat enim idebita gloria abrahe virtute passionis preuise. & sic gloria erat ei merita persuos actus in virtute passionis exhibende: sed nunquam fuisset ei exhibita gloria nisi passio fuisset exhibita: quamuis iam esset dignus gloria ante: non tamen fuit ei exhibita nisi per passionem exhibitam.

¶ Quantum ad primam partem huius conclusionis dicitur in euangelio qui precedebant id est patres precedentes passionem: & qui sequebantur. id est qui venerunt post passionem clamabant: osana: id est saluum fac domine id est saluabantur per passionem christi. Quantum ad secundam partem: patet. quia ascendens duxit captiuitatem. Tertia conclusio: meritum christi est in se finitum id est finitus actus: est tamen pro infinitis sufficienter acceptatus: nam actus christi solum fuit finite intensus procedens secundum humanitatem: tamen aliqui dicunt oppositum. Quarta conclusio in qua est difficultas. vtrum per passionem cpius meruerit Ade primam gratiam quam habuit in statu innocentie: visum est michiquod non: & erat solum replica: quia sequaeretur quod Adam haberet aliquem gradum glorie quem non haberet ex merito passionis ratione grenquam non meruit ei cpitus.

¶ Dicitur quod resurrexit ad illam vel equalem: & hoc virtute passionis christi precise. Christus enim solum predestinatis meruit beatitudinem efficaciter: non dico quod solis predestinatis meruerit gratiam & remissionem peccati efficaciter: sed solis predestinatis meruit gloriam efficaciter: & gratiam: & remissionem peccati. Nam bene sequitur soli predestinati habebunt gloriam. quia esse predestinatum nichil aliud est quam in futuro habere gloriam: hic formatur argumentum ex Scoto. Ex prae destinatione debetur predestinatis gloria: ergo non ex merito passionis christi: patet. predestinatio non est aliud quam firma voluntas: & firmum propositum dandibeatitudinem ergo non virtute passionis christi: patet. consequentia predest inato precedit natura non solum exhibitam passionem sed preuisam: nam apud Scotum predestinatio precedit natura preuisionem passionis. Dicit enim quod in primo instanti nature deus cognouit se. ln lecundo vero creaturas: in tertio circa aliquas creaturas habuit volitionem dandi beatitudinem: & circa alias se habuit negatine & posterius natura preuidit illas creaturas esse casuras quam puiderit de remedio. Omnis enim volitio finis regulariter precedit natura & volitionem medii & consilium seu praeuisionem circa finem: ergo prius volo finem tunc inquiro de mediis: eodem modo vmaginandum est de deo: saltem quantum ad prioritatem nature / sed non temporis / quod prius voluit nobis illum finem id est beatitudinem & posterius saltem natura disposuit de mediis necessariis scilicet de passione: ergo videtur quod prius natura sit aliquis predestinatus quam sit passio chirsti preuisa: ergo non virtute passionis debetur ei gloria: sed virtute pre / destinationis.

¶ Quantum ad hoc respoede tur a Gabriele concedendo: primo quod virtute predestinationis predestinatis debetur gloria: ergo non virtute passionis christi / nego consequentiam. Nam non est inconueniens quod virtute duorum debeatur idem: sed solutio hec non videtur michi vera. Nam videtur michi falsum quod virtute predestina tonis debeatur gloria. Ratio mea est capio infidelem aliquem in peccato qui nunquam habuit gratiam qui tamen postea conuertitur ad fidem & saluatur: talis est predestinatus & tamen nunc est falsum dicere quod isti debeatur gloria: nam si alias fuisset in gratia concederet scotus quod ei debetur gloria. ideo falsum est quod habeat ius ad gloriam. videtur ergo quod sit falsum dicere quod virtute predestiationis habeat ius ad gloriam: & quod ei debeatur gloria. Exem plum: si iam rex haberet propositum michi dandi in futurum aliquam hereditatem nullum habeo adhuc ius in hereditate: nisi exhibeam seruitium: quamuis nunc proposuerit michi dare: & quamuis nunc non exhibuerit: ergo eodem modo: quauis nunc deus pro posuerit michi dare beatitudinemnondum dedit: nec fecit aliquid ratione cuius michi debeatur: falsum est dicere quod habeam ius ad beatitudinem: & sic nego quod virtute predestinationis debeatur: sed quilibet beatus ius habet ad beatitudinem aliunde quam ex predestinatione: vel saltem illud habiturus estscilicet ex gratia & meritis.

¶ Quinta corclusio quamuis omnibus ade filiis christus meruerit principaliter beatitudinem: nichilominus cooperatur actio aliqua ex parte merentis tam quam merito de congruo: nunquam dacur alicuigratia nisi quando remittitur peccatum: puta prima gratia vel per actum meritorium quando augetur gratia.

¶ Dupliciter enim potest conferri gratia. primomodo quod primo conferatur: secundoquod augeatur. Si confertur prima: & sit adultus nunquam confertur nisi habeat dispositionem in se id est bonum motum voluntatis: ergo nunquam confertur virtute passionis quin ex parte suscipientis sit actio: saltem meritoria de congruo. Sed prouulo nunquam confertur gratia nisi per applicationem sacramentorum: aut sacrificii delege: ergo nunquam confertur gratia virtute passionis quin esset operatio facta circa puerum tanquam dispositio de congruo precedens. Si autem loquamur de augmento gratie numquam deus auget nisi sint bone actiones nostre velex virtute sacramenti: vel ex parte operis operati: ergo nunquam datur gratia quin in illo sit aliqua dispositio gratie meritoria: vel saltem ad minus de congruo preter passio nem christi. Christus enim non me ruit nobis virtute passionis absque merito de congruo aut condigno vel applicatione sacramenti: vt in paruulo dictum est in conclusione quod virtute passionis preuise collata est et iam pre cedentibus gratia: & exhibite sequentibus. vnde dictum est quod nunquam collata est beatitudo virtute passionis praeuise: sed virtute passionis exhibite: quia patres in lymbo quamuis exsoluissent omnem penam tamen remanebant in lymbo: sicut nunc paruuli: & non dabatur eis beatitudo. Sed contra arguitur: ergo premium precedit meritum. Item / ergo prima gratia cadit sub merito: patet. prima gratia peruulis datur ex passione: hoc tamen est contra commune dictum doct.

¶ Quantum ad primum sequitur ex conclusionibus quod premium precedit meritum. Scotus enim dicit quod non inconuenit quod aliquod premium precedat meritum: sed premium principale quod datur principaliter propter meritum & vltimate nunquam precedit meritum. Vnde premium principale non est gratia: sed pricipale & vltimatum est ipsa beatitudo. Contra: si virtute passionis preuise conferretur grtanumquid poterat esse quod virtute passionis preuise conferretur beatitudo: ergo poterat esse quod premium principale & vltimatum precede ret meritum.

¶ Ad hoc dico quod non video magnum inconueniens. & precipue quando premium illud precedit in alio: sed est aliud de premio quod datur merenti quod numquam precedit meritum: sed de alio quod datur ab alio a merente non est contradictio quod preccdat meritum. Ad secundum cum infertur: ergo prima gratia cadit sub merito: dico quod non cadit sub merito proprio: sed sub merito alterius: puta christi. Vnde non est inconueniens primam gratiam cadere sub merito alterius.

¶ Vnde tria dico. primum: numquam aliquis meretur sibi primam gratiam. secundum purus homo non meretur alteri primam gratiam. Tertium / cpiuns bene meruit nobis primam gratiam Nullus enim adultus potest sibi mereri primam gratiam saltem de condigno: secus est de congruo. Nullus enim actus est meritorius nisi procedat a grtia: ergo illa quam meretur non est prima. Nullus insuper alteri potest mereri primam: nec augmentum gratie: bene tamen posset alteri mereri remissionem pene: patet. si aliquis purus homo mereretur alteri augmentum gratie iam ille haberet illam ratione operationis quam nunquam egit nec fuit in potestate eius Dicunt vltra: cpistus bene meruit nobis primam gratiam: non tanquam causa totalis: sed tanquam causa principalis ratione cuius deus infundit gratiam ad positionem aliarum cau¬ sarum que sunt cause de congruo.

¶ Dubitatur primo: quomodo per passionem christi liberati sumus a morte & a pena peccati. certum est enim quod totum genus humanum expeccato ade incidit in reatum ad penam damni & non sensus: & ille reatus est quedam obligatio sicut decimaquarta distinctione quarti dicitur quod transeunte actu peccati remanet obligatio ad penam. & inquantum chyrographis nostris obligamur cognoscitur obligatio nostra. & ille reatus a Paulo vocatur chyrographus decreti. & querere quomodo est deletus: non est aliud querere quam quomodo per passionem & praei sumus deobsigati a pena & deletus est reatus pene etcrne: virtute passionis christi deletur in paruulo originale per baptismum: & tollitur reatus quo erat obligatus ad penam damni eternam: quod nichil aliud est quam chyrographum decreti deleri.

¶ Secundo dubitatur vtrum christus debeat diciredemptor.

¶ Pro hoc noto quod redimere genus humanum dupliciter dicitur. vno modo principaliter: & sic conuenit toti trinitati: quia est opus exterius. & sic pertinet ad quamlibet personam & totam trinitatem / cum opera trinitatis ad extra sintindiuisa: hoc est quicquid agit vnapersona agit & quelibet: ergo principaliter redimere conuenit toti trinitati. Aliud est redimere minus principaliter id est facere operationem que a tota trinitate acce ptatur: & est redimere meritorie: & solus christus redemit isto modo. Nam pater non dicitur passus: sed solus filius: & illa passio dicitur meritum redemptionis nostre: & sic solus filius debet dici redemptor.

¶ Vltimo dubitatur vtrum solus filius debeat dici mediator inter deum & hominem. Notandum quod antequam aliquis sit mediator aliquorum oportet quod participet de ambobus extremis: sed solus filius habuit humanitatem: sed non solus dicitur redemptor principalis: sed bene minus principalis & solus dicitur mediator.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1