Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum fuerit in triduo homo
UTrum fuerit in triduo homo. Magister dicit quod sic: sed est multum difficile in hac parte saluare Magistrum. Certum est quod nichil denominatur homo nisi ab humanitare: sed difficile est saluare quod in triduo habuerit humanitatem. Nam non est humanitas nisi corpus & anima sint coniuncta: vnde post mortem sortis remanet corpus & anima: sed non dicitur quod humanitas remaneat: ergo in triduo non fuit humanitas Christi: quia ille partes non erant vnite: ergo ab illa humanitate: quia non fuit nichil denominabatur homo.
¶ Ista tamen est vera. homo Christus fuit in triduo sed difficile est saluare quod fuit homo in triduo. Sed an fuit Christus dicitur quod non: quia christus est nomen suppositi in duabus naturis: sed in triduo non fuit nisi in vna natura: scilicet diuina. & sic omnia predicata que conueniebant sibi ratione humanitatis non predicabant de illo: sed predicata que ratione diuinitatis habebat bene ei conueniebant: & quia iste tres distinctiones faciles sunt transeo ad sequentes.
On this page