Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum necessario fuerit facta reparatio generis humani

¶ Distinctio vigesima.

QVeritur. vtrum necessario fuerit facta reparatio generis humani.

Ad hoc Anselmus in libro cur deus homo. Ponit quanttuor per que respondet ad quastionem. primum est: necesse fuit hominem creatum ad beatitudinem lapsum a iusticia reparari. Secundum / illa reparatio non potuit fieri absque satisfactone. Tertium / illa satisfactio non potuit fieri per purum hominem: ergo oportuit per deum hominem. Quartum / oportuit eam fieri per deum qui esset homo. Scotus ipugnat An seluum: & falsum est primum quod dicit An selmus capiendo ly necesse sipliciter. Deus enim potuit annichilare omnes homines: secundo simpliciter & absolute ipsis non an nichilatis potuit eos eternaliter punire: ergo simpliciter & absolute falsum est quod necesse fuit hominem reparari. Item falsum est quod necesse fuit illam reparationem fieri per satisfactionem aut passionem: quia deus libere similiter & absolute potuit condonare & mere liberaliter remittere: ergo. Item falsum est quod non potuit fieri per purum hominem: nam sicut deus acceptat illam passionem christi pro reparatione: ita de potentia absoluta potuit acceptare passionem alterius hominis puri: qauis non fuerit condigna: ergo si Ansel mus est intelligendus debet intelligi: vt lynecesse non dicit necessitatem simpliciter: sed magnam congruentiam & conuenientiam.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1