Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum omnes fidei articulos in apostolorum symbolo distinctos sufficienter et specialiter teneantur omnes fideles explicite credere
QVeritur vtrum omnes fidei articulos in apostolorum symbolo distinctos sufficienter & specialiter teneantur omnes fideles explicite credere. Vnde symbolus non est nisi quorundam articulo rum specialis collectio. Omnia enim credenda continentur in sacris litteris alias non essent credenda adminus formaliter vel virtualiter ita quod inferuntur ex contentis in sacris litteris nisi habeantur ex reuelatione & traditione apostolorum: & quia non quilibet fidelis potuisset addiscere sacras litteras apostoli quasdam partes sacrarum litterarum magis necessarias coadunare in vnum: & illa congregatio vocatur symbolus: & sic symbolus nihil aliud est quam diuersarum partium sacrarum litterarum in vnum collectio.
¶ Vnde articuli symboli pet dupliciter distingui apud Bonauenturam Scotum & alios: vnomodo ratione rerum vel per ipsas de quibus sunt articuli. Aliomon ex parte auctorum a quibus editi sunt: sed distinguendo ex parte rerum quam est melior & facilior sunt. xiiii.
¶ Nam omnes articuli vel sunt de deo secundum diuinitatem: vel secundum humanitatem Si secundum diuinitatem dupliciter. vlde deo in se considerato: vel de deo in ordine ad creaturas. de deo in se dupliciter / vel sunt de essentia: vel de personis. de deo in ordine ad creaturas ponuntur tres secundum tres speciales effectus quos habet deus circa creaturas vnus proprius deo est creare. Alius iustificare: & tertius beatificare. Quantum ad essentiam de deo in se considerato: & sic est vnus articulus. Credo in vnum deum & non in plures Si quantum ad personas sunt tres articuli secundum quod sunt tres persone: & sic sunt iam quattuor scilicet vnus de vnitatescilicet de deo in se considerato: & tres de tribus personis Sed considerato in ordine ad creaturas sunt tres secundum speciales tres operationes vt dictum est: & sic sunt septem.
¶ Similiter septem sunt de deo secundum humanitatem considerato: primus de conceptione: secundus de natiuitate: tertius de passione: quartus de resurrectione: quintus de descentione ad inferos: sextus de ascentione: septimus deaduentu ad iudicium: & sic considerando articulos secundum distinctionem rerum ponuntur. xiiii. Alii fuerunt symbolo aditi contra prticulares hereses vt niceni / Athanasii.
¶ Notandum praeterea quod contingit aliquid credere dupliciter: vno modo explicite: & est harte assensum circa illud quod creditu: vt sortes assentit huic anti¬ christus erit: tunc credit explicite: sed implicite credere est hate assensum non terminatum ad ipsem: sed ad vniuersalem ex qua sequitur illud saltem cum aliquo vero in bona consequnia: vt sortes assentit huic omnia quam credit ecclesia sunt vera. quicquid credit ecclesia verum est: & non considerat de isto dies iudicii erit. credit illud implicite: quia credit vniuersalem ex qua cum aliquo vero sequitur ista dies iudicii erit puta cum isto vero / ecclesia credit diem iudicii fore.
¶ Et hinc dicit Ocham catholicus est qui credit & tenet omnia quam credit ecclesia explicite vel implicite: implicite credere est in vniuersali & nulli particulari credito ab ecclesia dissentire.
¶ Vnde duo requiruntur ad implicite credere. scilicet credere in vniuersali: secundo quod nulli particulari credito ab ecclesia partinaciter dissentiatur. Vnde nunquam priest esse hereticus quo credit firmiter quicquid credit ecclesia: raet tamen bene esse infidelis: quia potest credere ex negligentia oppositum alicuius articuli: tamn talis assensus non erit heresis: sed infidelitas. ratio si est hereticus est partinax: & si est parti nax non est paratus credere & ab errore recedere: quamuis ei ondatur pecclesiam: & sic cum isto assensu firmo: quicquid credit ecclesia est verum: non stat heresis: sed bene infidelitas. quod non stet heresis: hoc est propter formale importa tum per heresim scilicet partinaciam.
¶ Notandum praeterea quod fideles sunt in duplici differentia. quodam maiores vt praelati / alii minores vt laici: & non eadem sufficiunt credenda maioribus & minoribus. nam minores tenentur credere explicite articulis qu per festiuitates sollemnes celebrantur: vt ecclesia celebrat festum de natiuitate: de conceptione: & talia tenentur credere minores explicite & non pent praetendere ignorantiam. Sed maiores ex parte officii multa alia explicite tenentur credere.
¶ His suppositis sit prima conclusio. Pro omni statu ad salutem fuit necessaria non solum infusa & habitualis: sed etiam fides actualis alicuius articuli vtentibus ratio ne. de prima parte patet sine fide impossibile est placere deo. similiter fuit necessaria charitas quam deus nunquam pro quocumque statu infudit sine fide: quia quem sanat perfecte sanat / ergo similiter ad salutem pro omnistatuinsusa fuit necessaria: in lege nature infundebatur fides per sacramenta & sacramentalia siue sacrificia. in mosayca per circumcisionem: & in lege gratie persusceptionem baptismi.
¶ Secunda pars patet: scilicet quod fuerit ad salum necessarius aliquis actus fidei: patet per apostolum: fides sine operibus mortua est: si sit mortua / ergo caret charitate quae est vita fidei siue cuiuslibet alterius actus meritorii: ergo vtentibus ratione pro quolibet statu fuit aliquis actus fidei necessarius ad salutem: semper enim vtentibus ratione fuit necessarium credere quod esset deus: & quod esset ad remedium futurum pro beatitudine recuperanda. & sic semper fuit aliquis actus fidei necessarius.
¶ Vtrum autem possibile fuerit aliquam saluari qui habuerit charitatem: & nunquam habuit actum fidei? videtur quod sic quia potuit mori post vsum rationis: & non habuit tempus sufficiens ad cogitandum de fide & in lllo merito potuit excusari. nam in primo instanti in quo aliquis habet vsum rationis non tenetur aduertere ad deum: neque ad remedium futurum: immo forte non potest: & sic aliquis moriens in tempore indutiarum fuit saluatus sine actu fidei. Nam credere est praeceptum affirmatiuum & stat quod tempus quo tenetur nondum occurrerit eis / quamuis habuerit vsum rationis: & sic est apparentia quod posset decedere cum solo originali & veniali.
¶ Secunda propo. Eadem fuit infusa antiquorum patrum & nostra & eorum qui nunc sunt in lege: sed tamen non fuit eadem acquisita: prima pars patet: quia vna fides est. quod non acquisita patet: quia omnnes habitus acquisiti habentes obiecta distincta specie distinguuntur: sed habitus acquisiti nostri habent alia obiecta distincta ab illis quae habuerunt antiqui patres: puta credebant christum venturum: & nos credimus ipsum iam venisse: & illa obiecta differunt specie: immo contradicunt aliquando: puta christus veniet: & christus non veniet: sed iam venit
¶ De infusa est difficultas. nam si teneatur quod immediate inclinat ad omnes articulos: tunc haberet obiecta immediata specie differentia ab illis quam habebant antiqui patres: si sic / ergo distinguitur specie sicut acquisita: quia deus non potest facere quod habitus sit alterius obiecti cuius non fuit prius vt visum est in nona distinctione. Tenendo ergo istam opinio¬ nem: esset multum difficile saluare quod esset eadem infusa in antiquis patribus: & in nobis: oportet ergo dicere quod sit vnum obiectum immediatum: & ita visa est mihi sempr probabilior: videlicet quod infusa habet vnum obiectum immediatum.
¶ Difficultas / Vtrum sit idem assensus in specie quo iudicatur Christus erit: & quo iam iudicatur Christus fuit. Dicunt antiqui quod est idem assensus quo iudicabant quod erit & quod fuit: & quo iudicabant nondum venit: & quo iudicamus iam venit: & est opinio Bonauenture. sed est difficultas saluare tenendo quod terminetur assensus ad propositionem: quia propositiones distiguuntur specie si terminetur ad res non potest etiam saluari quod sit eadem fides penitus: quia nunquam potest esse vnus assensus idem: cum prius fuit vnius contradictorii: & postea alterius. quia formaliter illa iudicia repugnant videlicet quod venit: & quod nunquam venit: & non est idem assesus. Et sic oportet necessario ponere quod habemus aliquam acquisitam distinctam ab acquisita quam habuerunt antiqui. llle ergo acquisite distiguuntur specie: quia obiecta immediata specie distinguuntur: sed est eadem infusa in specie in nobis & in antiquis: quia est idem obiectum immediatum in antiquis & in nobis.
¶ Tertia propositio pro omni statu fuit necessaria fides explicita mediatoris. Patet: quia nullus saluatur nisi membrum ecclesie: quia extra ecclesiam non est salus: ergo nullus saluatur nisi sit membrum christi. Christus est caput: & ecclesia est corpus Ad Romanos vndecimo
¶ Aduertendum est tamen quod aliquis dupliciter est membrum ecclesie. Vnomodo quia est insignitus caracter fidelium quo sunt insigniti qui sunt de ecclesia / id est: de foro ecclesie: & tunc ista est falsa: Nullus saluatur nisi sit membrum ecclesie / id est de foro ecclesie: quia infidelis (quem penitet vite preterite & vult baptisari: &c.) si moriatur saluabitur: & tamen non est de foro ecclesie: sed est de ecclesia per credulitatem.
¶ A fide enim vna: ecclesia dicitur vna: & infusa est quae facit vnitatem in ecclesia. Est enim forma illius corporis qua dat esse vnum. Dicitur esse tunc de ecclesia quantum ad hoc: & sic nullus est membrum nisi pr fidem: & sic non potest saluari nisi explicite credat quod sit vnus mediator. Vnde antiqui non potuerunt faluari nisi per credulitatem quam habebant quod erat vnus futurus mediator & redempt or: sed credere quod sit vnus talis mediator: quo tali medio mediabit / non fuit necessarium omnibus antiquis habere fidem ita explicitam: puta de morte / de ascensione: &c. Sed nobis est necessarium explicite credere quia habemus articulos explicitos de illo.
¶ Quarta Conclusio. Omnes indifferenter & equaliter tenentur credere omnibus articulis implicite: non tamen tenentur onns equaliter explicite. Patet prior pars: omnes tenentur ad fidem infusam: sine ene fide impossibile est placere deo: sed quicumque habet infusam credit habitualiter saltem implicite aliquibus articulis. Patet: quicumque habet infusam habet habitum quo credit omne reuelatum a deo esse verum habitualiter: sed omnes articuli deducuntur ex illa vniuersali / quicquid a deo reuelatur est verum: ergo habitualiter implicite habens infusam credit omnibus articulis. Secunda pars patet vide licet quod non omnes teneantur explicite. Vnde ponitur. quinta conclusio. Ad quedam perfecte credenda tenentur maiores ad quam non tenentur mino res particulariter & explicite. Patet: qucumqeassumit aliquod officium tenetur scire ea: & harme quam sunt necessicatis ad exercitium illius officii: nam nullus licite prest se obligatrur ad aliquid / quim habeat ea / quae sunt necessitatis ad exercitium illius ad quod se obligat saltem pro tempore quo se obligat. Patet: nullus potest licite se obligare ad impossibile: sed praelati qui vocantur maiores in ecclesia ratione praelature se obligant ad docendum populum subditum: & ad reddendum rationem illorum que est in ipsis fide: &c. vt ait Petrus & vnicuique poscenti se obligant ad respondendum & resistendum inimicis fidei: & ad ista facienda requiritur multo maior credulitas explicita: quam sit sit illa credulitas ad quam obligantur minores: puta laici: ergo maiores plura tenentur explicite credere quam minores.
¶ Quantum ad istam partem dicunt comuniter Durandus & Scotus quod non est difficultas quin praelati obligentur oues nutrire pabulo verbi dei: & a lupis / id est hereticis opinionibus deffensare: & instruere illos fide & moribus: nam ad ista tria se obligant: ergo si in praelato non sit parstas illatria fa¬ ciendi peccat: quam quidem potestas requirit cognitionem etiam maiorem quam habeant rustici alias non esset eis opus alios erudire. tenentur ergo ratione prelature ad plura quam laicus explicite credere. Dices verum est per se vel pr alium: & sic assumens praelaturam non tenetur plura explicite credere quam laicus. Dico quod non sufficit: quia obligat se ad faciendum per seipsum in casu quo nullum reperiret qui faceret: ideo nisi sit idoneus obligat se ad impossibile quantum est de se: ergo peccat: ergo quilibet praelatus tenetur non solum ad credendum que credit simplex laicus: sed tenetur habere noticiam qua posset declarare paratis suscipere fidem que sunt declaranda: & illam deffensare: quam quidem exigunt maiorem noticiam quam requiratur in layco. Dices / ergo paruuli quo suscipiunt curas & episcopatus peccarent suscipiendo / cum in eis non sint talia quam requiruntur in omni praelato. Dico quod quando concederetur: non esset magnum inconueniens: sed diter comuniter quod quando est spes de idoneitate & acquisitione in breui scientie / facile dispensatur cum eis: sed si non sit spes quod de facili acquiratur: obligant se ad impossibile & peccant.
¶ Sexta conclusio. Licet sim plices & minores non teneantur circa singula credibilia particularia explicitam fidem habere tenentur tamen omnes particulares errores ne pticula riter adhereat cauere. Circa hanc quanstionem quarit Scotus Nonne quilibet tenetur vitare erro rem circa quemlibet articulum. Apparet quod non: nullus potest (saltem deliberate) vitare crrorem circa aliquam propotsem nisi cognoscat illam esse veram deliberate / quia oportet harme iudicium quod illa propoteo est vera. ¶ltem ex opposito quilibet tenetur vitare infidelitatem: sed error circa articulos est infidelitas: ergo. Dico quod quamuis qui libet non teneatur explicite cuilibet de fide assentire: quilibet tamen tenetur circa illum errorem partina cem vitare: quia omnis error cum partiacia circa propositionem de fide est heresis. Sed difficultas est vtrum quilibet talis teneatur simpliciter vitare errorem etiam seclusa partinacia / hoc est quaerere / sit sortes cui penetatur propote catholica de fide ad quam credendam non obligatur determinate: asseritur a praelato quod est falsa: audit oppositum a praedicatore quam existimat veracem: an dissen¬ tiendo opposito peccet. Altissiodorenm diceret quod peccaret: quia nimis cito crederet. Dicit Scotus quando audit aliquid non consuetum predicari tenetur non assentire quousque interrogauerit vtrum ecclesia ita credat vel non. Dicit ergo altissiodorensis si sortipresentetur talis propositio de fide ad quam non tenetur explicite: in credendo sortes peccat quia leuis est: siue predicetur oppositum siue non. fateor quod sortes ita leuiter credendo: puta si esset ei ignotus qui predicaret & ad primam vocem crederet / esset leuis & peccaret. Sed audiendo aliquem predicantem aliquam propositionem oppositam propositioni contente in sacro canone / cuius oppositum non tenetur credere explicite in ita credendo / dummodo habeat probabilitatem de veracitate & probitate viri vtputa quia praelatus eius est: non peccat ita credendo: quia alias esset leuis credendo quecunque diceret prelatus & predicaret: & sic non peccat quicquid dicat Altissiodorenm: quia nulla est leuitas in ita credendo postquam est probabilitas de probabilitate viri & veracitate: tenetur ergo vitare errorem pertinacem: & nichil aliud.
¶ Septima conclusio responsiua. Omnes articuli fidei sufficienter sunt collecti in symbolo & adinuicem distincti: &c.
¶ Dubitatur primo cum non omnes teneantur omnia explicite credere que sunt in sacro canone. Vtrum teneantur immediate credere suo prelato predicanti aliquid quod non tenentur explicite credere vt quod lsaac habuit duos filios: audit sortes prelatum predicatem illud vtrum teneatur immediate credere. Dicit Scotus si hoc non sit consuetum predicari: potest scicitari & inquirere: si vero sit consuetum predicari tenetur credere. vtrum autem numerus fuerit maior articulorum post natiuitatem & passionem quam ante.
¶ Breuiter quicquid dicant hic doctores. dico quod sic / nam reuelauit multas propositiones que non erant reuelate: nec formaliter / nec virtualiter. Nam prius reuelauit quam Petrus peccaret: post reuelationem fuit articulus: & nunquam ante: ergo plures sunt ar¬ ticuli quam tunc erant in antiqua lege. nec prius erat in antiqua aliquid correspondens: ergo sicut successu temporis fuit aliquid reuelatum per vnum prophetam quod non perprecedentes: ita per Christum reuelata sunt nobis aliqua: quibus similia non fuerunt in antiqua. Similiter erant aliqui articuliapud iudeos / quibus nulla similia sunt tenpore legis nostre. Sed vtrum ecclesia possit facere articulum nouum / quod tangit Ocham in secundo libro dyalogo. in prima parte dicit resolutorie quod nec ecclesia nec papa potest facere nouum articulum. Ratio eius / que videtur optima: vel aliqua propositio est articulus ex eo solo: quia adeo reuelata / vel ex eo solo: quia per summum pontificem determinata: vel quia ecclesia illam recepit. Sed non est in potestate ecclesie facere de non reuelata quod sit reuelata: ergo non potest facere de non articulo articulum nec econtra.
¶ Si dicas secundum puta quia sacris literis inserta. Contra / ergo non est in potestate ecclesie quod non sit inserta nec econtra. Sitertium puta quia per ecclesiam determinatum. Contra / vel ecclesia recepit / vel determinauit: quia est reuelata vel sacris literis inserta: velquia sua voluntate recepit. Si primum / puta ecclesia eam recepit quia reuelata: ergo recepit propter illam causam quia est reueuelata. si propter illam causam creditur: ergo est catholica / si ecclesia recipit quia inserta: ergo credit quia reuelata. Si quartum / puta quia placet ecclesie illam recipere: hoc est coutra Apostolum prime ad Corinthios. Fides non est ex persuasionibus huma ne sapientie: ergo non potest facere ecclesia ex sua voluntate de non articulo quod sit articulus.
¶ Quantum ad istud / resolutio Ocham est quod nec tota ecclesia / nec concilium generale / nec summus pontifex potest facere articulum quod non fuit articulus: sed ecclesia bene determinat de propositionibus catholicis de quibus erat dubium prius an essent catholice vel non: quod sint catholice. nam sunt alique catholice: & tamen est dubium: quia non continentur expresse in sacris literis: sed deducuniur ex aliquibus contentis in sacris literis. Ecclesia potest determinare quod sint catholice: tamensic determinando non facit ecclesia quod sint catholice: cum prius essent ante ipsius ecclesie determinationem. Et sic ecclesia facit quod non remanet amplius dubium an ille sint catholice. Exemplum / determinauit ecclesia oSpiritussanctus procedebat a patre & filio non facit quod non prius fuerit catholica: sed quia non amplius est dubium de illa / de qua licebat prius dubitare.
¶ Circa hoc est dubium / quando est concilium generale congregatum / primum quod regulariter faciunt est determinare quod illud concilium est in sporiritusancto legitime congregatum. Vtrum tunc illa propositio: puta hoc concilium est in spiritu sancto legitime congregatum sit articulus de fide. si sic / ergo ecclesia tunc facit nouum articulum. si non / ergo licet discredere post illam determinationem quod non est in spiritu sancto legitime congregatum Si dicas quod est de fide: tunc non est de fide: nisi ex illa determinatione ecclesie: quia ante illam non erat. si non / ergo licet nunc assentire quod multa concilia non fuerunt legitime congregata. Et dubitare vtrum errauerint: & vtrum spiritus sanctus procedat a patre& filio. Dico quod illa non est de fide si non habeatur specialis reuelatio. nulla est enim defide nisi quia reuelata. nam ista quamuis sit vera hoc concilium est in spiritu sancto legitime congregatum: non sequitur quod illa sit de fide.
¶ Vnde non sequitur: non licet mihi dubitare: ergo est de fide. Ratio: nam licet mihidubitare vtrum saluabor: immo teneor crede re quod saluabor: tamen ista non est de fide / ego saluabor. Et quamuis sit vera: non est reuelata: nec potest inferri ex reuelatis. & sic ista consequentia non valet. Non licet isti propositioni discredere: ergo est de fide. Vnde quam do habetur apparentia de congregatione legitima non licet dubitare: sed tenetur formaliter credere. Nam multis tenemur for¬ maliter credere que non sunt articuli neque defide.
¶ Alia difficultas. Postquam ecdesia determinauit de aliqua propositione que erat prius dubia quod est de fide: tunc consequenter videtur quod ista est de fide. Non est licitum hesitare de ista propositione: & capio istam / Spiritussanctus procedit ab vtro que antequam per concilium Nicenum esset determinata licitum erat dubitare: erat tamen de fide: sed non de fide explicite: & non peccabat: qui tenebat alteram partem: ergo ista propositio tunc erat falsa. non est sicitum hesitare: ergo non erat de fide: quia falsum non est de fide.
¶ Sed postquam illa est auctoritate ecclesie determinata: tune ista est erronea: est licitum dubitare Spiritussanctus procedit ab vtroque: & ista est vera. Nonest licitum hesitare an spiritus sanctus procedat ab vtroqe: ergo per determinationem ecclesie propositio que non est de fide efficiturde fide: quia efficitur de falsa vera. Dico quod non assentio illis quia reuelate sunt: sed assentio quia prohibitum est per ecclesiam non dubitare / & non propter aliam causam. Dico quod ista non est de fide theologica: hoc est reuelatum demonstrando istam Deus est trinus & vnus. Non licet tamen dubitare quia esset processus in infinitum in propositionibus de fide. & ideo ad generandum actum fidei oportet de necessitate habere vnum actum saltem qui non est de fide Theologica sed thopica saltem assumptum minoris: hoc est reuelatum. non sequitur ergo / non licet dubitare de ista pro positione: ergo est de fide.
¶ Dubitatur vltimo. Vtrum ratio naturalis diminuat meritum fidei. Pro solutione. Meritum augetur ex duobus. Vno modo ex obiecto: puta quando obiectum augetur in difficultate: tunc actus ceteris paribus est difficilior ex parte agentis per hoc quod actus agentis est minus: aut magis liber & voluntarius: vt sorti adducitur ratio in oppositum alicuius propotenis de fide: si illa ratio habeat apparentiam est difficilius credere sor¬ ti eque firmirer sicut seclusa illa si remaneat equalis credulitas. Dicit Durandus / quod est maior difficultas. illa ratio adducta ad oppositum fidei auget meritum actus fidei: quia auget dificultatem: ideo quando non obstante ratione eque firmiter credit magis meretur: & hoc potest bene deffensari. Sed ratio que adducitur ad fidem: vel preuenit actum fidei: puta solum assentio quia habeo apparentiam rationis ad hoc: & non propter aliam causam / tunc nulla est libertas: & sic nullum est meritum. & sic talis ratio causans assensum fidei omino tollit meritum fidei: sed quan do adducitur ratio non preueniens sed sequens vt credat firmiter: & habet volitio nem qua paratus est credere quamuis non adduceretur ratio: non tollit rationem meriti. Ratio enim meriti consistit in actu voluntatis sed ille habet equalem actum voluntatis: sicut si secluderetur talisratio: ergo equaliter meretur. Thomas apostolus habuit rationem preuenientem. quia necessitatus fuit. Non enim assensisset articulo de resurrecto ne nisi vidisset: ille assensus non fuir ei meritorius. Stat ergo quod aliqua ratio augeat puta illa que auget libertatem: aut inducit difficultatem: stat quod equaliter diminuat puta que preuenit omnem assensum. & illa que sequitur totaliter nec auget difficultatem aut diminuit libertatem / nec auget aut diminuit meritum fidei. Similiter dicatur dedemerito infidelitatis.
On this page