Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

UTrum propter solius anime separationem a carne christus fuerit vere mortuus manente vnione diuinitatis cum vtraque

¶ Distinctio. mxi.

VTrum propter solius anime separationem a carne christus fuerit vere mortuus manente vnione diuinitatis cum vtraque. Sunt quattuor vniones: Queritur modo propter cuius separationem Christus est mortuus. Dico quod Christus non est mortuus propter separationem diuinitatis: semper enim diuinitas fuit vnita corpori. Patet: quia alias ista cset falsa: christus sepultus est: ideo non est motituus propter separationem diuinitatis: sed propter separationem anime a corpore sicut homo moritur: quia separatur anima a corpore. anima enim est vita corporis que nunquam moritur.

¶ Dubitatur vtrum caro Christifuisset resoluta in vermes: certum est quod nunquam fuit resoluta per illud Psalmis. Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. est ergo de fide quod non fuit resolutum corpus. sed est questio si fuisset per magnum tempus non obstante diuinitate: videtur mihi non posito miraculo preter vnionem diuinitatis cum illo corpore quod illud corpus tandem fuisset resolutum. quemadmodum cetera corpora. Rario est / quamuis diuinitas fuisset vnita nihilominus multe partes corporis ante passio nem resoluebantur in sudores & in superflua: ergo cum fuerunt agentia naturalia sifuisset relictum in sua naturali passibilitate & actiuitate: & nullum aliud fuisset miraculum nisi diuinitatis ad corpus: illa agentia egissent incorpus: & illud resoluissent in vermes: & illud miraculum puta vnio diuinitatis ad humanitatem non erat sufficiens ad impediendum: sed fuit aliud miraculum: puta suspensio actiuorum. & illud corpus in triduo fuit informe quantum ad formam substantialem. Nam forma id est anima non informabat amplius: quia descenderat ad inferos nec informabatur alia noua forma substantiali: quia deus non assumpsit nouam formam substantialem: ergo illud corpus erat informe quantum ad formam substantialem. Sed queritur tunc an illud corpus denominabatur deus animatum vel inanimatum. Si animatum. ergo anima rationali: ergo homo. Dico quod non poterat denominari animatum: sed aliis denominationibus non impositis a nobis. non fuit enim animatum anima rationali in triduo. Magister sententiarum tamen dicit oppositum: sed regulariter doctores dicunt megistrum errasse.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1