Quaestio 1
Quaestio 1
de compatibilitate fidei cum scientia
VIsum est de fide quantum ad eius essentiam & de eius inclinatione & corruptio ne. Iam quero de compatibilitate fidei cum scientia. Vnde scientia vno modo potest capi vt distinguitur contra fidem & opinionem pro quolibet assensu certo & euidenti si est propositionis per se note siue contingentis siue necessarie. & ita debet capi in proposito / quamuis multe propositiones credentur quam sunt contingentes large. id est cognoscibiles euidenter. Sed stricte scientia nihil aliud est quam noticia adhesiua propositionis necessarie per demonstrationem acquisita. dicitur adhesiua ad excludendum apprehensiuam. dicitur necessarie ad excludendum contingentes acquisitas per demonstrationem. Ocham dicit acquisita id est acquisibilis quia ponit quod ea quam acquiritur per experientiam sit eiusdem speciei cum illa quam acquiritur perdemonstrationem. Differunt enim inter se actus credendi & actus euidens circa eandem propositionem / nam actus credendi est firmiorcirca illam propositionem quam sit noticia euidens. Sed repugnant formaliter actus credendi & actus euidentie. Vnde doc. regulariter diffiniunt euidentiam & capiunt ex Ocham in questione prima prologi.
¶ Euidentia est assensus verus certus natus produci ex sola simplici terminorum noticia mediate vel immediate. & sicut habet Ocham in secundo sententiarum questione vigesimaquarta & quinta circa finem: non potest imaginari quod producatur aliquis assensus nisi aliquo istorum modorum in generali. Primo ex sola terminorum propositionis apprehensiue siue noticia incomplexa cum aduertentia circa complexum. Secundo non ex sola terminorum noticia: sed etiam ex terminorum noticia cum apprehensione simul. Apprehensio enim est vna causa partialis cum aliquibus assensibus prioribus vel ex terminorum noticia apprehensiua cum imperio voluntatis. Secundo habita sola terminorum noticia: & cum cognitione apprehensiua non causatur: sed causatur ex illa terminorum incomplexa noticia cum copositione: & aliquibus assensibus prioribus propositionum applicatarum in consequentia bona. tertio nec hoc nec secundo modo sed ex terminorum noticia cum imperio voluntatis. Primo modo causatur noticia iudicatiua ex simplici terminorum noticia. & hoc dupliciter vel exqualicumque terminorum noticia: scilicet tam intuitiua quam abstractiua: & sic est per se nota: vel ex sola intuitiua: & tunc illa propositio non est per se nota. exemplum primi: si formenistam mentalem sortes est vel non est / sufficit qualiscunque noticia terminorum siue in tuitiua siue abstractiua. sed si formem mentalem istius sortes est / & habeam solam abstractiuam sortis non iudico ita esse. sed si habeam intuitiuam siue discursum iudico sortem esse. exemplum secundi: vt sunt noticie adhesiue conclusionum geometricarum scibilium Nam proposit ione ista praesentata sorti. omnis triangulus habet tres angulos equales duobus rectis. sortes est neuter nec assentit nec dissentit: quia ad causandum illius assensum non sufficit terminorum apprehensiue noticie: sed quando applicantur assensus aliarum propositionum ex quibus videt illam sequi ab illis assensus causatur noticia naturaliter illius conclusionis. Secundo supponendum quod quelibet noticia euidens adhesiua que causatur secundo modo causatur media te vel immediate ex aliqua adhesiua que causatur primo modo. Ratio est: cum non sit processus in infinitum in adhesiuis: & ita causatur ex aliqua adhesiua. queritur ergo quomdo causatur illa adhesiua ex qua causatur ista. vel causatur primo modo vel secundo modo. si primo modo habeo propositum. sisecundo modo / ergo causatur ex aliqua alia iudicatiua precedente saltem natura. nam quero iterum de illa praecedenti / vel causatur primo modo vel secundo modo: & sic processusin infinitum / vel tandem resoluetur in aliquem que cantur per simplicem terminorum noticiam. Ois enim noticia euidens quam causatur ex prioribus adhesiuis resoluitur vltimate in aliquem causatam ex simplici terminorum incomplexa notiticia. Dicit ergo Ocham / euidentia est assensus firmus natus causari mediate vel immediate ex sola terminorum incomplexa noticia. Euidentia ergo nihil aliud est quam noticia certa& firma nata causari &c. Sed ineuidentia est noticia certa: & sic conuenit cum euidentia in hoc quod est noticia certa: sed quia non est nata causari suficienter nec mediate nec immediate exsola terminorum incomplexa noticia: sed ad eius causationem requiritur de necessitate imperium voluntatis. & sic patet differentia in ter euidentiam & ineuidentiam: & quod ad actum credendi semper requiritur imperium volumtatis.
¶ Dicit Holcot quod assensus fidei naturaliter causatur: ita quod homo non potest non assentire adductis motiuis: sed in hoc non sto. & Hugolinus dicit illam sapere heresim. Ocham videtur dicere quod per solum imperium voluntatis cum apprehensione terminorum causatur assensus fidei & impugnatur a Gabriele. Nam proposita propositione neutra ex terminis: nec assentio nec dissentio. non est enim in mea potestate opinari nisi applicetur motiuum: ergo a fortiori non est in mea potestate formaliter assentire. quia multo plus est firmiter assentire quam opinari: possumus enim imaginari cum volumus: sed non opinari. non est enim in mea potestate iudicare quod astra sunt paria: vel quod rex ambulat / ergo nec firmiter assentire: quia est in se neutra & nullum habeo motiuum ad illam: immo opposito dato sequitur hec conclusio / quod est in mea potestate data quacumque propositione mihi dubia illam asserere absque mendacio. Patet / est in mea potestate iudicare quod ita est: & ita iudicando & asserendo non mentior illo dato: sed hoc est falsum. ergo videtur difficile quod per solum imperium voluntatis causetur actus credendi cum simplici apprehensione absque motiuo.
¶ Propterea dicunt omnes alii / ad actum cre dendi siue fidei non sufficit simplex apprehensio: quia si hoc sufficeret esset per se nota & sic non esset credita / nec sufficit motiuum: quia illius motiui antecedens est opinatum solum: & tunc non sufficit causare nisi opinionem. quia conclusio semper sequitur qualitatem debiliorem premissarum / si sit euidens: ergo causat euidentiam. Si dicas quod est creditum: quero per quid est creditum: & sic oportet de necessitate dicere / quod ad primum actum credendi non sufficit motiuum nec simplex apprehensio. De tertio sufficit imperium voluntatis.
¶ Sed quarto dicunt cum motiuo thopico requiritur imperium voluntatis. & credo quod ista opinio sit melior: & sic oportet de necessitat e quod primus actus fidei causetur a duobus scilicet a motiuo quod de se causaret opinionem propositionis primo credite quod non sufficit causare certitudinem: & ideo de necessitate requritur aliud scilicet pia affectio siue imperium voluntatis: quod idem est. Resolutio / quandocunque habetur motiuum thopicum si cum illo superueniat imperium quo volo firmiter assentire / ab illis duobus causatur assensus firmus fidei: & sic actus fidei causatur ab imperio voluntatis & a motiuo thopico quod de se causaret opinionem.
¶ Sunt hic difficultates / nam implicat assentire eidem firmiter & formidolose: sed assensus opinatiuus est causa naturalis assensus formidolosi / ergo nullo modo est causa assensus certi. quia potentie naturales non valent ad opposita. nam nulla causa pure naturalis que immediate producit calorem potest producere frigus: sed illud motiuum naturaliter producit opinionem / ergo non potest producere certitudinem.
¶ Distinguo istam / causa naturalis non potest ad opposita. vel cum adiutorio: & sic nego: vel sine adiutorio concedo. Non est enim inconueniens quod eadem causa naturalis cum diuersis adiutoriis producat effectus contrarios vt noticia intuitiua cum presentia obiecti causat iudicium & naturaliter producit assensum huius: hoc est. & si obiectum non esset: causaret assensum contrarium. Ideo non inuenit quod eadem causa pure naturalis ad vnum effectum concurrat / & cum aliis vel cum altera causa ad contrarium. Contra / ergo aliqua causa de per se concurrit ad corruptionem sui effectus naturalis: hoc videtur falsum quia omnis naturalis causa conseruat suum effectum de per se. Patet: sit sortes cui presentetur propositio neutra / adducto motiuo thopico assentit formidolose. si enim non habeat imperium ab illo naturaliter causatur assensus opinatiuus: & si velit firmiter credere corrumpitur: & introducitur assensus certus. Tunc arguitur ab eisdem corrumpitur iste assensus a quibus causabatur assensus contrarius: sed ab illo motiuo causatur partialiter assensus contrarius ergo ab illo motiuo de per se corrumpitur / sed assensus prior erat effectus de per se motiui thopici / ergo causa naturalis de per se corrumpit effectum quem producit de per se.
¶ Dico quod non est inconueniens quod corrumpatur effectus a sua causa superueniente altera causa. cum ergo imperium cum motiuo sint causa totalis assensus certi erunt causa corruptionis contrarii. Dicis quod ab illo argumento thopico cum imperio causatur assensus firmus: ergo erit in potestate voluntatis nec assentire nec dissentire. Patet: sit sortes cui ad propositionem de se neutram adducitur motiuum / si non ponat impedimentum naturaliter opinatur illud quod erat prius neutrum. est in potestate eius nec producatur actus opinatiuus conclusionis ab illa causa naturali: & stante tali impedimento est in potestate eius non ponere assensum firmum quia libere ponit: ergo est in potestate eius facere quod nullo modo assentiat conclusioni: ergo potest facere quod non opinetur & potest facere quod non credat. Patet sic: sortes potest nole opinari quamuis nolit credere / hoc est certum: sed sic est quod illud nole (postquam per imperium voluntatis potest impedire effectum naturalem argumenti thopici) videtur esse causa sufficiens ne producatur effectus argumenti thopici id est assensus opinatiuus: ergo potest adhuc stare neuter: & tamen videtur falsum: quia dicit Aristo. non potest esse assensum maioris & minoris quin causetur as sensus conclusionis. implicat assentire antecedenti: & consequentie: & non assentire consequenti. Nam bene sequitur iste assentit quod antecedens sit verum: & quod consequentia sit bona: & quod antecedens non potest esse verum in consequentia bona sne consequente: ergo assentit consequenti.
¶ Difficultas est / postquam impedit quod non ponatur actus opinandi. An potest impedire quod non ponatur actus opinamdi non ponendo actum credendi.
¶ Et semper visum est mihi quicquid dicat De Aliaco / quod non potest assentire antecedenti & bonitati consequentiae quin assentiat consequenti. Ad probationem potest habere nole. dico quod illud nole non est sufficiens impedimentum: quia non est sufficiens causa ad ponendum effectum contrarium: non est enim sufficiens impedimentum ad impediendum effectum quem ista causa naturalis producet: & sic quamuis non velit credere: tamen opinabitur.
¶ Vltra queritur Vtrum talis actus opinandi sit peccatum. Exemplum / iudeis proposita ista propositione iste homo est deus: erat eis de se neutra: sed habitis rationibus quod erat deus. quia non poterat talia facere nisi esset deus nisus argumentis thopicis inducere eos ad fidem. Ista argumenta generassent opinionem naturaliter & sic credidissent. Queritur ergo. vtrum talis opinio quam ista argumenta genuissent fuisset peccatum. Videtur quod sic: quia omnis actus contrarius actui ad quem pro tunc obligor (quia non possum simul habere contraria) est peccatum: sed iste est huiusmodi: quia obligor ad actum credendi: ergo.
¶ Oppositum tamen arguitur. Nullus actus qui causatur pure naturaliter a causa pure naturali ad quam nullo modo concurrit voluntas est peccatum: ad actum opinatiuum non concurrit voluntas: immo producitur a solo motiuo cum intellectu que sunt cause pure naturales: ergo videtur quod talis actus opinandi non sit peccatum. Dico quod est peccatum: est enim dubietas in fide non priuatiua / sed positiua. nam opinio vocatur dubietas: & quelibet illarum peccatum est.
¶ Et cum arguitur. Ille effectus pure naturaliter causatur a motiuo & ab intellectu: ergo non est peccatum. verum est intrinsece: sed non extrinsece: quia voluntas tenetur impedire productionem illius actus per actum suum: quia tenetur velle credere: & per illum actum quo vellet credere impediret ne produceretur talis actus / omissio illius actus voluntatis que est libera est immediate peccatum: & ille actus est malus & peccatum denominatione extrinseca / id est omissione voluntatis: & sic est peccatum inquantum voluntas omittit impedire ne producatur.
¶ Consequenter quando queritur de obiecto fidei potest queri de acquisito vel de infuso. Vnde loquendo de acquisito idem est obiectum actus & habitus: & diuersi articuli sunt diuersa obiecta diuersorum habituum acquisitorum.
¶ Si loquamur de obiecto fidei infuse: respondeo secundum duplicem opinionem tenendo quod immediate inclinet ad vnum / habet vnum obiectum: & tenendo quod immediate inclinet ad omnes actus / habet multa obiecta.
¶ Tertio notandum. non obligamur solum ad credendum propositiones necessarias: sed contingentes. Vnde "accedentem ad deum oportet credere" quod ista est necessaria deus est: & tamen oportet credere quod deus est: sed ista est contingens. Omnis propositio de deo in ordine ad actus & effectus exteriores est contingens. Vnde sub fide non solum cadit propositio necessaria / sed etiam contingens: & sic sub fide cadunt multe propositiones non scibiles. Et cum queritur vtrum respectu eiusdem respectu cuius est fides possit esse scientia. & capitur scientia large scilicet tam pro scientia euidenti quam pro illa que acquiritur per demonstrationem. vnde.
¶ Sit prima conclusio. Respectu aliquorum credibilium potest esse scientia: & in beatis & in viatoribus: quorundam tamen apud beatos quorundam nec apud istos: nec apud illos. Patet / ista propositio deus est / est vnum credibile: sicut patet per Paulum "accedentem ad deum Oportet credere quod deus est": & tamen de illa propositione & viatores & beati possunt habere scientiam. de beatis notum est. de viatoribus patet / illa potest demonstrari deus est. Philosophus enim nisus est demonstrare. Est difficultas apud doctores vtrum processus philosophi fuerit demonstratiuus cum nitebatur probare quod est vna causa mouens non mota: sed de hoc alias.
¶ Difficultas circa hoc. Vtrum ista propositio deus est sit de fide tenendo saltem quod infusa habet vnum obiectum primarium: sicut fuit probabiliter defensatum. Et quod non inclinat ad actus circa alia obiecta nisi mediante actu obiecti primarii. Illud complexum deus est non est obiectum primarium: quia apud eos est istud Omne reuelatum a deo est verum: nec est obiectum secundarium: quia assensus huius deus est presupponitur: & est prior quam sit assensus primarii obiecti. Paret: nullus potest assentire quod omne reuelatum a deo est verum nisi crediderit deum esse tanquam vnum presuppositum. Ergo cum assensus ille sit prior assensu illius proposicionis que assumitur pro obiecto primario fides infusa non inclinat ad illum assensum: ergo nullo modo esset de fide apud illam opinionem.
¶ Breuiter dicendum quod ista deus est: non est vnus articulus fidei: sed est vnum presuppositum in fide: & vna maxima que presupponitur antequam habeatur fides. Dicit Thomas. Multe sunt praesuppositiones in aliqua scientia quae non pertinent ad illam: immo praesupponuntur: ita oportet dicere quod deus est / est vnum presuppositum: quia nullus potest assentire quod deus sit ex eo quod assentit deum esse veracem: quia prius de necessitate debet assentire quod deus est quam quod credat deum esse veracem: vel quod omne reuelatum a deo est verum. Secunda pars conclusionis patet. Capio istam deus est trinus & vnus quam format viator: & supponendum est quod omnem conceptum quem formamus de deo: comprehensor potest similem formare: sed praeter istos quos formamus conprehensor format incomplexum & distinctum conceptum dei: quem non possumus formare.
¶ Hoc supposito sic arguitur. Illa propositio est necessaria deus est: certum est / & non est per se nota: ergo est cognoscibilis ex aliqua alia priore: quia omnis propositio necessaria vel est immediata vel mediata: si immediata est vnum principium: si mediata est semper cognoscibilis & deducibilis ex altera immediata. vt patet ex Aristotele primo posteriorum: cum non sit ergo immediata: ergo est demonstrabilis: sed sic est quod omnis illa mentalis vltimata quam formant beati de ista deus est: est per se nota: ita quod ad assentiendum certitudinaliter quod deus est: sufficit habere distinctam noticiam dei: siue intuitiuam qualem habent beati: siue abstractiuam qualem habuit Paulus post raptum: & Adam in statu innocentie: quia habuit species concreatas. est etiam euidens & per se notum demonibus deum esse: illa enim propositio deus est beatis ex terminis est per se nota: & ita dicerem de ista quam formant beati deus est trinus & vnus. illa ergo est per se nota: & sub subiecto subsumi posset minor extremitas: & discursus tunc demonstratiuus est talis. Omne / a / est trinum & vnum: est per se nota: ita quod / a / sit noticia distincta dei: & / b / est ens summum in entibus: ista est per se nota: & ista minor est etiam nota: omne / b / est / a / quamuis non sic per se nota: sequitur syllogistice: ergo omne / b / est trinum & vnum. Et sic ista conclusio est necessaria deducibilis ex aliis immediatioribus quam sit illa propositio deus est: est ergo demonstrabilis apud beatos / & non apud viatores / cum non possint habere medium per quod demonstretur: puta noticiam simplicem & incomplexam dei: ergo secunda pars conclusionis vera. Si tamen deus communicaret supernaturaliter illud medium viatori: tunc illi esset demonstrabilis sicut beato.
¶ Secunda conclusio. Habitus fidei infusus potest stare in eodem respectu eiusdem credibilis cum actu scientie & clare visionis. Patet: Paulus habuit habitum fidei: & tam post raptum erat Paulo euidens deum esse: & in raptu scilicet noticia intuitiua: & post raptum per noticiam abstractiuam: & tamen non perdidit infusam. Et etiam multi articuli fuerunt euidentes apostolis: sicut articuli de morte: ergo fides habitualis respectu eiusdem est compossibilis clare visioni actuali siue scientie siue euidentie.
¶ Tertia conclusio. In eodem potest stare infusa cum scientia per demonstrationem acquisita. Patet: in eodem potest stare infusa cum habitu scientifico. nam infusa nec repugnat actui nec habitui scientifico.
¶ Quarta conclusio. Respectu eiusdem obiecti non potest stare habitus scientificus cum fide acquisita habituali. Patet: omnes habitus acquisiti siue naturaliter producti sic se habentes quod eorum actus repugnant: etiam habitus repugnant: sed actus scientificus & actus fidei repugnant respectu eiusdem obiecti: ergo habitus qui causantur ex illis actibus repugnant. Maior patet: non potest aliter probari repugnantia habituum iustitie & iniustitie: nisi quia actus repugnant: sed actus credendi & sciendi circa idem repugnant. Patet: bene sequitur. Habeo actum sciendi respectu.a. obiecti: ergo illud est mihi euidenter notum: & bene sequitur. habeo actum credendi: ergo illud est ineuidenter notum: & illa repugnant.
¶ Circa hanc partem dicunt aliqui quod actus sciendi & credendi stant simul. verum est quod est impossibile quod idem obiectum sit mihi euidenter notum & ineuidenter per idem medium: sed non est impossibile quod idem obiectum sit euidenter notum per vnam rationem: & ineuidenter per alteram: nam ad idem obiectum possunt adduci duo media: ad vnum demonstratio & ad aliud auctoritas dei: & hoc esset difficile impugnare: nihilominus tenemus oppositum: quod si adduceretur medium euidens: illud ineuidens nihil causat. Hoc tenet Thomas & Bonauentura. habemus ergo quod infusa non repugnat actui: nec habitui scientifico: sed acqusita actualis repugnat.
¶ Sed apparentie in oppositum quantum ad habitus probando quod non repugnant. sit sortes habens acquisitam alicuius articuli multum intensa. ille articulus nunc de nouo efficitur euidens propter noticiam intuitiuam quam habet de rede qua est articulus: vel propter medium demonstrationis. & supponitur quod efficitur euidens propter intuitiuam obiecti: sicut in Paulo post raptum credebat habitu acquisito deum esse trinum & vnum: & in raptu vidit clare deum: & cognouit deum esse trinum & vnum euidenter. Tunc arguitur sic. Postquam transiuit intuitiua & petatur idem articulus: non credit amplius immo euidenter iudicat: ergo relictum est ex actu quo euidenter iudicabat habitus inclinans ad euidenter iudicandum. Patet consequentia. Antequam sortes intueretur illud obiectum: vel euidenter assentiebat deum esse trinum & vnum: & hoc non / cum noticia quod deus est trinus & vnus non sufficiebat ad causandum assensum euidentem: sed transeunte intuitiua praesentato obiecto causatur euidentia: quamuis non sit intuitiua: ergo aliquid derelictum est quod sit causa partialis illius euidentie quam causatur: non quod derelinquatur ex intuitiua: quia non causat habitum ergo oportet quod sit aliquid derelictum ex assensu euidenti. Et non videtur quod est illud praeter habitum ergo in sorte simul & semel est habitus fidei & euidentia circa eandem propositionem.
¶ Item capio sortem qui credit firmiter .d a. propoeem / habet habitum intensum: adducitur ei demonstratio: assentit euidenter: secunda vice facilius assentit quam prima: ergo est aliquid relictum in sorte prooptificans ipistum quod non erat in prima vice: & illud est habitus: ergo illi hbintus se compatiuntur. quantum ad actus quod se copatiuntur patet. Oninia se compatiuntur in eodem subiecto quorum cause sufficienter productiue se copatiuntur: sed demonstratio ad vnam propotisem & auctoritas ad eandem se copatiuntur in habitu: ergo actus vel effectus istarum causarum se copatiuntur in illo subiecto.
¶ Quantum ad hoc dico quod si sortes euidenter recordaretur sue scientie quam habuit: ita quod ista sit euidens sorti nunc: ego sciui istam propositionem: si postea recordetur de eodem assensu per noticiam rememoratiuam erit ei euidens / ego sciui hoc: sicut est mihi nunc euidens vidi patrem: si sortes ergo euidenter cognoscat se sciuisse quod ipse iam euidenter scit & iudicat. Bene sequitur: hoc sciui: ergo hoc erat necessarium: ergo est adhuc verum: si sortes ergo euidenter recordetur se euidenter sciuisse: potest euidenter assentire: sed si non recordetur euidenter illius actus quo sciuit: si praesentetur sorti illa propositio post primam euidentiam sine ratione demonstratiua / aut intuitiua non assentiet euidenter: sed solum ex fide: quia nullo modo habet causas sufficientes ad euidentiam: & non potest causari euidentia nisi per noticiam aut per habitum: aut per rationem sufficientem: & sic nego quod euidenter assentiat: nisi habeat demonstrationem aut noticiam intuitiuam.
¶ Quantum ad secundum. Sortes qui habet fidem intensam acquisitam adducitur ei demonstratio: euidenter assentit. Si secunda vice adducatur promoptius assentit: ergo aliquid derelinquitur: & illud est habitus: quia quicquid derelinquitur ex actu dicitur habitus.
¶ Ocham soluit in secundo. vndo dico quod sortes non est promptior ad assentiendum quam prius nisi negatiue: quia est minus promptus ad assentiendum contrario: & sic est minus promptus negatiue: non autem positiue id est non per habitum partialem causatum in eo.
¶ Quantum ad tertium. Cause sufficientes ad producendum fidem stant cum demonstratione: ergo effectus stat. Nego consequentiam. Possum habere duo antecedentia: primo antecedenti euidenter assentio. secundo opinatiue: & cognosco ex vltimo sequi eandem propositionem: & sic negatur ista consequentia. cause sufficientes ad producendum de.a. propositione euidentiam & opinionem stant simul: ergo & effectus stant simul / non sequitur. Nam dico quod sunt aliqui effectus formaliter repugnantes: & eorum cause non formaliter repugnant. Contra: ergo stabit quod ille cause stant simul: & neutra est infinita / siue infinite actiuitatis: volo quod vna sit maioris actiuitatis: vel quod sint equalis actiuitatis: tunc nihil causabitur: quia cause equilibre nihil agunt: & si aliquid agunt: agunt qualitatem mediam: ergo staret aliquando euidenter assentire praemissis: & bonitati consequentie: & non consequenti.
¶ Quantum ad hoc visum est mihi semper melius dicendum quod quando intellectui applicantur cause / inclinatur naturaliter ad omnem assensum verum: & fortius ad assensum euidentem & certum: quam ineuidentem & incertum: quia est maior sua perfectio. Propter ea quandocumque applicatur causa euidens intellectus agit cum ea: & non est natus intellectus cum altera causa coagere quam producit opinionem: & sic dico quod applicatis illis duabus causis vna euidenti & vna opinatiua causatur euidentia: quia intellectus cum illa causa coagit: & non cum altera: & quamuis illa causa esset debilior ex parte sui tamen intellectus ageret cum illa: & non cum altera: quia intellectus concurrit cum illa causa ex natura sua quando applicatur: & illa non applicata non concurrit cum aliis quam de se causarent ineuidentiam vel opinionem.
¶ Quinta conclusio. Catholicus litteratus legens canonem biblie acquirit multos habitus fidei: & nullum scientificum. patet: credit firmiter in vniversali omne contentum in suo canone esse verum: ergo legens propositionem quam prius non audiuerit / & non capiens eius litteralem sensum assentit illi: & ex illo assensu causatur habitus & ita de aliis. Secunda pars patet quod nullum acquirat scientificum. Patet: canon non est ordinatus per modum scientie demonstratiue. quia non ponuntur in canone propositiones demonstrabiles aut per se note per experientiam ex quibus demonstrentur alie.
¶ Sexta conclusio. Catholicus legens canonem biblie praeter habitus fidei acquisitos: multos apprehensiuos & adhesiuos habitus circa credibilia acquirit. Patet: acquirit habitus per quos scit vnum passum scripture ex alio deducere: & exponere vnum per alterum & promptius: & habitum exponendi vnum passum praerequisitum: & talis habitus non est fidei: quia infidelis ita bene faceret sicut catholicus: ergo praeter habitus fidei acquisitos acquirit multos alios habitus: & hoc deducit Ocham in prolo. sen. & Grego. vii. quaestione. Vnde notandum quod prophete & apostoli qui fuerunt fundamenta nostre fidei habuerunt noticias certas & euidentes de aliquibus reuelatis & certitudinem per argumentum thopicum sicut habuerunt iudei per miracula. Nam hoc erat argumentum thopicum. hoc a puro homine fieri non potest: sed prophete sine miraculis & apparentiis etiam illuminabantur a deo interius: & sic non habuerunt per argumentum thopicum: sed per infusionem. Nam aliquem illuminaria deo nihil aliud est quam deum causare in illo noticiam: siue recipere lumen a deo: & lumen intellectus est cognitio.
¶ Queritur ergo circa hoc vtrum habebant noticiam euidentem videtur quod sic: quia deus se solo potest causare omne genus noticiarum scilicet euidentiam: fidem &c. & sic quaeritur vtrum causauerit euidentiam in prophetis quos immediate illuminabat deus interius sine quocunque signo exteriori: credo quod causabat in eis euidentiam. & sic assentiebat Hieremias destruetur hierusalem: non quia reuelabatur exterius: quia nulla signa fiebant: sed deus causabat in eo talem assensum. Dico probabilius quod talis assensus est euidentia: quia videtur quod deus quando opera solus facit perfectissima faciat. nam nunquam sanauit aliquem quin perfacte: dico ergo probabiliter vt dicit Ocham quod habebant euidentiam.
¶ Dices si habebant euidentiam: ergo noticiam quam est nata causari ex simplici terminorum incomplexa noticia. Ocham in diuersis quolibetis dicit quod naturaliter nullius futuri contingentis potest causari euidentia: nisi pro noticiam intuitiuam dei: quia si causatur naturaliter istud iudicium antichristus erit: ergo quamuis non esset equaliter causaretur: quia est eadem causa sed dico sit sortes cui causatur noticia intuitiua dei: ex illa potest iudicare quod deus iudicat antichristum futurum: & tunc illa noticia est euidens: quia causatur ex intuitiua immediate. & sequitur vltra. Deus iudicat euidenter antichristum futurum: ergo erit. Dico quod illa noticia quam est euidetia istius antichristus erit est nata causari mediate vel immediate ex sola noticia intuitiua dei.
¶ Certum est quod non potest euidenter probari quod habuerunt euidentiam: sed probabile est quod qui illuminabantur interius / habuerunt euidentiam. & sic patet de compatibilitate fidei cum aliis actibus intellectus puta cum scientia & opinione. & resolutio fuit quod actus non compatitur actum neque habitus acquisitus habitum acquisitum circa idem obiectum: sed infusa compatitur habitum scientie: &c.
¶ Iam mouetur dubium. Vtrum audiens praedicari articulum & videns fieri miracula pro approbatione articuli acquirat aliquem assensum vel habitum distinctum ab habitu fidei: videtur quod sic / audiens praedicari articulum sine miraculis acquirit fidem: sed cum hoc videns miraculum acquirit maiorem assensum / ergo Respondet Ocham quarto quolibeto. quo. vii. quod audiens articulum praedicari: & videns miracula non acquirit alium praeter fidem / quamuis acquirat intentiorem. patet sic. nunquam acquiritur euidentia per medium quod potest de se generare assensum falsum sicut verum: sed ista miracula cum praedicatione possunt eque generare assensum falsum sicut verum. patet sic. ille qui predicaret legem machometi: & faceret apparentia miracula sicut fecerunt magi pharaonis ita bene generaret assensum sicut ille qui praedicat articusum verum: & facit vera miracula / ergo de se illud medium potest ita generare assensum falsum sicut verum / dico quod nunquam acquiritur euidentia nisi per simplicen terminorum noticiam aut per noticias euidentes: prior tamen assensus illius articuli quem praedicat non causatur ex simplici terminorum noticia: neque ex isto assensu solo: ista sunt vera miracula: sed causatur ex isto assensu. ista sunt vera miracula: & ista sunt ad veritatem illius articuli probandam
¶ Iam dico quod vtraque istarum est ineuidens. ista sunt vera miracula. non enim est euidens neque potest causari assensus ex simplici terminorum apprehensione quod iudicem firmiter ista sunt vera miracula. Similiter ista non est euidens ista fiunt ad illam veritatem conprobandam: nam quamuis dicat mihi: stat quod ille mentitur. non causatur ergo propter quaecumque miracula assensus articuli ineuidentis quia non est euidens quod sint vera miracula neque quod fiant ad probandam veritatem articuli. & sic non causatur alius assensus praeter fidem.
¶ Dubitatur secundo. vtrum primus assensus fidei possit esse meritorius. Resolutio Ocham quod non. ratio / nunquam assensus est meritorius nisi imperatus a voluntate: sed est impossibile actum voluntatis imperantem primum actum fidei esse meritorium in sensu composito. patet. detur oppositum & ponatur inesse quod actus voluntatis quo imperatur primus actus fidei sit meritorius & sit.a. tunc.a. est meritorius / ergo conformis dictamini recto actu existenti secundum Ocham / tunc arguitur sic.a. est conformis dictamini recto / ergo illud dictamen est prius saltem natura actu a. quia est a dictamine secundum doctorem sed sic est quod illud dictamen quod est prius natura actu.a. est assensus fidei: patet sicut ista est ineuidens deus est trinus & vnus ita ista est ineuidens: credendum est quod deus & trinus & vnus. si sit ineuidens / ergo assensus eius est actus fidei / ergo sicut assensus quod imperatur per aliud est ineuidens ita & dictamen est etiam ineuidens: & per consequens dictamen regulans.a. erit prior assensus fidei.
¶ Quantum ad hoc forte dices: dico quod primus assensu fidei potest esse meritorius / sit iste: deus est trinus & vnus est meritorius / ergo actus quo est meritorius elicitur conformiter dictamini vero & illud est ineuidens. verum est: sed non est certum. sit sortes qui nunquam habuit actum credendi praesentatur sibi articulus & audita praedicatione potest opinari: credendum est quod deus est trinus & vnus: & ad regulandum actum moraliter bonum sufficit dictamen opinatiuum. illud enim dictamen quod praecedit actum fidei est actus fidei & volitio qua imperatur est bona: & sic non est inconueniens quod primus actus fidei sit meritorius. secundum autem Gabri. non est possibile quod primum dictamen sit meritorium: quia de necessitate primum dictamen est causatum a voluntate indeliberata quae non est elicita ex certa scientia siue ex actu prudentiali. & ad esse meritorium de necessitate requiritur quod imperetur a volitione quam eliciatur ex dictamine prudentiali / & per consequens non est possibile quod primum dictamen sit meritorium sed possibile est quod primus actus fidei sit meritorius.
¶ Dubitatur tertio. an audiens praedicationem articuli & fidei argumenta pro articulo: vtrum de necessitate cogatur credere. Dicit Ocham: aut ille scit solutionem: & tunc de necessitate non cogitur credere. si vero nesciat soluere necessitatur credere non ratione argumentorum: sed ratione ignorantie sue.
¶ Quantum ad hoc dico quod potest dari aliquis actus fidei qui erit naturaliter causatus: ita quod omnes sue causae causant eum eque naturaliter sicut ignis causat calorem: nam si credam maiorem & minorem: & consequentia sit mihi certa / ab illis causis de necessitate causatur assensus conclusionis / & sufficit quod vel maioris vel minoris vel bonitatis consequentie assensus sit de fide: tunc assensus conclusionis de fide: sed ille assensus dependet mediate ab actu voluntatis: & propterea non est possibile quod aliquis simpliciter inuitus credat. bene potest necessitari ex aliquibus ad vnum assensum: sed illi assensus quibus necessitatur causantur ab actu voluntatis.
¶ Vnde pro isto dubio notandum quod articulus dupliciter capitur: vno modo pro re de qua est articulus sicut diximus articulus passionis christi / articulus mortis: ita quod mors dicitur articulus. secundo capitur pro propositioninibus contentis in sacro canone: vel deductibilibus ex illis redactis auctoritate ecclesie in aliquo symbolo vel apostolorum vel athanasii. & sic non quaelibet propositio biblie est articulus: sed solum ille quae auctoritate ecclesie sunt redacte ad certum numerum contentum in symbolo.
¶ Dubitatur quarto per argumenta vtrum aliquis possit simpliciter necessitari ad credendum ita quod actus ille credendi nullo modo dependeat ab actu voluntatis: neque mediate neque immediate. & apparet mihi quod nullomodo potest necessitari per quascunque rationes & miracula. & ratio mea est / sit sortes qui ita necessitatur: vel per simplicem apprehensione: & hoc non / quia illa propositio esset ei per se nota: vel per alias noticias praecedentes / tunc vel ille dependent ab actu voluntatis vel non. Si sic / ergo non necessitatur: si non dependent ergo necessitatur ab eis tunc quaeritur vt prius. vel necessitatur per simplicem apprehensionem vel non. &c. & sic dico quod non potest dari aliquis assensus fidei quicumque sit ille quo non dependeat in suis causis mediate vel immediate ab actu voluntatis.
¶ Dubitatur quinto. vtrum deus potest causare euidentiam de credibilibus sine noticia intuitiua dei. Pro solutione aliqua credibilia sunt necessaria quae non important respectum ad creaturas: & de illis potest deus causare noticiam sine noticia intuitiua dei. hinc dicitur quod ista est per se nota / deus est sed de contingentibus / sicut ista deus est remunerator decedentium in gratia. vtrum ergo posset causari euidentia illius sine intuitiua dei. Distinguo / aut quod possit causari immediate a deo / aut medietate id est quod deus causaret aliquam noticiam terminorum quam immediate causaret illam euidentiam id est primo sensu / deus potest causare euidentiam sine intuitiua: quia quicquid deus potest cum causa secunda potest se solo: & quamuis deus suppleret causalitatem intuitiue non supplebit causalitatem intellectus: & sic causatur assensus. vtrum deus posset causare abstracturam quam causaret euidentiam: vnde abstractiua non sufficit causare iudicium contingentium: sed intuitiua sufficit: & sic est differentia inter illas. dico quod non potest deus causare talem abstractiuam quam causet euidentiam de contingente.
¶ Dubitatur sexto: vtrum ecclesia romana possit in fide errare. pro cuius declaratione notandum quod ecclesia romana capitur multipliciter. vno modo pro ipsa vniuersali ecclesia. alio modo pro collectione omnium cristianorum / siue clericorum / siue laicorum. Tertio pro summo pontifice & collegio collegio.
¶ Sit prima propositio. Ecclesia romana primo modo non potest in fide errare: id est vniuersalis ecclesia non potest errare in fide patet sic: ille cui de necessitate credendum est non potest aberrare: sed vniuersali ecclesie de necessitate credendum est. ergo. patet maior: dicit enim Augustinus "si aliquid falsitatis esset in sacris litteris in toto residuo nihil esset firmitatis." Si ergo aliquid assertum ab vniuersali ecclesia esset falsum & praesentatum vt verum in omnibus aliis nihil esset firmitatis ex eo quod asseruntur ab ecclesia / ergo ecclesia vniuersalis est infalibilis in illis quae credere praecepit & docet: sed tenemur credere in vnam sanctam catholicam: id est vniuersalem ergo de necessitate salutis credendum est omnibus assertis ab ecclesia. Ex alio suadetur hec propositio.
¶ Certum est quod tenemur credere omnibus contentis in sacro canone: quia ecclesia credit ex ea ratione solum / ergo per prius & magis tenemur credere ecclesie quam euangelio. patet dicit Augustinus: "euangelio non crederem nisi ad hoc me compelleret ecclesie auctoritas": sed non tenemur credere euangeliis appocriphis: quia ecclesia non exhibet ea tanquam credenda: ergo tota ratio quare tenemur credere euangelio: epistolis apostolorum & prophetarum est: quia penentantur ab ecclesia / ergo a fortiori tenemur credere veritati ecclesie quam euangelio.
¶ Similiter ex dicto christi. "vobiscum sum vsque ad consummationem seculi" non intelligitur quantum ad personas: sed quantum ad personas & successores: in illis remanet fides vsque ad consummationem seculi vniuersalis / ergo ecclesia non potest errare in fide.
¶ Vtrum possit errare in speculatiuis. dico quod sic: similiter in facto practico: sed in fide non potest tota errare.
¶ Secunda propositio. Consilium generale eam repraesentans legitime congregatum non potest errare in fide: patet vt prius. sub alio medio: ille non potest errare in fide cuius assertio vel determinatio non potest reuocari in dubium: sed determinatio consilii generalis in materia fidei nunquam potest in dubium reuocari / ergo non potest errare / ergo. maior est vera: patet minor in capitulo maiores: teri. causa. vbi dicitur quod sancti patres praedicarunt quod determinatum per synodum vniuersalem nunquam postea simpliciter reuocari potest numquam potest retractari quod semel per consilium diffinitum est: & ista probatio sufficit ad probandumque consilium non potest errare. secundo patet. nunquam errare potest qui specialiter dirigitur a spiritu sancto in illo in quo specialiter dirigitur: sed in hiis quae sunt fidei consilium vniuersale specialiter dirigitur a spiritu sancto ergo. vnde apostoli potuerunt errare extra praedicationem: sed non in praedicatione siue praedicando: nam dictum est eis / "dabitur enim vobis quid loquamini". &c. nam specialiter dirigebantur in praedicatione eorum a spiritu sancto: nam cum congregata fuit synodus inter apostolos dicitur in diffinitione. "visum est spiritui sancto & nobis" / praeponitur spiritus sanctus tanquam director eorum ad sententiam ferendam / ergo specialiter dirigitur synodus in materia fidei a spiritu sancto
¶ Sed potest errare in facto: & si postea constet de errore facti est reuocabilis sententia quae datur per errorem facti: sed in materia fidei & morum est irreuocabilis.
¶ Tertia propositio. Ecclesia romana secundo modo capiendo pro summo pontifice potest errare in fide. nam leo papa errauit in fide immo fuit Arrianus & Anastasius fuit depositus a sede apostolica pro heresi.
¶ Circa hoc dicunt aliqui. vt deuio quod potest errare errore particulari sed non errore sententiali seu diffinitiuo. Contra / summo pontifici credendum est in hiis quae sunt de fide: & que determinat / ergo eisdem rationibus quibus probas quod ecclesia vniuersalis: & consilium vniuersale non potest errare in fide: pariter probatur de pontifice: Dico ergo quod non est necessario credendum determinatis per summum pontificem.
On this page