Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum quilibet actus producat habitum et utrum quilibet actus virtuosus quantuncumque intensus vel remissus sufficiat producere illam qualitatem quam est habitus vel partem eius vel aliquid eius dem speciei cum habitu
QVERITVR SECVNdo consequenter de productione habitus. Vtrum quilibet actus producat habitum. & vtrum quilibet actus virtuosus quantuncunque intensus vel remissus sufficiat producere illam qualitatem quam est habitus vel partem eius: vel aliquid eius dem speciei cum habitu.
¶ Resolutio antiquorum vt Tho. & aliorum est quod primi actus nihil penitus producunt: nisi sint valde intensi: sed actus vigesimus vel centesimus sequens magnam multitudinem prius elicitam in virtute primorum producit habitum / & exemplificatur de prima gutta que nihil cauat de lapide: neque secunda / sed forte centesima in virtute primarum que ceciderunt super lapidem.
¶ Sed mihi videtur sufficiens quod quilibet actus quantuncunque remissus dummodo non ponatur resistentia in passo: est sufficiens producere aliquid eiusdem speciei cum habitu & intensioractus intensiorem partem / & remissior remissiorem. & ratio Ocham ad hoc probandum est. Quandocumque sunt duo eiusdem specieispecialissime differentia solum gradualiter secundum magis / & minus: & vnum intensius potest in aliquem effectum tunc remissius potest in effectum eiusdem speciei / quam uis remissiorem: sed sic est quod actus valde intensus producit vnum habitum vel aliquid habitus quamuis sit primus: ergo valde temissus sufficit producere aliquam partem eiusdem speciei cum illo: vt si actus intensus vt duo producat duos gradus: actus intensus vt vnum producet vnum gradum dunmodo in illo subiecto non ponatur resistentia. Nam est aliquis calor sufficiens producere calorem in passo: tamenca lor remissior non sufficiet producere in tali passo sic disposito: quia forsan esset maior resistentia quam actiuiras parui caloris. Sit sortes neuter ad actum temperantie & intemperantie non habens habitum nec ad vnum nec ad alterum elicit actum temperantie / quero vel ille actus aliquid causat vel non: quod remaneat ipso transeunte. si nihil causat: ergo eo dem modo secundus eque intensus nichilcausabit: quia subiectum non est magis dispositum quando nihil penitus est in subiecto quando est secundus actus quam erat quando fuit primus actus: & sic per illos actus equales nunquam causabitur habitus. SCSi dicas primus actus aliquid causat quod remanet transeunte actu: quero quod est illud cum non sit actus / nec passio / nec habitus perte: & nihil ponatur in anima nisi illa tria: oportet de necessitate dicere quod sit eiusdem speciei specialissime cum habitu. Et argumentum videtur mihi concludere: & sic quilibet actus quantuncunque remissus sufficit causare vnam partem habitus.
¶ Contra. Nc ticia intuitiua de propinquosufficit causare iudicium de sorte quod sit homo: & tamen noticia intuitiua a remotis non causat iudicium nec intensum / nec remissum: quo iudico quod sit homo: ergo dantur duo eiusdem speciei specialissime: & vnum sufficit causare vnum effectum eiusdem speciei: & tamen aliud non potest: puta intensa noticia intuitiua causat iudicium quod est homo: & remissa non potest: quamuis causet iudicium: quod est ens: ergo illa maxima videtur falsa: & est magna apparentia in argumento.
¶ Item intensus calor sufficit producere formam substantialem ignis: sed remissus per se non sufficit: quamuis non habeat resistentiam: quia non sufficit producere dispositionem: ergo illa propositio est falsa: videlicet quandocunque sunt duo eiusdem speciei: in quodcunque potest vnum & aliud eiusdem speciei.
¶ Quantum ad primum dicit Ocham ad iudicium contingens causatum de re ccgnita non concurrit solum noticia intuitiua cum intellectu: sed etiam concurrit obiedum: ideo sortes concurrit partialiter ad illud iudicium. Quando enim est agens partialiter concurrens ad duos effectus stat bene quod possit ad vnum secundum aliquam distantiam & non ad alterum: vt ignis concurrit partialiter ad illuminandum & calefaciendum: & ad maiorem distantiam illuminat quam calefaciat. Eodem modo sortes partialiter concurrens ad iudicia ista / hoc est homo: hoc est ens ad maiorem distantiam concurrit ad illud / hoc est ens: quam ad istud hoc est homo. Licet ergo intuitiua intensa vel remissa secundum distantiam / vel propinquitatem concurrat ad diuersaiudicia: hoc non est quod concurrat ad contraria: sed quia defficit vna causarum concurrentium cum illa.
¶ Correlarie sequitur quod si videretur sortes ita remisse quando est prope: sicut quando est longe: nichilominus iudicaretur quod hoc est homo. Et si videretur ita intense quando est remotus sicut videtur quando est prope. Ratio / vna causarum requisitarum ad illud iudicium non est sufficiens.
¶ Quantum ad secundum de intenso calore est dubium vtrum actiue concurrat ad producendum formam substantialem. Scotus dicit quod non: sed supponamus quod sic cum Ocham. dico quod forma substantialis non est intensibilis nec remissibilis: & cum dicitur Quandocumque duo agentia differunt solum secundum magis & minus. & maius potest in effectum intentem sum: minus potest in effectum remissum. Dico quod si tale maius possit in effectum non suscipientem magis nec minus: non oportet quod minus possit in effectum remissiorem Habemus ergo quod qulibet actus sufficit producere aliquid eiusdem speciei specialissime cum habitu.
¶ Iam queritur. Vtrum illud quod producitur a primo actu sufficiat denominari habitus Dico quod difficultas est ad nomem. Nam illud paruum causatum ab vno paruo actu facile potest corrumpi per actum contrarium. Ergo non est denominandum habitus / nec virtus. Ex quo sequitur quod illi termini habitus & virtus non significant illas qualitates absolute / sed connotatiue. & ille qualitates actualiter sunt virtus / & habitus & extrinsece.
¶ Difficultas est vtrum sicut quicumque quantuncunque remissus reperiens subiectum neutrum producit habitum vel aliquid eiusdem speciei cum habitu. Vtrum etiam quicunque actus sufficiat intendere illum habitum. Vnde dicit sanctus Thomas in prima secunde quando querit vtrum a quolibet actu generetur habitus. dicit quod non. Ratio sua est / & credo quod ita est guandocumque est agens approximatum passo: & non reperit effectum quem posset totum: etiam tantum quantum posset producere: illud agens nichil agit de nouo in illo passo. Exemplum sit ferrum applicatum. a. igni: & in ferro est tantus calor quantus producere potest / as / ignis. Dico quod / a / ignis nichil producit in ferro: quia nullum agens reperiens tantum effectum in passo quantum producere potest agit in illud. hoc supposito actus / a / temperantie aliquam quantitatem de habitu: & vltra illam non potest: quia est finite actiuitatis: si ergo reperiat tantam productam quantam producere potest: nichil agit de nouo: ergo si habituatus eliciat pearuum actum nihil producit de nouo. Dicit ergo Thomas nisi actus excedat habitum a quo procedit: nichil producit in passum: sicut de calore ignis: & illud videtur mihi certum: & probabilius.
¶ De subiecto virtutis in qua potentia sit loquor de virtute morali. Sanctus Tho. in secunda secunde / questione quinquagesimasexta non ponit virtutem in voluntate nisi charitatem aut iusticiam. Ponit in voluntate virtutem que est ad alterum: vt charitas ad deum: & iusticia ad proximum: sed virtutes que refrenant passiones ponit in sensu / & nullo modo in voluntate. Q sint ponende in sensu patet sic. Quandocunque a potentia vt mota ab altera potentia procedit aliquis effectus: vt ille effectus sit perfectus requiritur vtriusque potentie & m ouentis / & mote perfectio / id est bona dispositio: vt sortes artifex a quo mediante securi producitur effectus: si sortes non erit bonus art ifex non erit effectus bonus: & si instrumentum non sic bonum: effectus non erit bonus
¶ Sed sic est quod ab appetitu sensitiuo / vt moto ab ipsa ratione procedit effectus temperantie / aut fortitudinis: ergo vt ille effectus sit perfectus oportet quod ratio perficiatur / & potentia sensitiua. lllud per quod perficitur potentia sensi tiua scilicet irascibilis vel concupiscibilis est virtus: ergo virtus est ponenda in potentia sensitiua.
¶ Ocham tamen est opinionis contrarie. Bene dicit quod in sensu est ponendus habitus: quia sensus vt probatum est secundum diuersas motiones potest producere actus sensitiuos contrarios / scilicet fugere & prosequi. ergosensus non est de¬ determinatus ad vnum actum: & secundum Ocham habitus in sensu est extrinsecus respectuvoluntatis: & illud quod est in sensunon dicitur virtus / nisi propter illud quod est virtus in voluntate: quod est de directo contra Thomam.
¶ Item nichil denominatur in sensu nisi per deriuationem ad illud quod est in voluntate. Patet sic: sicut se habet acus potentie sensitiue ad actum voluntatis: ita habitus ad habitum: sed actus potencie sensitiue non est bonus & laudabilis nisi propter conformitatem ad actum voluntatis / ergo similiter habitus potentiue sensitiue non denominatur virtus / aut vitium: nisipropter habitum ipsius voluntatis. Patet primum: actus potentie sensitiue non est liber / nisi ab actu voluntatis: quia sensus est potentia pure naturalis: ergo non est virtus nisi ab actu voluntatis. Consequentia patet: quia ad actum virtutis requiritur quod sit ex eleaione id est ex libera elicitione.
¶ Secundo. actus appetitiue potentie sensitiue non refertur in finem: nisi per actum voluntatis. Patet / potentia sensitiua preceptiua non potest apprehendere finem virtutis cum finis non sit obiectum sensitiue: ergo non potest ferri in finem virtutis: ergo nec potest referre actum in virtutem: & sic quelibet relatio actus potentie sensitiue in finem virtutis est p actum voluntatis: sed a tali relatione consurgit bonitas / vel malicia: ergo quelibet bonitas actus potentie sensitiue est abonitate actus voluntatis.
¶ Ex quo sequitur quod quilibet actus potentie sensitiue qui nunc est bonus: potest effici malus: vt sortes refugit voluptatem propter deum: ista fuga quare refugit non habet deum pro obiecto: quia sicut voluntas non fertur in incognitum: ita nec sensitiua in illud quod non est sensatum: sed deus non potest esse obiectum sensus: ergo. Tunc dico si refugiat voluptatem eandem propter vanam gloriam est idem actus potentie sensitiue: quamuis sit alius actus voluntatis: quia omne illud quod cadebat sub obsecto potentie sensitiue adhuc cadit: ergo omnis actus qui est in appetitu sensitiuo potest esse malus: etiam ponendo actus sntrinsece bonos: ergo nullus est actus in appetitu sensitiuo bonus nisi propter conformitatem ad actum voluntatis.
¶ Eodem modo dicendum est de habitu quod non est bonus: nisi propter assistentiam & conformitatem habitus voluntatis qui est bonus: ergo in vnoquoque genere virtutis primaria virtus / & principa lis collocanda est in voluntate. Et videtur michi multum difficile saluari Thomam.
¶ Ecce ergo in qua potentia pronenda est virtus primarie in volurstate: & quod est virtus secundario in sensu.
¶ Nota tamen pro opinione sancti Thome quod voluntas est sufficienter inclinata ad bonum proprium: & non indiget habitu: sed respectu alterius indiget habitused sensus non est sufficienter dispositus ad bonum proprium. immo aliquando inclinatur ad malum: & sic indiget habitu. & sic patet de generatione & augmento virtutis ex actibus virtuosis.
¶ Dubitatur sexto qumo virtus & genealiter hbintus corrumpitu. Vtrum per solancessationem ab actu: & non per contrarium actum.
¶ Respondetur a Gabriele quod habitus virtuosus corrumpitur effectiue per habitum vitiosum sibi oppositum: sed hoc est falsum/ quia nunquam corrupitione successiua aliquid ab altero corrumpitur quin simul sit pro eodem tempore.
¶ Quantum ad aliam partem saltem certum est quod habitus qui non est: non concurrit: puta habitus vitiosus. Sed dico a quod causatur actus qui naturaliter producit habitum contrarium: & si reperiat habitum contrarium corrumpit naturaliter: & habitu corrupto introducit habitum quem naturaliter producit: vt a producente formam substantialem. Eodem modo actus virtuo sus prius natura / & tempore corrumpit habitum virtutis: postea producit habitum vitiosum. non corrumpitur ergo ab habitucontrario: sed a causis productiuis habitus que non sunt contrarie virtualiter sed formaliter.
¶ Sed tota difficultas. Vtrum habitus corrumpi possit per solam cessationem sine actu contrario: & de habitu loquor qui est in pura anima rationali: scili¬ cet intellectu vel voluntate: quia in brutis per corruptionem subiecti corrumpitur habitus.
¶ Ad difficultatem dicunt Ocham & Thomas quod non / nisi superueniat aliquid contrarium. Ratio est: nunquam corrumpitur effectus nisi per contrariam virtutem: id est per causam contrarii producentem contrarium / aut per cessationem necessario requisiti: aut per corruptionem subiecti. Exemplum primi: vt corrumpitur calor a suo contrario. Een plum secundi: vt corrumpitur lumen per absentiam corporis luminosi. Exemplum tertii: vt corrumpuntur accidentia anime ipsacorrupta. llle habitus non corrumpitur per corruptionem subiecti: nec per contrarium formaliter vel virtualiter si nun quam eliciatur: neque per cessationem / vel remotionem alicuius necessario conseruantis. Patet / sit sortes qui ex multis actibus habet habitum transeuntibus omnibus actibus: adhuc est habitus: ergo actusnon necessario requiritur ad conseruationem habitus per primam horam: ita quod remanet totus: nec per secundam neque per tertiam. certum est quod ea que conseruant in vna hora prima non sunt minoris actiuitatis ad conseruandum in prima quam in secunda: &c. ergo si habitus conseruatur in prima sine actu etiam in secunda: & sic consequenter: ergo si sit aliquod corruptiuum: non quia generatiuum contrarium: sequitur quod ille habitus nunquam corrumpetur. Dicit Thomas / quod habitus corrumpitur per cessationem: sed hoc intelligitur per accidens: quia cessans ab actu frequenter inducit contrarium actum sed sitalis cessatio non indicat actum contrarium nunquam corrumpitur.
¶ Contra. Si non recordetur de conclusione / nihilominus fuxo magno tempore non poterit recordaride illa: ergo ille habitus est corruptus. Dicit Ocham quod hoc est propter cessationem alicuius existentis in fantasia quod est corruptum per alterum quod requiritur necessario ad speculandum: & non est per cessationem ab habitu. Gabriel dicit oppositum. Dico quod nunquam corrumpitur per cessationem uisi superueniat contrarium.
¶ Dubitatur septimo. vtrum rectitudo & difform differant a substantia actus. Sco. dicit aformitas est carentia rectitudinis debite in actui: & quod distiguitur ab actu. Actus eninon est sibimet rectitudo. Hoc impugnat Ocham. vnde Scotus in secundo sententia tum & in quarto circa finem dicit quod rectitudo est aliquid inherens actui & est conformitas ad dicamen rectum & ceteras circunstantias: & est respectus. Et difformitas est carentia illius rectitudinis.
¶ Dicit Ocham capio odium dei eius difformitas est carentia rectitudinis debite inesse actui. Quero vel est carentia rectitudinis debite inesse istiactui vel alteri. non primum: quia isti actui impossibiliter daretur rectitudo: ergo non teneoristi actui dare rectitudinem: quia nullus tenetur ad impossibile / ergo non est debitum quodisti actui scilicet odio dei insit rectitudo.
¶ Si dicas est carentia rectitudinis debite inesse actui non in isto indiuiduo sed in genere: puta inesse actui contrario. Contra / non video quod hoc sit verum: certum est quod possum elicere istum actum pro temporequo non teneor elicere contrarium sicut dicit Ocham / ergo pro isto tempore non est debitum quod insit rectitudo: & tamem pro isto tempore est carentia rectitudinis. Dices apud Scotistas: quod hoc intelligitur quod pro isto temporesi eliciam actum teneorelicere cum illa rectitudine. Contra / Scotus ponit actum indifferentem: ergo ista conditionalis est falsa. Si eliciam actum teneor elicere illum cum illa rectitudiner. Vnde dicit resolutorie Ocham quod difformitas actus non est carentia rectitudinis debite inesse actui: nec debite inesse voluntati: quia possem elicere actum malum pro tempore quo voluntas non tenetur ad contrarium vt possem elicere velle furari: vel pro nunc odire deum: & pro nunc non tenetur voluntas habere rectitudinem: quia pro nunc non tenetur habere actum: ergo difformitas non est carentia rectitudinis debite inesse voluntati. Sed dicit Ocham aliquando difformitas voluntatis est carentia rectitudinis vt in pecca¬ to omissionis: aliquando difformitas volum tatis non est carentia: sed est actus purus elicitus difformiter ad rectam rationem.
¶ Sed apud holcot aliter solueretur. querendo quam res sit rectitudo voluntatis: dicit Hol cot quod rectitudo voluntatis nihil aliud est quam status voluntatis conformis voluntati diuine / saltem preceptiue. Nam quandocunque voluntas taliter vult qualiter deus vult illam velle status ille est rectitudo / ergo status est actus positiuus: aliquando est pura carentia: eodemmon dico difformitas est actus positiuus quam opponitur prime rectitudinii aliquando est pura carentia. &c.
On this page