Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum virtus sit habitus potentia vel passio
POstaquam magister in precedentibus distinctionibus egit de Christi incarnatione & eius passione agit consequenter in sequentibus distinctionibus vsque ad finem huius tertii de habitibus siue virtutibus theologicis: donis: & preceptis: sed priusquam materiam de virtutibus theologicis aggrediar tractabo questionem de virtutibus moralibus. Ideo queritur primo. vtrum virtus sit habitus potentia vel passio. Pro solutione noto primo quod virtus capitur multipliciter: & equiuoce in sacris litteris. vnomodo capitur prout tantum valet sicut potentia ad aliquid faciendum: vt est magne virtutis. In manu eius virtus & potentia: verbo domini celi firmati sunt &c. Secundo capitur virtus pro robore corpo¬ rali. alio modo pro armatura. Aliomodo pro operatione exteriori. Alio modo pro fructu rei. Sed in proposito capitur virtus pro qualitate accidentali inherente actiuo principali perficienti ipsum actiuum & opus eius. Certum est agentia posse adiuuari in suis operationibus: & posse perfici in semetipsis: ille qualitates quibus perficiuntur agens & opus agentis vocantur habitus: & precipue ille qualitates que sunt in rationalibus potentiis.
¶ Dico ergo quod virtus in proposito est bona qualitas mentis habentem perficiens: & eius opus bonum reddens. Dices nonne illud opus quamuis esset sine tali habitu esset bonum. Videtur quod sic. quia sine tali habitu est actus voluntatis liber: ergo bonus vel malus: quomodo ergo virtus est qualitas mentis. &c. Dico & hoc certum est quod difficile est multum continuare operationem virtuosam: sed habitus facilitat hominem: & ad eliciendum: & ad continuandum. hinc est quod ratione habitus frequenter actus continuatur bonus qui alias forte non continuaretur: & continuare quandiu recta ratio dictat esse continendum est vnum requisitum. Et sic habitus opus agentis perficit. Contra quis non esset ille habitus adhuc nihilominnus illud opus esset bonum. Dico quod stat / sed forte non continuaretur sine tali habitu. Notandum pretera quod Aristoteles secundo ethico. Inuestigans diuisionem virtutis moralis presupponit eam esse aliquid in anima / ita quod non ponitur subiectiue nisi in potentiis formaliter rationalibus licet secundum sanctum Thomam ponantur in sensu / ideo Aristoteles inquirens quid sit virtus ponit in anima duntaxat tria potentiam / passionem & habitum. Inferens quod aliquid horum sit virtus ideo videndum quid per illos terminos importetur & quot illorum trium est virtus vel potentia: vel passio: vel habitus.
¶ Pro cuius distinctione primo declarandi sunt illi tres termini. Vnde passio multipliciter capitur: veruntamen in proposito capitur dupliciter: primo modo vt est qualitas existens in appeti¬ tu necessario requirens cognitionem preuiam tempore vel natura. Per hoc quod dicitur quod est qualitas existens in appetitu capitur appetitus pro intellectiuo & sensitiuo: & excluduntur omnes qualitates exist estes in rebus inanimatis per hoc quod dicitur in appetitu animali. Per hoc quod necessario requirit ad sui productionem & conseruationem cognitionem excluduntur cognitiones quam non concurrunt ad productionem sui. nichil enim impossibilius quam quod idem producat se: perer hoc etiam excluditur habitus remanens transeuntibus actibus qui non requirit cognitionem. Per hoc quod dicitur requirens cognitionem excluduntur etiam omnes alie operationes hominis que fiunt absque cognitione preuia vt operationes potentie vegetatine & appetitus naturalis: vt fames: sitis que non sunt operationes appetitus sensitiui sed naturalis. Et isto modo capiendo passionem: dico quod quelibet operatio tan appetitus sensitiui quam intellectiui dicitur passio: heoc est volitio / nolitio sunt passiones: similiter fuga sensualis correspondens nolitioni / prosecutio correspondens volitioni sunt passiones: quia sunt qualitates existentes in appetitu presupponentes cognitionem. & quod ita sit patet ex numero passio num / quas ponunt Augustinus / & Philo sophus. Ponunt enim inter illas gaudium / amorem / & desyderium. Amor enim est operatio voluntatis: dolor operatio appetitus sensitiui: & non distinguitur ab operatione appetitus sensitiui: quamuis tristicia passio intellectus / distinguatur ab operatione intellectus. Et vltra quod hoc debeat dici suadetur: nam secundum philosophum virtutes moderantur passiones: sed virtus moderatur actus tam intellectus quam appetitus sensiti ui: ergo nom ine passionum censentur etiam illi actus. Certum est quod contingit delectari / odire / & amare: ergo sicut ad virtutem spectat moderari delectationem / & tristiciam: ita spectat moderari amorem & odium: & tamen non dicitur quod virtus non moderatur nisi passiones: ergo nomine passionum in¬ telliguntur actus intellectus & appetitus sensitiui: & similes operationes.
¶ Secundo mc do capitur passio specialius: & cum in anima ista tria ponuntur operatio / passio / & habitus est satis difficile ponere differentiam inter passionem & operationem: quia non potest habere homo passionem quin habeat operationem. lmpossibile est enim quod delectetur quin habeat operationem quia delectatio est de his que nobis volentibus accidunt. Queritur ergo quomodo sumitur differentia cum videantur ist i actus quasi inseparabiles. Vnus modus qui videtur mihisatis probabilis est / quod passio dicitur qualitas anime que transit transeunte actu: ita quod non potest manere sine actu: ad quem anima se habet pure passiue & non actiue. Et operatio anime est qualitas illa / ad quam anima se habet actiue / vel totaliter causando / vel partialiter producendo. Ex quo sequiturquod omnes volitiones / nolitiones / cognitiones sunt operationes anime: quia ad omnes anima concurrit: quamuis non possit euidenter probari quod concurrat ad cognitiones: sicut dicit Ocham in secundo. Qu autem concurrat ad volitiones / & nolitiones patet euidenter exlibertate ipsius voluntatis.
¶ Vltra dicunt quod ab istis operationibus immediate fuunt duo effectus & ab anima mediate: & vnus remanet transeunte operatione / & alter non Primus vocatur habitus: secundus vocatur passio. Omnis enim illa entitas / quam immediate efficit anima est operatiolanime: & a tali operatione producuntur immediate aliqui effectus / & ab ipsa anima mediate: et vltra / ist orum duorum effectuum est vnus qui manet: quamuis non maneat actus / & vocatur habitus: quia post actum homo reperit se magis promp:um & magis facilitatum ad plus intense producendum actum ergo in homine est aliquid quod partialiter agit ad producendum illam operationem quod prius non erat: & voca ur habitus. & est argumentum ad probandum euidenter quod sunt ponendi habitus. Nam ista consequentiaest cuidens. Iam potest homo ad operationem ad quam prius non poterat: ergo in eo est aliquid concurrens quod prius non concurrebat: quia causis sufficienter positis ponitur effectus. ¶ltem est aliquid quod producitur abactu quod transit transeunte actu vt trista ri / sperare / timere. lsti ergo effectus qui fuunt immediate ab operatione anime: & craseunt cum actibus vocantur passiones ab Aristotele & Augustino proprie capiendo passionem pro illa qualitate / que non producitur immediate ab anima: sed ab operatione anime / & transit tali operatione transeunte. & sic ponimus differentiam inter habitum: & passionem: quia habitus procedit immediate ab anima: & passio immediate ab actu: sed habitus manet actu corrupto / & passio non manet.
¶ Sed potentia est principium principale agendi vel patiendi. dicitur enim potentia a posse hoc est: potentia nichil aliud est: quam res potens producere aliquem effectum vel recipere: vt anima potens producere intellectiones / & volitiones dicitur potentia.
¶ Sed precipua difficultas est de habitu. Virtus enim est habitus: nec est actus / nec potentia / nec operatio proprie capiendo: sed dicitur habitus: quia homo dicitur virtuosus actu transeunte.
¶ Habitus est qualitas anime difficile separabilis ab ipsa ex actu vel actibus vitalibus genita ad consimiles inclinatiua vel ipsam potentiam inclinans. Hoc est habitus est quamlitas difficulter mobilis a subiecto inclinans illud ad faciliter protipte & delectabiliter operandum. Et hoc sumitur ex Aristotele: habitus est qualitas anime. &c. Ideo inquirendum est de subiecto habitus / & in quibus potentiis possunt produci habitus.
¶ Certum est quod in inanimatis vt ligno / ferro: &c. non sunt habitus. Nam ignis quantuncumque calefaciat frequenter: non fortius / aut facilius / aut delectabilius calefaciet quam prius: ergo ex frequentatoe operatio num non producitur in eo habitus. Lapis si milies descendat deorsum non facilius descendit quam prius & ac si nunquam descendisset.
¶ Hic dicunt aliqui / nunquam causatur habitus in potentia quam est determinata ad vnum actum: sed in illa que est indifferens respectuplurium actuum puta ad vnum & ad suum contrarium. ignis est determinatus ad cale faciendum: graue ad descendendum deorsum. Et ideo quandocunque aliqua potentia est determinata ad vnam operationem: sic quod non potest in contrariam In ea non causatur habitus: sed quando est indifferens exelicitione actus statim causatur habitus.
¶ Contra / ergo assensus primorum principiorum nunquam causaret habitum cum intellectus sit determinatus ad prima principia quia dicit Aristoteles quod quamuis aliqui negauerint principia prima ore: non tamen mente / hoc est: ita assentiebant esse. ergo intellectus est potentia determinata ad illam operationem sic quod non potest in contrariam: sed sic est quod in illa potentia que est determinata ad vnam operationem per frequentationem nunquam causatur habitus: ergo nullus potest habituari circa prima principia.
¶ Sed hoc videtur falsum / cum intellectus sit vnus quin que habituum: ergo non est ratio sufficiens ne causetur habitus: quia potentia est detefminata ad illam operationem sic quod non potest in contrariam.
¶ Sanctus Thomas prima secunde concedit quod circa prima principia nullus causatur habitus: quia ibi est determ inatio potentie ex natura rei / & habitus non ponitur nisi vt determinetur potentia ad vnum: ergo non indiget habitu. Et ad Aristotelem dico quod sunt multa principia quam non sunt prima principia circa que intellectus non est determinatus: puta circa istud omne animal rationale est risibile: ergo vt cognoscatur necessaria est inductio vel experientia. Dico bene quod habitus qui est intellectus non reperitur circa prima principia: sed bene circa principia / & hoc est apparens.
¶ Consequenter infert sanctus Thomas / quod circa beatitudinem non ponitur habitus in clinans ad actum beatitudinis: & quamuis non necessitetur quispiam ad elicitionem actus beatitudinis sic quod non necessario eliciat: non tamen potest in contrarium: ideo dicit duo.
¶ Primum. Quandocumque potentia est deter minata ad vnum actum sic quod non potest in contrarium nullo modo causatur habitus quia iam est determinata ad hoc: ideo non est opus vlteriori de terminatione quod fieret ponendo habitum / cum ponatur ad determinandum principale agens: ergo circa prima prinpia non ponitur habitus: nec circavltimum finem. & sicut intellectus est determinatus circa prima principia: ita voluntas circa vltimum finem. & quamuis non eliciet necessario actum circa illa: tamen non potest in contrarium.
¶ Secundo dicit Tho. in potentia que potest in actum sed non potest nisi eleuata supernaturaliter ad illum non ponitur habitus respectu illius actus / quamuis non sit determinata ad illum actum & hoc expresse dicit in secunda secunde: ergo quando est potentia que potest in aliquam operationem: sed non potest in eam nisi eleuetur dono supernaturali: & non exsua actiuitate naturali & infuentia communi ex illo actu non causatur habitus in illa. hinc est quod non ponit fidem acquisitam correspondere actui fidei infuse licet homo sic se habeat quod non est determinatus ad actum credendi: quia non potest discredere: non potest tamen in illum actum credendi nisiadiuuetur fide infusa. Ideo dicit consequencer respectu talis operationis in quam non potest potentia nisi eleuata dono superna turali non ponitur habitus quamuis non sit determinata ad illas operationes: sed hoc postea reprobabimus de fide acquisita.
¶ Contra. Thomas ponit habitus in appetitu sensitiuo: immo ponit omnes virtutes morales preter iusticiam in appetitu sensitiuo: & omnes actus appetitus sensitiui in sesunt naturaliter producti: & naturaliter producuntur quamuis imperentur libere & nullum ponit habitum in potentia executiua: ergo apparet quod in appetitu sensitiuo nullo modo debeat poni habitus. Breuiter cum arguitur in potentia sensitiua nullus ponitur habitus. Negat / & cum probatur quelibet operatio illius potentie est in se¬ naturalis & necessario producibilis positis omnibus causis / a quibus producitur scilicet posito imperio voluntatis: &c. Dicit sanctus Thomas quod illa potentia non est in se naturalis sed libera per participationem. ita quod illa potentia tendit in actum prosequendiex propria natura: & in contrarium peractum voluntatis. Nam aliquando habemus fugam sensitiuam per imperium voluntatis / & imperio secluso haberemus prosecutionem sensitiuam. & dicit quod hoc sufficit vt causetur habitus in illa potentia: quia certum est quod postquam exit in contrarium: exit cum difficultate nullo modo est determ inata ad illum: sed potius ad contrarium: ergo est ponendus habitus ad determinandum eam.
¶ Contra. ergo eodem modo esset ponendus habitus in potentiis executiuis cum sint libere per participationem. Obe diunt enim imperio voluntatis sicut sensus. Negat consequentiam Sanctus Thomas / quia obediunt sine contradictione / & sensus obedit non sine contradictione: hinc est quod potentie sensitiue non principantur despotice. sed regaliter dicit sanctus ihomas / quandocunque potentia libera per participationem subditur potentie libere: & in illa nullomodo est rebellio non ponitur habitus: sed ponitur in regente & in imperante: sed si talis potentia que est libera solum per participationem aliquo modo contrariatur rationali potentie libere cui est subdita: vt facilius obtemperet: & vt determinetur ad obtem perandum est opus habituEt sic in potentia sensitiua ponit habitum quamuis sit in se naturalis: & non ponit in potentia executiua.
¶ Habitus ponitur in potentia / que non est determinata ad vnum actum: & adhuc si talis potentia sit solum participatione libera: & principetur ei potentia rationalis & libera despotice: non ponitur habitus dummodo non sit rebellio: sed si ei principetur regaliter debet poni habitus. ¶ltem respectu operationum in quas po¬ test sine supernaturali eleuatione ponitur habitus si non possit / non ponitur habitus. Credo cum beato Tho. quod respectu operationum ad quas est determinata quod non ponitur habitus vt respectu primorum principiorum. & sic patet quomodo habitus est qualitas anime. Dicitur preterea difficulter separabilis ab anima propter dispositionem: sed vtrum habitus & dispositio sint eiusdem speciei specialissime postea videbitur. Dicitur inclinans animam ad faciliter delectabiliter & prompte operandum. & circa hoc delectabiliter operandum.
¶ Querit Ocham vcrum sit de ratione habitus quod inclinet ad delectabiliter operandum. Patet quod non: quia habitus qui inclinat ad nolendum non inclinat ad delectabiliter operandum / quia nolitio causat tristiciam: ergo de ratione habitus non est quod inclinet ad delectabiliter operandum / magis quam ad tristabiliter operandum
¶ Dico primo quod certum est quod habitus inclinat ad faciliter operandum. patet per experientiam. nam quantuncunque fuerit difficultas in principio: est facilior in continuatio ne. sed vtrum inclinet ad delectabiliter operandum. Dico quod sic / & ad argumentum Ocham / nego quod habitus inclinet ad nolem dum. & nego quod nole illud semper causet tristiciam: sed causat tristiciam quando res no lita euenit & nolo eam euenire: & scio quod eueniet. sed si res nolita non eueniat non tristor: sed potius delector. Dico ergo quod habitus inclinat ad nole supposito quod res quam nolo euenire non eueniat / inclinat ad delectabiliter: id est magis delectatur ex illo quam si non haberet oppositum / quamuis dicat oppositum. Dicitur in diffinitione qualitas exactibus vitalibus acquisita / & ad consimiles actus inclinatiua / vel ad consimiles potentiam inclinans.
¶ Dicitur primo ex actibus vitalibus acquisita: ad differentiam qua litatum quas Aristoteles vocauit virtutes / aut vitia naturalia que proprie non sunt habitus: quia ille qualitates precedunt omneneactum: & sunt nobis congenite: sicut coleri¬ cus naturaliter inclinatur ad iram / & sanguineus ad mansuetudinem: tales inclinationes naturales complexionales non proprie dicuntur habitus. Propterea dicitur ex actibus potentie vitalis producta. Item per istam particulam excluduntur species que immediate producuntur ab obiecto sensibili / vel intelligibili. llle species que preueniunt omnem actum / & intellectus / & sensus: quamuis remaneant in absentia obiecti / & transeunte actu non vocantur habitus / quia non pro ducuntur ex actibus: immo procedunt actum. Non necessario tamen requiritur ad habitum quod producatur ex actibus: quia deus se solopotest producere illam qualitatem que producitur ex actibus / quemad modum producit habitus infusos: & tunc posset vocarihabitus nisi stemus in nomine. ergo non est de ratione habitus quod producatur ex actibus Adminus dicerem quod capiendo proprie actum vt non se extendit ad infusos dicitur quod producitur ex actibus & stando in actiuitate pure naturali: nunquam potest produci habitus nisi producatur ex actibus. Dicitur ad consimiles inclinatiua.
¶ Sed queritur quid est habitum inclinare ad consimiles actus. Respondetur quod nihil aliud est quam habitum partialiter coefficere cum potentia similes actus sequentes. Vnde omne illud quo secluso non potest poni actus: vel saltem quo secluso non potest poni actus ita intensus est partialis causa illius actus: sed sic est quod se cluso habitu non potest poni actus / adminus quamuis ponatur non potest poni ita in tensus vel tantus: ergo habitus est causa partialis illius actus. Patet maior: primo non posset per aliud medium probari aliquid esse causam alterius. Secundo / si illud non sit causa partialis: ergo illo secluso quod remanet est causa totalis / & sufficiens illum producere actum. Causa enim totali posita / & sufficiente ponitur effectus de necessintate si sit naturalis: vel potest poni si sit libe ra. sed habitu secluso non potest poni actus aut saltentantus vt dictum est. Nam datur vnus ha¬ bitus quo posito ponitur actus & quo non posito non ponituractus saltem in tanto gradu. Patet in hitibus intellectualibus: sit sortes qui nunquam vidit hoc obiectum: non potest habere noticiam abstractiuam distinctam illius obiecti sinon habuerit intuitiuam. Potest tamenbene habere complexam: sed non dist inctam & simplicem. & sortes postquam intuitus est obiectum ipso absente potest habere noticiam distinctam & simplicem. Experientia est ad hoc: ergo in sorte transeunte noticia intuitiua & corrupta remanet aliquid quo posito potest poni noticia abstractiua & quo non posito non potest poni: nec in gradu intenso / nec in gradu remisso: ergo oportet dicere quod aliquid remanet quo posito ponitur: & quo non posito non potest poni: sed sic est quod illud quod remanet est habitus secundum plures: quia est ex actibus remanens actu transeunte: ergo est habitus. Patet ex diffinitione habitus. Item est in anima / & non est passio nec actus: ergo est habitus a sufficienti diuisione eorum que ponuntur in anima secundum Aristotelem: ergo datur habitus quo posito ponitur actus in absentia actus: & quo remoto nullo modo posset poni: ergo prima pars minoris est sufficienter probata.
¶ Item habitu posito ponitur actus in gradu intenso & non posito non posset poni in gradu ita intenso: ergo secunda pars minoris sufficienter probata est.
¶ In actibus voluntatis ponitur actus: quia alias non acquireretur habitus: sed quando positus est habitus ponitur actus intensior quam posset poni secluso habitu. Oportet ergo de necessitate fateri quod habitus sit causa illius actus: & non est causa materialis: quia non est pars illius actus / neque formalis propter eandem rationem / neque finalis: ergo oportet de necessitate quod sit causa efficiens. Bene ergo dicitur quod habitum inclinare ad actum est partialiter cum potem tia coefficere consimiles actus.
¶ Habemus ergo duo: primum est quod habitus causat actum effectiue. Secundum quod habitus cau¬ sat actus effectiue partialiter sequentes habitum.
¶ Quantum ad istam particulam Durandus tenet contrarium in presenti distinctione in secunda questione videlicet quod habitus nichil agit penitus ad substantiam actus: sed solum facilitat potentiam vt citius producat actum: & precipua eius ratio est ista. Si a potentia & habitu producatur actus intensior quam ab ipsa potentia sola / ita quod habitus aliquid faceret ad illum actum ergo habitus solus non concurrente potentia posset producere actum. Patet consequem tia. Bene sequitur. ab habitu & potentia producitur actus in essentia intentior / quam a sola potentia: ergo per aliquam partem actus est intensior quam si a sola potentia produceretur ergo apparet quod illa pars a solo habitu sit: ergo potentia non producente partem suam / habitus cum sit causa naturalis producet partem suam: sed hoc est falsum videlicet quod habitus posset producere aliquid non concurrente potentia. Hoc est argumentum fortius / quod ipse facit: sed non habet magnam apparentiam.
¶ Nam non sequitur. Hoc partialiter concurrit ad istum effectum: ergo isto solo concurrente hoc posset aliquem talem effectum in specie quamuis imperfectum producere. Certum est quod color cum dyaphaneitate / siue cum lumine medii producit speciem: ergo seeluso colore lumen produceret suam speciem partialiter. Consequentia non valet. Certum est etiam in multis aliis / non sequitur. lpsa no ticia cum potentia & voluntate producit partialiter volitionem / vel amorem: ergo noticia sola posset aliquam partem producere: aut potentia posset aliquam partem producere seclusa noticia: non valet consequentia. Similiter non sequitur habitus concurrit partialiter: ergo potentia non concurrente habitus potest producere. Ista sunt certa quod habitus producit actum: sed non si ne potentia. Nec est inconueniens quod sit circulatio in causis efficientibus respectu aliquorum eiusdem speni: non tamen respectu eorundem in numero¬ hoc est non est inconueniens quod vna causa producat vnum effectum in specie cum illa causa: vt actus producit habitum / & habitus actum: sed non eundem actum a quo pro ductus est: quia idem esst prius & posterius seipso etiam natura: quia bene sequitur / hoc est causa respectu illius: ergo prius natura illo. & hoc est effectus illius: ergo posterius natura illo.
¶ Circa illud. Adam mouet talem difficultatem: sequitur quod actus & habitus intenderentur in infinitum. Patet consequentia: sit sortes qui iam eliciat actum / a / talis producit habitum / vel aliquid quod est eiusdem speciei cum habitu: quod forte non denominatur habitus propter suam imperfectionem. Sortes continuat actum / a / & habitus / b / iuuat potentiam / & pariformiter concurrit & naturaliter: ergo ex habitu / be / & potentia intenditur: actus / a / consequentia tenet. quandocunque aliquod est agens producens effectum si adueniat illi adiutorium ad eundem effectum / effectus ille intendetur: ergo cum potentie sortis adueniat adiutorium scilicet habitus actus / a / in tendetur. tunc actus / a / erit intensior ratione illius habitus concurrentis cum potentia: ergo per aliquem certum gradum erit intentior ab illo habitu. Sit illa pars / citerum / c/ intendet habitum / be / quia omnis actus habitum intendit: ergo per aliquam partem / sit illa / d / & iterum ratione illius adiutorii intendetur actus / as / per aliquem gradum: & sic procedendo in infinitum in augmentatione actus & habitus. & apparenter arguit. Ec isti argumento dat tres solutiones in tertia distinctione primi. & in decima septima de habitu infuso. & due prime sunt apparentiores.
¶ Prima cum sic arguitur. Actus / as / qui procedit a sola potentia sine quocunque adiutorio propter habitum vel aliquid eiusdem speciei cum habitu qui postea efficitur habitus per intentionem & ratione adiutorii potentie superuenientis in tenditur actus / as / per aliquem gradum / concedo: & iterum ratione intentionis actus cum potentia intenditur habitus. concedo: ergo iterum illa pars reddet actum intento rem. concedo: & sic in infinitum. concedo quod actus qui egreditur a sola potentia producit habitum. & ratione adiutorii intenditur actus per aliquem partem verum est: sed illa pars non est tanta sed minor quam illa pars que egreditur a sola potentia: & postquam est minor non producit tantam partem dehabitu sicut illa pars que eggreditura sola potentia. sed sic est quod quando assumuntur aliqua infinita que se habent semper secundum magis & minus / ita quod primus secundum excedit: & secundus tertium. & sic consequenter non oportet quod ex talibus infinitis resultet vnum infinitum / sicut patet in continuo: quia ille partes se excedunt secundum magis & minus. Non sequitur: ergo habitus est infinitus. nec sequitur / ergo actus est infinitus. & credo istam solutionem veriorem.
¶ Secunda solutio. Cum arguitur ille actus producit habitum: ergo habitus superueniens potentie facit actum incentiorem. nego consequentiam. Dico quod numquam habitus facit actum intentiorem: vel non facit potentiam producere actum intentiorem: nisi habitus ille adminus sit prior natura quam quod potentia concurrat ad actum. Certum est quod aliquando est habitus antequam potentia concurrat ad actum producendum quando potentia concurrit ad vnum actum & prius elicuit multos consimiles actus: ille habitus qui procedit tempore vel natura concursum potentie ad actum facit bene quod producatur intentior actus / sed habitus qui est posterior natura concursu ipsius potentie nunquam facit quod ab illa potentia producatur actus intentior nisi potentia augeat concursum suum / sic inproposito. lste habitus est posterior quam sit concursus potentie. quia est posterior natura quam sit actus potentie: quia producitur ab illo actu: & actus est posterior natura concursu potentie.
¶ Dicit ergo duo. Primum / omnis habitus qui precedit concursum potentie tempore vel natura facit quod nroducatur actus intensior. Secundum / quod babitus qui est potentior natura concuriupotentie nisi potentia augeat concursum suum post elicitionem ratione habitus non intenditur actus ille. Et ista solutio videtur etiam michi multum probabilis & vera.
¶ Restat vnum probandum quod omnis actus quantumcumque remissus producit aliquid eiusdem speciei cum habitu: quamuis non vocetur habitus quia est mobilis: vt sit sortes qui nunquam elicuit actum circa hoc obiectum eliciat actum quantuncumque remissum: ille actus producit aliquid de habitu vel aliquid eiusdem speciei cum habitu. Ratio est / quandocunque sunt due cause eiusdem speciei specialissime solum differentes penes magis & minus: si vna illarum potest effectum producere: & altera potest effectum eiusdem speciei quamuis remissum producere: sed actus quilibet intensus producit habitum etiam intensum: ergo actus remissus producet aliquam partem illius habitus: sed verum est quod talis remissio non debet vocari habitus ergo eliciens actum primum siue intensum siue remissum dummodo non inueniat contrarium semper producit aliquid habitus: qui postea per intentionem perueniet ad gradum in quo sufficienter denominabitur habitus. Et iste dispositiones precedentes non vocantur habitus quamuis sint eiusdem speciei cum habitu. Calor enim intensus & calor remissus producunt calores eiusdem speciei. Consequenter adhuc aduertendum est circa illum terminum quod virtus proprie non est actus nec passio: sed est habitus virtuosus: & conformiter ad Ocham in quolibeto quarto. Habitus non dicitur virtuo sus nisi in ordine ad actum: quia esse virtuo sum primo conuenit actui. Nam bonitas primo conuenit actui non ex alio & habitui per respectum ad actum ad quem incliinclinat: ergo virtus est habitus inclinans ad actum bonum. & hoc dicit Aristoteles secundo ethicorum Virtus est habitus habentem perficiens & eius opus bonum reddens: id est parualiter concurens ad acum ponum/ supposito itaque quod bonitas moralis primo conuenit actibus & secundario per actus habitibus est animaduertendum quid requiritur ad actum bonum & propter quam causam denominetur actus virtuosus vel bonus. Dico conformiter ad Arifotelem secundo ethic orum capitulo quarro. tria requirunturr. Primum quod fiat scienttr. Secundo ex electione & propter hoc.. xcio perseueranter & immobiliter. & ille dicitur virtuosus qui ex electione scienter & propter hoc perseueranter & immobiliter agit. Primum quod requiritur est quod actus eliciatur conformiter ad scientiam: id est ad prudentiam: id est quod actus sit conformis dictamini prudentiali actuali: hoc est quod voluntas ita velit qualiter intellectus dictat ese volendum: vel ita velit facere qualiter intellectus dictat esse faciendum. Capio duos: vnus vult dare elemosynam: vel ire ad ecclesiam nihilominus iudicat actualiter quod danda est elemosina & dat. Secundus dat & non iudicat. Primus bene agit: & actus eius est bonus: quia scienter operatur: alter vero a casu& indeliberate: ideo eius actus non est bonus moraliter. Vnde ad actum bonum non sufficit primo conformitas aptitudinalis ad prudentiam. Secundo: nec ad ptudentiamihabitualem. Tertio: nec ad prudentiam actualem. Non sufficit ergo conformitas prudentie aptitudinali. Patet: qui ia illi qui carent vsu rationis vt dementes faciunt opera nata conformari rationi. Nam vadunt ad ecclesiam quod est opus conforme prudentie aptitudinali & aptum natum referri. Si militer possunt dare pauperi elemosinam: & tamen nullus diceret illud opus virtuo sum. Preterea dicit Aristoteles quod non dicum tur iusti & temperati / qui operantur iusta & temperata: sed qui faciunt scienter: ergo vt opus sit virtuosum non sufficit conformitas aptitudinalis. Patet / alias ille cui dictaret ratio erronea non esse ieiunandum: & vellet ieiunare illa volitio est apta nata conformari prudentie / quia potest depone re illum errorem: & tamen talis male agit: er¬ eo non sufficit eonformitas aptitudinalis. Et hoc magis mouet Ocham questione. xiii. tertii sententiarum. Dicit enim prudentiam actualem necessario requiri ad actum virtuosum / immo ita essentialiter sicut voluntatem cum tac ci. uuntas quam prudentia actualis sint causa. li cien actus virtuosi & prudentia actualis Lpnor actu virtuoso saltem natura. hinc /: ntes & carentes vsu rationis licet habeant operationes non tamen morales. Item qui facit contra conscientiam erroneam facit opus aptum natum conformari ratio ni recte & prudentie aptitudinali & tamenmale agit.
¶ Secundo non sufficit conformitas habitualis vt actus sit bonus: id est vt eliciat actum & habeat habitum quo habitua liter cognoscit illud esse faciendum quod vult facere. Patet istud: certum est quod carens vsu rationis vt demens vel non aduertens posset illud facere: & quamuis habeat habitum prudentialem: tamen nemo diceret quod bene agit moraliter tunc: & tamen facit opus conforme prudentie habituali: ergo non sufficit habitualis conformitas.
¶ Tertio non sufficit conformitas actualis prudentie / vt sortes habet actualem prudentiam quod hoc est facienduui / potest velle facere / non quia ratio dictat illud esse faciendum: sed ex alia causa ex qua etiam faceret secluso tali dicta. mine / puta quia delectabile aut vtile aut placens: sortes tunc non bene agit: quia quamuis faciat scienter & ex electione / sed non propter hoc: scilicet quia dictatum a recta ratione / sed ex alia causa / sequitur quod illa volitio non est moraliter bona. Aliud argumentum apparens / sortes dat elemosinam solum ex timore: quia minatur ei mortem nisi faciat. llla volitio qua vult dare ex soso timore non est bona moraliter / & tamen habet actualem prudentiam: hoc est faciendum & vult facere: ergo non sufficit conformitas actuali prudentie sed cum hoc requiritur propter hoc. Resolutio / antequam actus sit bonus moraliter oportet quod operans sciat illud esse bonum vel esse faciendum & faciat ex eo quia cognoscit non propter aliam causam: quia non esset virtuosus. Oportet etiam quod faciat eligens: & propter hoc. Visum est ergo quod tres conditiones requiruntur ad actum virtutis: quarum prima est quod fiat scienter. Vnde facere scienter est elicere actum ex scientia. Differunt enim facere scienter & facere sciens: quia scienter facere est elicere actum ex scientia / ita quod illud dictamen practicum actuale causat specialialiter & actiue illum actum virtuosum. & sic vt patebit oportet semper illud dictamen principale esse obiectum partiale actus virtuosi saltem intrinse ce boni. Secunda conditio quod agens agat eligens. Tertio quod faciat propter hoc. Supponendum vlterius quod electio capitur dupliciter. vno modo proprie & nihil aliud est quam duorum propositorum voluntati per intellectum respectu alicuius finis vnius prealtero acceptatio. Vnde intentio & electio proprie capiendo distinguntur quia intentio est actus voluntatis circa finem / sed electio est actus voluntatis circa medium ad finem. & quia aliquando ponuntur duo media ad eundem finem voluntas illorum duorum mnediorum acceptat vnum tanquam conuenientius ad finem & relinquit alterum. llle actus per quem acceptat vocatur electo circa illud medium. Intentio ergo est actus respectu finis. Electio respectu medii. Secum do modo capitur electio large vt in proposito: & nihil aliud est quam liberaactus elicitio certum est quod non omnis actus virtuosus est circa medium / sed est aliquis circa finem: ergo est aliquis qui non est electio proprie capiendo electionem qui est virtuosus. & per consequens ad actum virtutis non requiritur quod sit electio proprie capiendo electionem. sed capitur pro libera actus elicitione.
¶ Ex hoc manifeste patet quod omnis primaria bonitas est in actu libero voluntatis. Tertia conditio est hec / quod agat immobiliter & perseueranter. Vnde agere immobiliter non est nunquam dimoueri ab actu: quia tunc omnis actus virtutis esset perpetuus: sed est perseuerare quandiurecta ratio dictat esse perseuerandum in actu / vt sialiquis aggrederetur inimicos & recta ratiodictat vsse continuandum per horam si solum ae grediatur per dimidiam horam non agit perseueranter & immobiliter: quia non agit quadiu recta ratio dictat esse agendum.
¶ Circa has conditiones sunt alique difficultates quarum prima est / quia dictum est quod actus sit ex prudentia. Arguitur contrahoc dupliciter. Primo ad actum virtutis sufficit quod fiat ex opinione: ergo non oportet quod ex scientia. Consequentia patet: opinio non est scientia: quia importat formidinem / pater antecedens. Nam inter doctores est controuersia de eadem materia. vnus dicit quod est bona: alter vero quod non. Similiter vnus dicit quod talis actus est vsurarius: alter vero dicit oppositum. & ille qui opinatur aliquam materiam esse bonam. certum est quod licite agit circa illam materiam / & apparet quod agat virtuose & meritorie quamuis non habeat certitudinem: ergo ad actum moraliter bonum sufficit opinio: & non requiritur scientia.
¶ Arguitur sic / ad actum bonum sufficit ignorantia inuincibilis: ita quod credens inuincibiliter aliquid faciendum / bene agit moraliter / sed in tali est error oppositus scientie / ergo ad bene agendum moraliter non requiritur quod agat scienter. Exemplum. sit sortes qui credit bertam esse suam vxorem. Dictat quod huic petenti reddendum est debitum. Aapparet quod velle reddere sit actus bonus: & actus iusticie: & talis actus non fit ni si ignoranter. ergo & es.
¶ Quantum ad primum de illo cui dictat ratio recta quod per horam est aggrediendum si cesset in media parte hore ab illo actu pro alia parte hore est virtuosus & tamen falsum est dicere quod sit factus immobiliter & perseueranter / quod ille actus sit virtuosus pro prima media parte hore in qua continuatur patet: quia alias esset in mea potestate facere quod actus qui fuit virtuosus non esset virtuosus: quia est in meapotestate non cotinuare pro illa secunda medietate hore: & ad preteritum esset potentia de potentia naturali quod est falsum: ergo non requiritur vltima conditio quod actus sit immobilis & perseuerans.
¶ Quantum ad secundam conditionem est difficultas / quod operans sit eligens & actus sit ex electione vt electio tantum valet sicut libera elicitio actus. Sit aliquis actus libere elicitus libertate contradictionis & non complacentie: ergo quando ad volitionem finis efficaciter necessario sequitur volitio medii ad illum finem: sequitur quod illa volitio mediinon est bona nisi extrinsece. Patet: non est libera elicitio illius actus.
¶ Quantum ad istam conditionem quod actus sit elicitus scienter. ergo si elicitur ex opinione apparet quod non sit bonus. Dico quod scientia in proposito non capitur proprie: vt importet necessitatem: ita quod tunc non debeat vocari scientia nisi sit necessarium: quia tunc nunquam bene ageretur circa contingentia. Nam ista non est ne cessaria: huic reddendum est debitum. neque ista & similes / huic danda est ele mosina. Contingenter enim est pauper: ergo circa illa contingentia nun quam bene ageretur moraliter / si requireretur scientia vt importat necessitatem.
¶ Dico secundo. Non capitur scientia stricte vt importat euidentiam & necessitatem simul. Patet: certum est quod sunt multa dictamina quibus conformiter agendo meremur que solum sunt de fide & non euidentia: ergo hic non capitur scientia vt importat euidentiam. & patet antecedens: certum est quod nullus diceret quin amor dei super omnia sit bonus & meritorius: & tamen multi dicant quod hoc non est euidens. Diligendus est deus super omnia.d immo solum creditum. ergo sequitur quod non requiritur conformitas ad iudicium euidens / & quod actus fiat scienter: id est euidenter. Secundo: certum est omnibus quod illud iudicium est euidens appetenda est beatitudo in genere: tamen ista non est euidens appetenda est hec beatitudo que consistit in clara deivisione: quia est solum creditum de fide quod conferatur / & tamen nullus dicit quin talis appetitus beatitudinis in particulari sit bonus: ergo vt actus dicatur bonus non requiritur conformitas ad scientiam vt importat euidentiam.
¶ Difficultas est. Vtrum requiratur conformitas ad scientiam: vt adminus importat certitudinem: quia aliquando capitur scientia pro omni sensu certo. Quantum ad hoc michi probabilius videtur quod non requiritur conformitas ad scientiam vt importat certitudinem: sed sufficit conformitas ad opinionem / vt quando quis assentit / hoc est bonum quamuis formidet. Dico quod talis actus conformiter illi assensui factus est bonus / non requiritur ergo certitudo sed sufficit opinio. Et sic debet glosari: oportet quod operans faciat sciens: id est iudicans: & ex tali iudicio &e. Ideo capitur scientia in proposito proomni iudicio vero: siue euidenti: siue ineui denti: siue certo: siue formidoloso.
¶ Contra. Qui agit contra conscientiam certum est quod peccat. lta etiam qui agit contra dubium peccat: sed sic est quod agens conformiter ad opinionem agit contra dubium. Patet: ille formidat de opposito vtrum sit malum: ergo dubitat: quia vt apparet omnis formido est dubium: vt iudico hoc esse bonum formido: vtrum sit malum. & tamen ago illud: ergo ago contra formidinem de opposito & per consequens contra dubium: & sic videt quod male ago sicut agendo contra conscientiam.
¶ Dicunt omnes doctores quod agere contra dubium peccatum est / sicut agere contra conscientiam / sed non est tantum peccatum / & nego quod agens conformiter ad opinionem agat contra dubium. Contra / bene sequitur opinatur hoc esse faciendum. ergo formidat: quia assensus opinatiuus dicitur cum formidine de opposito. concedo quod opinatur: ergo formidat. verum est / & vltra formidat: ergo dubitat. nego consequentiam.
¶ Vnde dico quod duplex est modus dubitandi. primus est dubitare. & tantum valet sicut opinari: id est assentire cum formidine: qui enim assentit hoc esse faciendum non assentit hoc non esse faciendum. Implicat enim habere sensum opinatiuum duorum contradictoriorum: ergo non dubitat hoc non est faciendum quamuis formidet. Alius modus dubitandi est / quando est aduertentia tur nec dissentitur / vt considero an astra sunt paria: nec assentio: nec dissentio: nec certe formido: sed est carentia vtriusque: scilicet tam assensus quam dissensus cum tali consideratione vocatur dubium. Vnde implicat assentire vni contradictoriorum: quin dissentiam alteri si aduertam / immo Gregorius dicit quod omnis assensus alicuius contradictorii est dissensus / alterius / & apud omnes cum assensu vnius cum aduertentia alterius sequitur dissensus nego ergo quod dubitem.
¶ Quantum ad secundum de illo qui agit cum ignorantia inuincibili. De illo qui credit hanc esse suam reddendo petenti debitum bene moraliter agit: immo meretur. Quantum ad hoc duplex est modus dicendi. Primus est quem tenet Martinus quod nunquam actus voluntatis conformis ignorantie quantuncumqu inuincibili est actus moraliter bonus / immo dicit quod est moraliter malus quamuis non sit imputabilis ad penam: ita quod ignorantia non excusat a malicia morali: sed tantum abimputabilitate. Vnde qui reddit debitum illi quam credit esse suam habet tres assensus. Primus est / reddendum est debitum vxoripetenti. Et ille est assensus verus. Secundus est speculatiuus videlicet iste / ista est vxor/ certum est quod ille est falsus. Tertium dictamen siue assensus est qui sequitur ex duobus primis / reddendum est isti / qui sequitur existis reddendum est vxori / ita est vxor. Dicit Martinus assensus conformis primo est bonus quia dictamen quod est vniuersale est verum: & sic illa volitio est bona: & meritoria. De secundo assensu speculatiuo non habet volitionem conformem vel difformem illi. De tertio volitio conformis illinon est bona / puta volo reddere isti / & apparentia tota sumitur: quia non est supra debitam materiam quamuis materia sit estima ta debita & ad actum bonum precipua circunstantia est obiecti. Nam dicit sanctus Thomas Due circunstantie sunt precipue: scilicet finis & obiecti: & ab eis regulariter sumitur omnis bonitas & malitia cum: er¬ go obiectum non sit in rei veritate conueniens / apparentia est quod volitio non sit in rei veritate bona. Dicit ergo quod actus conformis illi dictamini erroneo non est bonus sed malus moraliter / quia cadit super materiam indisconuenientem / & non est malus imputabiliter: & hoc posset satis deffensari. Sed videtur mihi quod talis actus sit bonus moraliter. patet. volitio qua volo reddere huic sequitur necessario ex duabus causis in quibus nulla est malitia moralis: ergo in illo effectuputa in isto volo reddere huic nulla est malicia moralis. patet. quandocunque est aliquis effectus hominis qui necessario necessitate naturali sequitur ad priorem: si in effectu priori nulla sit malicia moralis nec etiam in sequenti. quia tunc per actus non malos aliquis necessitaretur ad male agendum / quod nemo concederet: sed in volitione qua volo reddere debitum vxori petenti nulla est malicia moralis: nec in isto iudicio / ista est vxoc petens: quamuis sit malicia intellectualis: quia est error: & illa volitio qua volo reddere huic necessario necessitate naturali sequitur ex illis duobus. certum est quod in illa volitioe non est malicia moralis. dico ergo quod est bonitas in illa / patet sic ratione durandi in secundo istud iudicium est inuincibile. huic petentireddendum est debitum: ergo saltem potest esse taliter inuincibile: quod non potest aufferri: sit ita: tunc sic arguitur. Non potest aufferri: ergo tenetur sortes reddere. Patet consequentia. sortes tenetur vitare quodlibet peccatum: sed non reddere est peccatum. Patet est contrauenire tali iudicio & scientie: igitur. Tunc arguitur sic: sortes tenetur vitare illud peccatum quod est non reddere: & non potest vitare nisi reddendo. quia non potest vitari priuatio nisi ponendo habitum: ergo tenetur reddere: ergo illud dictamen reddem dum est huic: est verum. Hinc dicit Durandus quod nullum dictamen inuincibile pure practicum est erroneum: immo quodlibet est verum. Si ergo non potest vinci: ergo faciendum est quod dictat esse faciendum. Si faciendum estt ergo est ita in re: quomodo ergo vocatur er¬ roneum inuincibile. Dico quod non est illud quod est erroneum inuincibile: sed istud / hec est vxor mea: & nisi tale iudicium esset in vincibile: hec est vxor mea: istud esset erroneum: huic reddendum est debitum: cum ergo hoc iudicium speculatiuum / hec est vxor mea / est inuincibile: istud practicum est verum huic reddendum est.
¶ Pariformiter dicam de paupere: huic danda est elemosyna: quando est inuincibile illud practicum est verum / huic dandum est.
¶ Dices / volo quod talis non habeat aliquod iudicium preter hoc reddendum est huic vxori mee petenti debitum: illud est falsum: quia bene sequitur. Reddendum est huic vxori: ergo hec est vxor. Dico quod est falsum speculatiuum: & includit duo virtualiter. Primum / reddendum est huic. Secundum est hec est vxor: primum pure practicum: secundum pure speculatiuum: ratione primi non prouenit falsitas in illo iudicio: non est ergo falsum / sed verum practicum: ita est enim in re sicut significatur par tale practicum: sed illud quod significatur speculatiue: puta / hec est vxor: est falsum. & vt actus sit bonus sufficit quod sit conformis iudicio practico / siue speculatiuum sit verum / siue non. & voco practicum verum: quando ita est in resicut per illud significatur.
¶ Alii / vt ochan & de Gersono dicunt aliter quod actus est conformis iudicio vero scilicet isti / reddendum est debitum illi / quam credo inuincibiliter esse meam. Et Ocham dicit quod sufficit conformitas ad iudicium vniuersale: & non requiritur ad particulare. sed Durandus probabilius dicit.
¶ Quantum ad aliud de immobiliter: vt continuo actum per dimidiam horam: & iudico quod non est continuandum per vnam integram horam: ille actus est bonus in dimidia hora / & hoc certum est / quia in / illa dimidia hora est conformis recte ratio ni / ergo est bonus: & quod continuetur per secundam dimidiam horam non facit quod fuerit bonus in prima dimidietate hore: quia bonitas prime medietatis hore non dependet ex futuro: ergo falsum est quod requiratur quod immobiliter & perseueranter agat.
¶ Dico quando doc. dicunt ad actum virtutis requiritur quod immobiliter / & perseueranter agatur: hoc intelligitur ad actum virtutis: & sic ad vitam dum peccatum & maliciam oportet quod fiat immobiliter & perseueranter: quia si omitteretur antequam ratio dictaret esse omittendum peccaret: & non euitaretur culpa. Propterea dico quando dicunt doctores conformiter ad Aristotelem quod immobiliter verum est vt vitetur omnis culpa circa talem materiam: sed vt vitetur mediate non requiritur talis perseuerantia: quia vito culpam pro prima dimidietate: sed non vito pro secunda medietate.
¶ Quantum ad aliud de elicitiona sequitur quod si requireretur libera elicito: quod in illo actu qui sequitur ex aliis potentiis sit bonitas saltem distincta a bonitate aliorum: concedo. Dicit tamen Ocham expresse volo serua re castitatem: & dicto non posse nisi subeundo mortem: in illa volitione qua volo sub ire mortem non est bonitas distincta a volitione qua volo seruare virginitatem. Ideo Martinus dicit quod ista volitio subeundi mortem / non est actus fortitudinis / sed temperantie: & dicit quod in quolibet genere virtutis est actus mart yrii.
¶ Consequenter pro distinctione virtutis notandum est quod quidam est actus virtutis intrinsece bonus: & non est ille / qui est necessario virtuosus: quia nullus actus virtuosus necessario est: ergo capiendo intrinsece id est necessario nullus est intrinsece virtuosus.
¶ Item secundum quosdam non dicitur intrinsece virtuosus: quia non potest esse quin sit virtuosus: quia potest esse a solo deo voluntate non concurrente: ergo potest non esse virtuosus Dicitur ergo intrinse ce bonus propter duas causas. Prima: quia non potest esse vitiosus: secunda / quia non potest esse a voluntate libera: quin sit virtuosus. Propter has causas dicitur intrinsece virtuosus: sequitur quod est dabilis actus / quem volum tas non potest libere elicere quin agat virtuo se: ratio est. Capio actum virtutis / siti a. Quero vel iste est virtuosus intrinsece vel extrinsece. si intrinsece / habeo propositum. si extrinsece: ergo est virtuosus ab alio actu / iam ca¬ pio illum alium actum: & sit. b. vel. b. est actus virtuosus intrinsece vel extrinsece. Si intrinsece / ergo propositum. si extrinsece / ergo ab alio actu: ergo erit processus in infinitum in actibus virtuosis vel tandem deueniemus ad vnum intrinsece bonum: & istud est motiuum Ocham: sed non videtur multum appearens: neque forte / ideo dicit quod datur actus qui non potest elici quin sit bonus: & est actus qui habet omnes circunstantias: scilicet sinem / prudentiam & omnes alias pro obiecto. apparentia est: quia si habet ons circunstantias proobiecto: ergo nunquam potest sibi deficere aliqua circunstantia: quia si deficiat deficit obne: ergo deficit actus. Nam vt dicit Dionysius Bonum est ex integra causa conformiter ad Ari sto. in secundo: quandocumque concurrunt onnns circunstantie: tunc est bonitas: & ille actus ( dicit non potest a voluntate elici quin sit bonus: quia nunquam elicitur quin sit prudentia: quin eliciatur etiam propter debitum finem: quia habet hoc pro obiecto: quia non potest esse idem actus / quin habeat idem obne sem per. sed secundum aliquos videtur Ocham deficere. Dicit enm. S. Thomas. habet ons circunstantias quam requiruntur: sed vna illarum apotest effici mala: quo facto adhuc actus haens ons illas circunstantias maneret idem: vt sit sortes volens dare elemosynam platoni propter deum actus fertur in dationem elemosyne propter deum: & quia dictatum est a ratione verum est: si actus exterior esset necessario materia conueniens: iste actus esset intrinsece bonus. Sed difficultas est vtrum sit necessario materia conueniens. apparet quod non: quia deus potest phibere ne det: & sortes adhuc credet esse dandum. illud iudicium quo iudicaret danda est elemosvna Platoni est vincibile: & tunc est idem actus quamuis credat rationem esse rectam. Licet etiam in rei veritate hoc non sit bonum: & credat quod sit bonum: & vult sub illa ratione quia bonum / quia semper voluntas fertur in obiectum secundum rationem quam pesentatur per intellectum: quamuis illa ratio non sit recta: vult eidare propter deum: quia dictatum a ratione: & ille actus est prohibi¬ tus: ergo videtur quod actus non sit intrinsecebonus. sicut capit Ocham. quod ita videtur mihiquod ille actus non est intrinsece bonus: & ad motiuum eius negatur consequentia: quia efficitur malus propter prohibitionem: quia materia est prohibita. non efficitur malus propter circunstantiam: sed efficitur malus ratione obiecti. Patet ergo quod actus intrinsece bonus est ille qui non potest elicia voluntate libere quin sit bonus. & secundum Ocham est actus habens omnes circunstantias pro obiecto: & non potest elici a voluntate quin sic bene circunstantionatus. Sed actus dicitur non intrinsece bonus qui potest elici a voluntate: & non erit bonus. & talis actus secundum Ocham non dicitur bonus nisi propter petiam alterius actus quo est intrinsece bonus: & sicut est bonus propter assistentiam alterius ita efficitur malus / propter assistentiam alterius mali.
¶ Queritur consequenter supposito quod sit actus intrin sece bonus cuius potentie erit: vel intellectus: vel voluntatis vel sensus vel potentie executiue id est exterioris.
¶ Respondetur. Nullus est intrinsece bonus preter actum voluntatis. Patet primo de actu exteriore potentie executiue: vt de datione elemosyne: actus ille qui imperatur a bona voluntate potest imperari a mala voluntate. non enim est alia datio elemosyne propter hoc quod volo illam propter deum: vel propter hoc quod volo illam peroper vanam gloriam: ergo nullus est actus exterior intrinsece bonus. De actu potentie sensiti ue puta de illo / per quem sensus conformatur rationi. Patet sic: actus ille non habet nec habere potest deum pro obiecto: similiter nec rationem. patet: deus nec ratio possunt cognosci a sensu: ergo actus potentie sensitiue non potest ferri in deum / aut rectam rationem tanquam in obiectum: cum ergo sensus non possit cognoscere deum / nec rationem. ergo nec appetitus sensitiuus potest ferri in illa: & per consequens ille actus poterit imperari / ant continuari ab actuvoluntatis quam habebit aliud obiectum a deo: sicut est eadem operatio exterior quam imparatur propter deum & vanam gloriam: ita potest esse eadem fuga voluptatis in sensu imperata propter deum / & impata propter vanam gloriam: ergo adus potentie sensitiue non est intrinsece bonus.
¶ Similiter nullus est actus intellectus intrinsece bonus. Patet quaecumque cognitio detur quam imparatur a voltione bona: eadem potest imperari a mala volieone: ergo quaecumque cognitio dxr potest esse mda: & sic patet breuiter quod nu us est actus inixsec bonus preter actum voluntatis.
¶ Dr cesergo eodem argumento poteris probare: pnullus est actus volum tatis intrinsece bonu Patet. sicut actus qucumque intellectus / senst / & potentie exterioris potest imperari a mala volitione / & per malam volitionem imperantem non variatur actus in esse nature: licet in esse moris: eodem modo quicunque actus voluntatis potest imperari amala volitione: sit ergo sortes quio diligit deum super omnia: quia dictatum per rationem: sortes potest velle continuare illum amorem propter vanam gloriam: quo facto imparat illum actum a volitione mala: quia voluntas non solum potest imperare actus aliarum potentiarum: sed etiam actus proprios & directos per alium actum scilicet reflexum: ergo nullus est actus voluntatis in trisece bonus: quin possit effici malus per actum imperantem: & hoc argumentum est tritum in schola.
¶ Dico quod implicat quod velim amare deum propter vanam gloriam: & quod amen eum super omnia / quicquid dicatur regulariter hoc videtur mihi dicendum. ratio sit Sortes qui amet deum super omnia: & vult eum amare propter vanam gloriam. Tunc bene sequitur: vult eum amare propter vanam gloriam: ergo illa volitio procedit a vana gloria: sicut volitio medii a volitione finis: & vltra / procedit a vana gloria: ergo amor dei procedit ab appetitu vane gloric: ergo tunc amat deum propter vanam gloriam. Et vltra: ergo non amat deum supe omnia. & sic implicat amare aliquod obiectum super omnia: & quod ametur propter aliud: immo magis amatur aliud: quia propter vnumquodque tale: & illud magis. Nam si imperet amorem dei propter vanam gloriam: non est amor dei super omnia: im moinfra aliud. Et sic videtur mihi quod nullus potest imperare amorem dei super omnia volitione qua impat propter vanam gloriam: & sic ergo non potest esse malus imparatiue / nec elicitiue: & sic simpliciter non potest esse malus.
¶ Si queratur / dicis quod actus intrinseci omnes circunstantie debent esse obiecta parialia: quare ergo dicuntur circunstantie actus um sint obiecaDico quod dicuntur cir unsantie actus exterioris & non interiocis: quia unt obiecta actus interioris. sorces dat: lemosynam pauperi propter deum: quia cictatum a recta ratioe. Dico quod deus est circunstantia finalis actus exterioris & non intenoris: prudentia similiter est circunstantia illius dationis: sed non volitionis. illa datio non habet deum proobiecto: sed pro fine: & volitio interior solum habet illa pro obiecto: & sic dicuntur circunstantie actus exterioris / & non interioris. Secundo / dico quodobiectum dicitur bene circunstantia: immo obiectum est vna circum stantia actus interioris obiecti / in quod fertur illa volitio: & sic non inconuenit quod dicatur circunstantia & obiectum partiale.
¶ Circa hoc sunt alique difficultates: Dicis quod ad actum intrinsece bonum requiritur quod habeat omnes circunstantias pro obiecto: ergo habet ipsam prudentiam pro obiecto: ergo illum actum voluntatis precedit necessario illa noticia / qua reffectit se supra prudem. tiam / cum voluntas non fertur in incognitum: ergo praecedit natura salrem: noticia qua intellectus presentat voluntati: sed hoc videtur inconueniens quod nullus possit bene mora licer agere nisi se reflectat supra tale dictamenCertum est quod simplices / nec regulariter docti refectunt se: solum consyderant hoc est agendum: ergo sequitur quod non requiritur ad actum virtutis quod ille actus feratur in prudentiam tanquam in obiectum.
¶ Breuiter quicquid dicatur est aliquis actus intrinsece bonus: & hoc tenet Scotus. quid est de matrimonio quod dilectio dei super omnia est actus intrinsece bonus: quia hoc dictamen est necessarium: deus est diligendus super omnia: & deus non posset prohibere suam dilectionem. Dico cum Sco. sit ira quod deus non posset prohibere suam dilectionem: ille actus quo diligo deum super omnia est intrinsece bonus. Secundo dico ad actum bonum non requiritur quod iste habeat prudentiam pro obiecto: vel quod aliquis actus sibi coexnes habeat prudentiam pro obiecto. Patet ista propositio sortes cognoscit indigentiam Patonis dictat quod subueniendum est Plato ni propter deum: nichil aliud dictat ita quod non reflectit se ad suum dictamen consyderando an sit verum: vel non: & vult subuenire. Mirum est dicere quod talis actus non sit bonus volo subuenire Platoni propter deum: ita quod deliberate subuenio: quando habeo illud dictamen actuale ille actus non habet prudentiam proobiecto: nec habet aliquem actum sibi coexnentem. qui habeat prudentiam pro obiecto. Patet: sortes non cognoscit prudentiam per actum voluntatis: immo est bonus propria bonitate. Dico secundo vt actus sit bonus non requiritur de necessitate quod habeat prudentiam pro obiecto vel actum sibi coexuntem qui habeat prudentiam pro obiecto sicut videtur praetendere Ocham. Ratio mea est: facio actum propter hoc perseueranter & immobiliter: & ille actus non habet prudentiam: &c.
¶ Certum est quod ea dem noticia potest esse noticia sui saltem confusa: immo multi dicunt quod distincta complexa: vt patet in insolubilibus: sed non incomplexa. nam possum / dictare danda est elemo syna Platoni propter deum quia dictatum per rectam rationem: illa propositio est vera: ergo possum ei assentire: & possum habere vnum dictamem quod feratur in hoc totum: tunc illud iudicium est noticia sui confusa: quia repenentat omnm rationem: ergo representat illudmet & eliciens actum conformen illi iudicio: talis actus siue volitio habet illud dictamen proobiecto partiali: quia habet pro obiecto partiali omne illud quod obiectum partiale dictat: ergo stat quod talis volitio sit bona quam habet dectamen prudentiale pro partiali obiecto: quamuis hoc non requiratur.
¶ Dico ergo quod ad talem volitionem non requiritur no ticia distincta a prudentia per quam intellectus refectat se supra prudentiam: & est argumen tum schole quod requiratur alia noticia. Dico quoed per ipsammet prudentiam reflectit fe intellectus supra se: quia vna noticia potest esse distincta suimet complexa & confusa incomplexa: ergo stat quod aliquis actus habeat prudentiam pro obiecto. Sed habendo solum hoc dictamem Danda est elemosyna pauperi propter deum: ille actus non habet prudentiam pro obiecto. Sed istud danda est propter deum quia dictatum a recta ratione habet prudentiam pro obiecto non per aliam noticiam.
¶ Habemus ergo ad actum moraliter bonum non requiritur quod habeat prudentiam vel actum sibi coexnentem qui habeat prudem tiam pro obiecto. Ratio mea est. Sequitur quod nullus posset bene frui deo per actum bonum quin simul vteretur aliquo creato / nemo hoc dicit. Bene dicunt quod non posset esse vsus meritorius sine fruitione: sed potest esse fruitio sine vsu. Patet sequela. Sortes non potest habere actum virtutis qui habeat actum quo feratur in prudentiam secundum illam opinio nem / vel actus ille est vsus vel fruitio. si vsus: ergo propositum. si sit fruitio prudentie: ergo non est actus bonus / sed malus: quia fruitio creature. & sic oportet illos fateri quodnul la est fruitio bona quin simul sit vsus: aut quin illa fruitio sit vsus: sed hoc videtur absurdum quia multi merentur circa deum que non cogitant de creatura. Ad actum ergo virtuosum non requiritur quod habeat prudentiam pro obiecto: sed sufficit quod prudentia sit causa partialis & assistens. & non sequitur prudentia est causa partialis illius volitionis: ergo est obiectum partiale. nam noticia est causa partialis volitionis: & tamen non est obiectum partiale.
¶ Dico insuper non quilibet talis qui habet ons circunstantias proebiecto est intrinsece bonus: sicut capit quidam pro actu qui non potest esse malus: vel qui non potest elici a voluntate quinsit bonus Patet sic. Est aliquod obiectum conueniens rationi recte & contingenter conueniens: ita quod potest esse disconueniens: vt ista mulier est conueniens sorti ad vsum carnalem secundum rationem: quia est sua: potest tamen dissolui¬ matrimonium vt patet: nam capio sarracenum vxoratum per matrimonium consummatum sua vxor est ei conueniens secundum rectam rationem: potest tamen illud matrimonium dissolui per conuersionem alterius partis ad fidem: tunc arguitur sic. Sortes infide lis dictat / ista est ame cognoscenda & propter deum: & quia dictatum a recta ratione& habet volitionem conformen. Notum est quod illud dictamen habet omnes circunstantias pro obiecto: & illa volitio habet omnes circumstantias pro obiecto: & tamen efficitur non sua quia conuertitur altera pars ad fidem: quamuis ignoret sortes credens vincibiliter adhuc esse suam. in sorte ramanet idem iudicium quod prius scilicet cognoscenda est hec a me propter deum: & quia dictatum per rectam rationem Credit semper ese dictatum per rectam ratio nem sed vincibiliter: prius erat verum: nunc erroneum: immo apparet dicendum sic: vltimata prudentia est circa contingentia: ergo idem actus qui est prudentia erit erroneus: & est idem iudicium: ergo est idem actus conformis: & secundum easdem rationes: sed ille actus iam efficitur malus: quia illa non est amplius sua: & credit quod sit sua: sed vincibiliter: ergo actus quo vult eam cognoscere ian est malus postquamest vincibilis: & per consequens aliquis actus qui habet ons circunstantias pro obiecto potest effici malus: quia vna circunstantia potest esse mala: ideo ille actus erit malus.
¶ Videtur ergo mihi probabilus quod aliquis actus qui babet omnes circunstantias pro obiecto non est intrinsece bonus Et videtur mihi quod nullus est actus intrinse ce bonus nisi dilectio dei super omnia. & propter hoc: quia deus non posset prohibere suandilectionem.
¶ De castro tamen dicit quod nullus est actus intrinsece bonus: quia nullus est actus quin possit continuari contra dictamenerroneum: ergo sequitur quod nullus est actus intrinsece bonus: & illa opinio est multum probabilis: sed potest defensari quod solum dilectio dei super omnia est actus intrinsece bonus tenendo quod deus non potest prohibere suam dilectionem. Dicit tamen de Castro quod nullus est intrinsece bonus propter prohibitionem superuenientem.
¶ Hic est difficultas de actuconformi dictamini necessario: nam apud eum sunt aliqua dictamina prudentialia necessaria. Aliqua vero contingentia: vt danda est elemosina pauperi propter deum: illud est contingens: quia deus potest prohibere ne detur elemosina pauperi propter deum imo precipere quod occidatur pauper: ergo potest prohibere quod sortes non det ei elemosynam. Aliqua vero sunt necessaria: scilicet negatiua: vt istud / non est dei precepto contraueniendum: illud est necessarium: quia illud est impossibile: est precepto dei contraueniendum. Similiter apud eum istud est necessarium: non est occidendus innocens auctoritate propria: quia illud est impossibile / Innocens est occidendus auctoritate propria: tunc hoc est necessarium: non est dei precepto contrauen ienedum: ergo nolitio illa est necessario bona. Patet. Bene sequitur: est dictamini vero conformis: ergo est bona. Similiter bene sequitur Est conformis dictamini necessario: ergo est conformis dictaminivero: saltem illa que non potest esse sine tali dictamine vero: puta nolo contrauenire precepto dei: quia ratio dictat: non potest esse quin illud dictamen sit & illud non potest esse quin illud sit verum: ergo non potest esse nolitio quin sit conformis dictamini vero: ergo non potest esse quin sit bona Consequentia tenet: quia est conformis vero dictamini: ergo bona
¶ Vnde pro isto suppono quod contingit dupliciter intelligi quod aliquis se conformet alicui dictamini. Primo quod se conformet dictamini immediate & proprie: & isto modo se conformare nihil aliud est / quam facere ita esse sicut per dictamen dictatur esse faciendum: vel facere non ita esse sicut per dicta men dictatur non esse faciendum: vt dictatur quod danda est elemosyna: se conformare illiest facere quod elemosyna detur. Istud dictamennon est deus odiendus: se conformare illi non est amare deum: sed est non odire. iam dico quod omissio illius actus nunquam potest esse mala: quia si non potest precipi odium dei: non potest omissio esse mala: sicut de necessitate prohibetur actus. Aliomodo actus potest esse conformis dictamini: quia agens nult vel vult quod dictatur non esse faciendum. Exemplum. Sortes dictat non esse contraueniendum precepto dei primomodo non contraueniendo id est nullum actum eliciendo contra preceptum se conformat. Secundo / se conformat: quia nult taliter facere qualiter dictat ratio non esse faciendum. Dico vltra quod ille actus conformis secundomodo non est necessario bonus: quia potest esse difformis alicui alteri iudicio recto. lste due simul stant in veritate / non est contraueniendum precepto dei & non est eliciendum istud nole: potest enim deus prohibere quod non eliciatur illud nolle. hoc presupposito illud nolle est aliquo modo conforme dictamini. probatur hoc non sufficit ad bonitatem actus: quia requiritur conformitas ad dictamenverum: & quod non sit difformis alteri dictamini vero: sed non obstante conformitate actus quo nolo contrauenire precepto: stat difformitas cum alio dictamine: puta non est nolendum: & sic ille actus est contingenter bonus / quia est contingenter non difformis alicui alteri dicta mini rationis / valde facile defensari potest vtraque opinio quod est dabilis aliquis actus in trinsece bonus: & quod nullus est actus intrin sece bonus.
¶ Sed queritur consequenter. vtrum sit dabilis actus indifferens Ocham in tertio: similiter in prima distinctione primi: & omnes doctores preter Thomam & Gregorium dicunt quod est dabilis actus indifferens: id est: nec bonus: nec malus. Ratio. primo est dabilis actus liber elicitus libere exsola simplici apprehensione terminorum sine dictamine in materia que non est mala / tunc ille actus non est malus nec bonus: ergo est indifferens. Item quamuis sortes teneatur referre omnes actus suos in deum: tamen illud est preceptum affirmatiuum / ideo non tenetur proquolibet tempore. sit ita quod sortes pro. a. tenpore non teneatur amare deum occurrit ei pau¬ per: vult ei dare pietate naturali motus: & non consyderat de deo. si dicatur quod ille actus est malus est absurdum. quia non defficit ei circunstantia ad quam pro tunc obligetur: ergo nec potest reperiri in sorte malicia transgressionis nec prohibitionis: ergo quamuis non refe / rat in deum pro tunc non peccat ratione omissionis illius: ergo apparet quod actus non est malus. & certum est tenendo quod requiritur relatio virtualis ad minus ille actus non est bonus: ergo est indifferens inter bonum & malum. Dicunt aliqui: aliqua est circunstantia que pro tempore quo elicitur actus non est sub precepto. & omissio illius circunstantie non sufficit ad maliciam / & tamen omissio illius sufficit ad hoc quod actus non sit bonus cum requiratur ad actum bonum: & credo istam opinionem probabiliorem: puta quod est dabilis actus indifferens.
¶ Consequenter dico quod actus intrinsece virtuosus producit habitum intrinsece virtuosum: & inclinat ad actum in trinsece virtuosum: & si inclinet ad actum indifferentem est habitus indifferens. Contra / nullus habituslibere producitur: quia habitus de necessitate nature sequuntur ad actus & non est in potestate voluntatis quin posito actu producatur aliquid habitus: ergo habitus non debet dici bonus vel malus: quia propter illa que in sunt nobis a natura nec laudamur: nec vitupeamnr. dico bene quod actus sunt in mera potestate nostra: & sic quantum ad hoc habitus qui producuntur ex actibus viciosis qui sunt in potestate nostra vituperam tur. Vltra dico: nullus habitus est meritorius vel demeritorius: sed solum per actus meremur aut demeremur: & si non eliciam actum propter habitum non merebor neque deme rebor. nunquam enim in habitibus reperitur bonitas aut malicia demeritoria: sed in actibus duntaxat licet bene meremur effectiue per habitum: sed non formaliter: quia habitus ille est causa efficiens illius actus. hinc dicunt doc. nunquam demereri formaliter per carentiam habitus. hinc est quod carentia gratie non est peccatum formaliter. quia non est in potestate nostra nisi dispositiue. Hinc est quod carentia dispositionis bene est demeritum: & regulariter hoctenent doctores.
¶ Qtum ad secundum articulum declaratis nominibus. Quid sit habitus: potentia: & passio. iam pono talem conclusionem. Virtus nec est potentia / nec est passio sed est habitus Arist. probat hanc conclusionem tertio ethicorum quinto capitulo. & primo quod non sit potentia: quia virtus est per quam nos dicimur boni. Sed per potentiam nullus dicitur bonus aut malus formaliter licet effectine. quia efficit actus bonos vel malos: sed formaliter nullus est bonus aut malus per suaspotentias. Item potentie sunt a natura. & per consequens pereas nec laudamur: nec vituperamur. Secunda pars conclusionis est quod virtus non est passio: patet eo modo sicut prius per passiones in se nec laudamur nec vituperamur / ergo.
¶ Difficultas est vtrum sit aliqua passio mala & aliqua bona. & apparet quod sic. irasci enpassio: & tamen est mala. Similiter sperare est bona passio: ergo secundum passiones quis laudat vel vituperatur. Dico quod passiones propriissime respectu quarum se habet anima passiue & non actiue nihil habent in se forma liter bonitatis aut malicie id est non sunt bone aut male cum non sint in se libere neque immediate effectiue a voluntate siue potentia: sed ab actu. Sed actus producentes tales passio nes sunt boni aut mali. Sed aliquando capitur prcsio pro actu: & per illud laudamur vel vituperamur: sed non per passiones proprie dictas nisi ratione actuum a quibus producuntur iste passiones. Primo patet: quia passio non est ex electione sed subrepticia: sed virtus est ex electione / ergo. Tertia pars videlicet quod virtus sit habitus: quia in anima sunt praecise tria: scilicet passio: potentia & habitus. Sed non est passio nec potentia: ergo. & sic virtus nihil aliud est quam habitus electiuus conformis recte ratio ni / & non capitur hic habitus pro habitu inclinante ad electionem proprie dictam: sed vt tantm valet sicut libera elicitio id est inclinans ad liberam actus productionem: & quia ponitur quod sit habitus conformiter productus a ratio ne recta.
¶ Queritur vtrum sicut requiritur de necessitate quod actus virtuosus sit conformis actuali prudentie ita requiratur quod habitus virtuosus sit conformis habituali prudentie directiue illius virtutis. Ocham in quarto dicit quod non ratio eius es / quandocumque sunt duo agentia productiua duorum effectuum totaliter distinctorum deus potest suspendere actiuitatem vnius & non alterius & permittere vnum agens producere effectum suum & aliud impedire ergo in sorte qui elicit actum temperantie conformiter ad rationem: deus potest suspendere actum recte rationis iudicii practici non suspendendo actum voluntatis conformen illi recte rationi: tunc producitur in isto habitus ex actibus temperantie & non producitur habitus ex actibus prudem tie. Dicit ergo Ocham: habitus sic productus est virtus: quia est habitus productus ex actibus virtuosis: quia per frequentiam actuum producitur habitus multum intensus & in clinans ad actus virtuosos: ergo est virtus ille habitus: & tamen in eo nulla est prudentia habitualis: quia suspensa fuit actiuitas actuum prudentie: ergo de ratione virtutis non est quod sibi coexistat habitualis prudentia / & caen de ratione virtutis est quod sibi coexistat actualis prudentia.
¶ Pro tertio articulo dubitatur primo in qua potentia sunt ponendi habitus. Vtrum in voluntate vel in intellectu vel in appetitu sensitiuo: In sensu cognitiuo & in potentiis executiuis seu corporalibus. Vtrum in omnibus istis potentiis sint ponendi hahitus. Ocham in multis locis agitat hanc materiam: vnde ponit Gabriel aliquas conclusiones Prima que est contraria opinioni Tho. quod in potentia corporea seu executiua est ponendus habitus. Dicit Thomas quod non / sicut patet in duabus quaestionibus eius de ista materia. Sed dico quod in corpore est ponendus habitus: vt importat dispositionem ad operationem: & non ad naturam sicut pulchritudo est dispositio ad naturam & non ad opationem: sed capitur habitus pro qualitate dispositiua disponente potentiam vt agat suanoperationem / probatur conclusio primo experientia est ad hoc quod cytharedus post frequentationem actuum otharisandi & tangen¬ di ordine debito facilius & promptius cytharisat & tangit cordas eomodo quo sunt tangende & ane non poterat & post potest ergo relinquitur in eo qualitas ex illis opearationibus inclinans ad consimiles actus: sed illa qualitas est habitus: quia producta ex actibus remanens in absent ia actuum inclinans ad consimiles actus. & apparentia est pro isto pumcto de cytharedo: & sicut illi actus tangendi sunt actus potentie executiue & corporalis: ita & illi habitus.
¶ Diceret Thomas quod ille habitus qui relinquitur in eo non est in corpore: sed producitur ab actibus anime quibus anima mouet illam partem corporis & non producitur immediate ab actibus prompte & faciliter ad tangendum cordam / & credo quod ita est. Certum est quod cytharedus habet actum corporis & actum anime: quia quando est motus animalis non potest esse quin sit in illo actus anime: & tunc dico quod iste motus corporalis non causat habitum: sed ille qui est in anima causat habitum. Vnde ars ctharisandi est in anima & non in corpore. Ideo videtur mihi quod in corpore non est habitus sed solum in anima / & opinio Tho. videtur mihi probabilior.
¶ Secunda conclusio: tam in potentia intellectiua perceptiua quam in sensitiua perceptiua est ponendus habitus. certum est enim quod intellectus & sensus cognoscunt. Patet ergo de intellectiua: quia in nulla potentia ponitur habitus propter necessitatem actus nisi in potentia cognitiua. in voluntate. n. non ponitur habitus propter necessitatem actus: quia potest elici sine habitu. Sed in intellectiua ponitur propter necessitatem actus. Que ergo in potentia cognitiua sit habitus: patet. docet experientia quod post intuitionem obiecti (cum illa enim in tuitione est abstractiua) obiecto absente possum causare noticiam abstractiuam distinctam & incomplexam. Nam ante non poteram cognoscere: & nunc ego posset: ergo est aliduid partiale producens vel agens ad illam cognitionem quod non erat prius: patet consequentia / quia semper causis sufficientibus positis potest poni effectus. Tunc sic arguitur: iam¬ aliquid ponitur quod est causa partialis cognitionis quod non ante: & nihil potest poni nisi quod est productum ab illa noticia que prius fuit puta abstractiua vel intuitiua. Sed omne quod remanet in absentia actus vocatur habitus: ergo illud quod est necessarium ad productionem illius noticie in absentia obiecti est habitus: ergo de necessitate fateri oportet quod in potentia cognitiua sint ponendi habitus. Aliqui dicunt quod illud quod remanet est species intelligibilis / vel sensibilis. Sed secundum Ocham oportet denecessitate dicere quod sit habitus: quia secundum Aristotelem. Omne illud quod producitur ex actibus & remanet in absentia actus vocatur habitus: ergo oportet fateri quod illud sit habitus: dicitur in absentia actus propter passiones. Dicit Ocham quod ille habitus non causatur a noticia intuitiua: quia non inclinat postea ad intuitiuas. ideo cogitur Ocham ponere cum intuitiua abstractiuam simul tempore. Ab intuitiua enim necessitate natura li causatur abstractiua: & sic ponit simul duos actus eiusdem obiecti vnum perfectum / alium imperfectum. Similiter sensus recognoscit obiectum absens: & antequam vidisset illud non poterat cognoscere: ergo. sed sic est quod onne tale vocamus habitum quod producitur ex actibus & remanet actu transeunte / ergo in sensu quantum ad partem cognitiuam est ponendus habitus. Certum est quod intellectus recordatur obiecti absentis alias cogniti: sed de sensu non est ita certum quod recordetur obiecti absentis alias visi. Alia ratio ad hoc probandum. Aliquis dubitat vnam conclusionem: per vnam demonstrationem assentit illi. & postquam assentit per aliquod tempus aduertit circa conclusionem & non circa demonstrationem / tunc assentit illi conclusioni: & talis assensus non posset causarinisi ex assensu primo esset aliquid derelictum partialiter concurrens: quia ante assensum primum non poterat assentire sine demonstratione: ergo post primum assensum sine demonstrat ione non posset assentire nisi esset aliud derelictum. & nisi ponamus habi¬ tum omnes cause fuissent ante assensum / ergo in potentia cognitiua oportet de necessitate ponere habitum: immo in potentia cognitiua oporret taliter de necessitate ponere habitum quod protunc non posset produci actus sine habitu: & sic ponitur habitus quantum ad necessitatem actus: & non solum quantum ad intensionem.
¶ Tertia conclusio. non potest euidenter probari quod in parte sensitiua appetitiua de necessitate sit ponendus habitus / bene verum est quod post frequentationem actuum appetitus sensitiuus plus inclinatur quam prius: sed talis inclinatio maior poterat causari sine actibus per solam transmutationem corporalem / ergo non potest euidenter probari quod illa inclinatio producatur ex actibus / ergo non potest euidenter probari quod sit habitus per diffinitionem habitus. certum est quod aliquis se reperit magis inclinatum ad prosequendum delectabile aut ad fugiendum tristabile quam prius: sed non potest euidenter probari quod illa inclinatio sit ex actibus producta: quia aliquis persolam transmutatinnem corporalem reperit se magis inclinatum ad aliquid quam prius: vt per solam sumptionem medicine aut alicuius alterius potus & per solam infirmitatem aut sanitatem: & ista non sunt sensatio nes aut operationes appetitus sensitiui: sed solum transmutationes corporales / ergo per solam transmutationem corporalem potest produci talis inclinatio maior ad aliquid quam prius.
¶ Quarta conclusio in qua est difficultas totius dubii probabilius est dicere &c magis conforme rationi quod in parte sensitiua appetitiua sit habitus. Patet / certum est quod aliquis ex obiecto presentato difformi recte rationi delectabili tamen: fertur in tale obiectum prosequendo nisi voluntas impediat: quia per imperium voluntatis refugit sensus aliquando illud quod prosequitur: & ex illo actu frequentato reperit se hodo cum maiori facilitate ad refugiendum quam prius sine quacumque transmutatione corporali / ergo ex illo actu causatur habitus in illa potentia: & hoc st conforme multum rationi: vnde praesentato conue¬ aienti obiecto delectabili sensus prosequi. tur quod voluntas quandoque refugit: & per imperium voluntatis cohibetur sensus ad refugiendum cum difficultate: tamen postquam tales frequen teractus elicuerit ipse efficietur temperatus presentato tali obiecto per imperium volum tatis quod sic sensus facile refugit nec patitur tantam difficultatem ad refugiendum quantam patiebatur prius / ergo oportet dicere quod exactibus refugiendi frequentatis qui producuntur per imperium voluntatis sit derelictus in illa potentia habitus / ergo est conforme rationi quod in parte appetitiua sint ponendi habitus. Certum est quod sensitiua potentia est pure naturalis. Patet: reperitur in brutis in quibus nulla est libertas: & postquam est pure naturalis omnis actus qui est immediate illius est pure naturalis in se: & naturaliter productus quamuis possit esse liber in causa: & certum est quod potentia sensitiua cum apprehen ione obiecti causaret vnam operationem: & tamen per imperium voluntatis causat contrariam: scilicet cum alia dispositione cause ergo appetitus sensitiuus est susceptiuus contrariarum operationum & est indifferens ad contrarias operationes secundum diuersas dispositiones. Patet ex apprehensione sensitiua alicuius delectabilis: si voluntas non impediat in ipsa potentia necessario causatur concupiscentia seu delectatio: tamen sivoluntas contranitatur potest tantum contraniti quod non causabitur delectatio sensualis / neque prosecutio seu concupiscentia: immo fuga obiecti. & certum est quod concupiscentia talis obiecti & fuga sunt qualitates contrarie / ergo ex vna dispositione cum appetitunaturali: & ex altera dispositione cum eodem appetitu naturali causatur effectus contrarius Patet in brutis. Nam dicit August. videmus immanissimas bestias in apprehensione obiecti delectabilis & naturaliter concupiscibilis timore verberum & minarum retrahi ab illo: ita quod non mouentur ad talia obiecta / & per talem assuefactionem efficiuntur domite. Vnde presentatis cani carnibus: si non presentetur ei aliquod tristabile retrahens necessario causatur actus concupiscendi in appetitu sensitiuo illius qui actus mouebit canem ad capiendum illud / sed presentato altero obiecto tristabili retrahitur ab illa concupiscentia / ergo non solum in nobis secundum diuersas dispositiones possuntcausari in appetitu sensitiuo contrarie qualitates: sed etiam in brutis. sed sic est quod quamdocunque est potentia actiua non determinata ad vnam operationem: sed potest in illam & in contrariam secundum diuersas dispositiones in illa potentia est ponendus habitus / ergo in potentia sensitiua sunt ponendihahitus. Quantum ad hoc tota ratio est / quamuis appetitus sensitiuus sit potentia pure naturalis nihilominus secundum diuersas dispositiones potest in diuersos actus. & ex illis actibus frequentatis causatur habitus. Hic etiam questio dicit quod potest ita esse dispositus sensus secundum apprehensionem quod appetitus de necessitate naturaliexiret in actum concupiscendi: sed ex imperio voluntatis exit in oppositum. quero a quo causatur actus fugiendi. Dico quod immediate ad actum fugiendi sensualem concurrit imperium voluntatis / & illud imperium est causa efficiens illius fuge sensualis. Ratio / quandocumque aliquo posito ponitur effectus & illo non posito poneretur contrarius: illud est causa partialis illius effectus: sed posito imperio voluntatis ponitur fuga: & ipso non posito non ponitur fuga sensualis: ergo ad actum sensualem concurrit immediate imperium voluntatis. propterea ille actus est bonus aut malus extrinsece secundum bonitatem aut maliciam actus imperii voluntatis.
¶ Quinta conclusio in voluntate ponendus est habitus. Patet / nam licet voluntas possit in actum suum simpliciter (nullis actibus prioribus productis posset in actum consimilem quemadmodum potest post productionem: quia est libera). Non posset tamen ita facile & fortasse ita intense: ergo ex illis actibus prius producis est relictum aliquid in voluntate ratione cuius promptificatur. Sed omne quod remanet actutranseunte vocamus habitum / ergo in voluntate ponendus est habitus: & ista ratio sufficit. Habemus ergo quod in omnibus potentiis cognitiuis vel presupponentibus cognitionem sunt ponendi habitus.
¶ Dubitatur secundo ad quid ponitur habitus. Respondent communiter morales quod ad delectabiliter: prompte & faciliter operandum. & sic proprietas habitus est quod facit delectabiliter prompte faciliter & expedite operari. Gabriel nititur osten dere quod quamuis illa conueniant multis habitibus non tamen omnibus. quod habitus faciat delectabiliter operari: hoc non prouenit nisi dupliciter / vno modo quod habitus ille operando causet delectationem. Alio modo quod operatio ad quam inclinat causet delectationem. Otum ad primum modum: habitus qui causatur ex aliis non causat immediate delectationem / quia non causat immediate nisi actus consimiles. Quantum ad secundum. non omnis habitus inclinat ad actum qui causat delectationem: vt habitus qui inclinat ad speculationem. aliquis enim speculatur delectabiliter speculando: sed non delectatur delectatione que causetur a speculatione: sed causatur ab illa complacentia. Similiter habitus qui inclinat ad nolitionem siue ad odium non causat mediante actu suo delectationem sed tristiciam / ergo falsum est quod omnis hatitus inclinet ad delectabiliter operandum ergo illud non est de ratione habitus videlicet inclinare ad delectabiliter operandum. Sed ponitur habitus aliquando propter substantiam actus: sicut de habitibus intellectualibus: ita quod illo secluso non poneretur habitus: aliquando ponitur habitus propter maiorem intent ionem actus qui elicitur intentior quam sine habitu: non ponitur ergo propter delectationem sed propter substantiam actus: vel propter intentionem esus & ad determinandum potentiam..
¶ Tertio dubitatur. Vtrum inclinatio habitus sit habitus: vel aliquid distinctum ab habitu. Allegat GabrielOcham in multis passibus dicentem vnum / quod est difficile ad intelligen¬ dum / quod inclinatio habitus non est habitus. sed aliquid distinctum ab habitu: & sic quando dicitur quod habitus inclinat ad consimiles actus dicit Ocham quod non inclinat mediante seipso: sed mediante superaddito Patet sic dicit. certum est quod dormiens habituatus in malo non est inclinatus ad actum malum nec reperit se inclinatum cum non cogitat de illo obiecto: & idem homo vigilans inclinatur ad actus ad quos est inclinatus / ergo cum fiat transitus de illo quodam modo in aliud puta de non inclinato ad in clinatum: oportet aliquid esse de nouo mediante quo determinetur inclinatus: sed illud non est habitus: quia semper prefuit: ergo. Alia ratio / graue quando est in loco naturali non inclinatur ad locum naturalem: sed quando est extra locum naturalem inclinatur ad eum: ergo quando illud graue ponitur extra locum naturalem oportet dicere quod in eo causetur aliquid per quod dicatur inclinatum: sed illud non est forma substantialis: nec grauitas accidentalis: quia erat eadem numero ergo oportet quod sit aliquid aliud: & sic dicit Gabriel post Ocham quod inclinatio habitus non est habitus: sed est aliquid aliud: & difficulter capio quid sit illa inclinatio.
¶ Vnde aliquid dupliciter inclinatur. vno modo: quia est in potentia recipiendi illud: & isto modo meteria inclinatur ad quam libet formam substantialem. Secundo modo dicitur inclinatum ad aliud: quia est in potentia non solum recipiendi sed etiam agendi: & sic materia non est inclinata ad formam: quia non potest agere.
¶ Istis suppositis inquiro consequenter ab illo doctore. Dicit quod inclinatio habitus non est habitus. Capio temperatum qui habeat habitum temperantie: quam do efficitur de dormiente vigilans: aut denon consyderante obiectum temperantie consyderans: causatur aliquid in eo per quod est formaliter inclinatus. Quero vel istud quod causatur est actus qui correspondet habitui: vel aliud distinctum abactu. Si primum / ergo actusmet erit inclinatio potentie ad actum: sed hoc est falsum. Ratio / quia actus est posterior natura inclinatione. Nam prius inclinor ad actum quam eliciam illum: ergo ille actus non est inclinatio. Si dicas quod talis inclinatio non est actus: quero aquo causatur / secluso habitu non causatur talis qualitas: ergo oportet dicere quod causatur ab habitu: si causatur ab habitu & habitus nihil causat nisi actus eiusdem speciei ex quibus genitus est: oportet ergo dicere quod talis inclinatio sit actusmet similis in specie actibus / ex quibus causatus est habitus. Ecce non potest dici quod inclinatio habitus ad actum sit actus nec potest dici quod talis inclinatio sit aliquid distinctum ab habitu & actu. Si distinguitur ab habitu cum producatur ab habitu: & non sit actus: ergo habitus producet aliquid differens specie ab illis ex quibus est genitus. ¶ltem cum in anima sint tanmummodo tria: ergo oportet quod illa inclinatio cum non sit habitus sit passio large capiendo. & sic oportet dicere quod sit operatio voluntatis: tamen probatum est hoc esse falsum vniuersaliter dicendo quod talis inclinatiodistinguitur ab habitu. non video quid sit: nisi dicatur quod sit aliquis motus naturalis prece dens actum voluntatis liberum: sicut diximus quod sunt motus primo primi: & secundo primi qui praecedunt actus liberos in quibus non est peccatum. Si dicat Ocham quod ille motus ita causatus dicatur inclinatio habitus ad actum liberum: esset difficile impugnare. sed apparet quod habitus non producit immediate aliquem actum nisi liberum: & secundo cum in appetitu sensitiuo non ponatur aliquis motus circa obiectum sensibile essest difficile assignare que sit inclinatio habitus in appetitu sensitiuo. Similiter in habitibus scientificis difficile esset assignare causatum ab habituquod distinguitur realiter ab assensu conclusionis.
¶ Quicquid dicat Ocham dico quod inclinatio habitus non est aliud quam habitus. Et ad argumentum / homo dormiens non inclinatur ad actum cuius habet habitum: & quando non consyderat de obiecto: sed ille habitum habet ita bene cum dormit sicut quando vigilat vel consyderat deobiecto: ergo inclinantio habitus dicit aliquid distinctum ab habitu mediante quo homo formaliter denominatur inclinatus. Ad formam / homo dormiens qamuis habeat habitum temperantie non indinatur ad actum. concedo: & quando vigilat inclinatur ad actum: verum est / ergo per aliquid distinctum ab habitu. Nego consequentiam. & dico quod habitus non semperinclinat ad actum: sed quandocumqesunt omnes cause que requiruntur ad productionem actus: quamuis forte non necessitent: sed que de necessitate requiruntur vt producatur actus habitus inclinat: & non alias / Cognitio est vnacaularum que requiritur quandocumque ergo non consyderat homo de obiecto tempcrantie / habitus ille non inclinat ad actum temperantie: sicut suum agere concursus habitus dependet a cognitione obiecti: ita suum inclinare dependet a cognitione obiecti: sed quando cunque deest aliqua causarum que necessario requiritur dicitur non inclinare. & ideo inclinare nihil aliud est quam niti( per modum loquem di) ad producendum actum: vt lapis dicitur inclinari ad descensum deorsum: quia nititur descendere quamuis non descendat: ita dico / habitus non nititur producere actum quando deficit aliqua causarum querequiritur ad actum suum: vel si vna non concurrit: quia forte est vna libera.
¶ Resolutio. Habitus est sua inclinatio: sed habitus non inclinat: pauta quando deficit aliqua causarum requisitarum ad productionem actus: tunc non inclinat actualiter: sed quando sunt omnes cause quamuis non producatur actus: quia ponitur impedimentum: vel quia vna causarum non concurrit quia est libera: dicitur tamen habitus inclinare ad actum.
On this page