Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Vtrum charitas sit habitus inclinans voluntatem hominis ad obseruationem primi praecepti charitatis / seu de dilectione dei super omnia

¶ Dist. xxvii.

QVeritur consequenter. Vtrum charitas sit habitus inclinans voluntatem hominis ad obseruationem primi praecepti charitatis / seu de dilectione dei super omnia: & in ista quaestione ponuntur tres articuli. Quantum ad primum declarabimus quid sit charitas. Et quia habitus cognoscuntur peractus: ideo primo inuestigabimus quid sit actus charitatis. Vnde actus charitatis dicitur amor vel dilectio. ideo videndum est quid sit amor. Amor enim non est nisi quedam tendentia qua tendit potentia in suum obiectum. Vnde triplex est appetitus / naturalis / sensitiuus / & intellectiuus. & quolibet istorum appetituum tendit potentia in obn. Appetitus ene naturalis non prequirit appsehensionem eius quod appetit in ipso appetente / sed alterius puta in instituente naturam. Diuina enim puidentia ( vt in quit Boetius) dedit creatis a le rebus hanc vel maxime manendi causam: vt quoad possunt naturaliter manere desyderant. Et Cicero in primo offi. Principio animantium &c. Appetitus vero animalis est appetitus presupponens apprehensionem appetentis natus tendere in obne apprehensum aut in eo quiescere necessario & non libere: & hic est in brutis. Sed appetitus intellectiuus de necessitate praesupponit noticiam intellectiuam seu iudicium intellectus natus libere actum suum eliceccm. & vocatur appetitus rationalis / intellectus / seu volum tatis. vnde appetitus naturalis tatumen valet sicut naturalis inclinatio: vt est naturalis inclinatio ad aliquid prosequendum: vt graue naturaliter appetit descendere deorsum: & appetitu naturali vnaquaque res appetit conseruari in esse vt dictum est. & talis appetitus nullam praeuiam cognitionem praerequirit. sed appetitus animalis est illa potentia quam exercet suam operationem mediam te aliqua cognitione praeuia / vt in brutis praeter naturalem incl inationem est quidam appetitus cognoscendi qui non potest causarinisimediante aliqua cognitione praeuia. Sed appetitus intellectus seu voluntatis est ipsa potentia quam de necessitate ad suos actus exercendos aliquam preuiam cognitionem requirit quam libere fertur in obiecta.

¶ Et sicut solent communiter doctores ponere tres potentias ita ponunt triplex genus amoris. vnde amor primo modoque correspondet appetitui naturali quem etiam naturalem dicimus / non actus elicitus vel passio: sed est ipsamet res vel eius forma substantialis aut qualitas eam formam naturaliter consequens.

¶ Sed statim quaereret aliquis cum anima nama in ordine ad intellectiones & suas operationes habeat inclinationem & appetit eius cognitiones: quia vnumquodque appetit suam operationem / modo operatio intellectus est intelligere & voluntatis velle / nole. quaeritur ergo qualis sit appetitus ad istas operationes. clarum est quodnon est appetitus intellectus: quia nullam preexigit noticiam

¶ Breuiter dico quod appetitus intellectus seuvoluntatis quo exigit suas opearationes dier nafuralis ita bene sicut appetitus quo graue appetit descendere deorsum. &c.

¶ Sed amorsecundo modo puta qui correspondet appetitui animali seu sensitiuo est inclinatio appetitus sensitiui ad suum conueniens / vel actus desiderii quo tendit in bonum appsehensum absens. & talis vocatur amor animalis qui communis est hominbus & brutis.

¶ Sed amor tertiomodo puta amor rationalis vel intellectus est actus voluntatis quo voluntas libere acceptat obn per intellectum sibi peenetatum. & de hoc amo re communiter est sermo: & quando est quanestio de amore apud doc. capitur amor pro actu volum tatis puta velle / & non pr naturali vel sensitiuo vt quando dicitur quod amor non fertur in incognitum. lta quod amare partinet ad voluntatem & est actus voluntatis sicut intelligere est actus intellectus.

¶ Consequenter ditr quod. voluntas non habet nisi duas operationes. quia obne non potest petari voluntati nisi duobus modis. voluntas enim non potest hatee circa illud obiectum nisi duos actus: puta velle quo voluntas ac ceptat obnne vt conueniens. Et nolle quo voluntas fugit. Et ita primus actus vocatur prosequutio: & secun¬ dus vocatur fuga.

¶ Et si dicatur voluntas potest hite actum suspentionis: quia potest suspendere actum / ergo est aliquis actus suspensus quo neque acceptat neque de acceptat neque fugit.

¶ Respondetur quod talis suspensio priset fieri duobus modis: vnomodo quod voluntas paente obiecto per apprehensionem intellectus quandoque auertit se / ita quod nullum actum circahoc obiectum elicit & suspenditur ab obiecto. & talis suspensio non est actus. Aliomodo voluntas volens suspendit per actum positiuum / quia vult non elicere vt magis inquirat de obiecticonuenientia & bonitate. Et talis actus suspensus est quodem velle scilicet velle non elicere. Et sic patet quod in voluntate non sunt nisi duo actus eliciti respectu cuiuscunque obiecti: scilicet velle & nolle.

¶ Hoc supposito cum amor sit actus voluntatis videndum est vtrum sit velle vel nolle. breuiter diu quod amor non est nisi velle. quia actus amandi est coplacentia in amato vr est actus quo acceptatur obiectum amatum taum bonum sibi vel alteri. Verum nolendo nihil acceptamus sed refugimus: ergo amor non potest esse nole: ideo cum sint tantum duo actus voluntatis oportet de necessitate dicerur quod amoractus voluntatis est velle. Et hoc habet philosophus in secundo rhetoricorum. amor in quit est velle alicui bonum.

¶ Hic est difficultas: quia dicunt aliqu doctores quod omne nolle est velle: ita dicit Gregorius in primo & Hol cot. qu. septima primi: quia omne nolle alicuius est velle suum contradictorium / quia nolle sortem esse diuitem est velle sortem non esse diuitem: sed sic est quod omne velle potest dici amor vt dictum est / ergo omne nolle potest dici amor. Primo dico secundum illos qui dicunt quod omme nolle est velle hoc concedendo. potest dici quod non est amor illius obiecti cuius est nolle. vt nolo sortem diuitem / talis actus est nolle diuitiarum: & sic non est amor diuitiarum. Sed est velle alterius Et sic secundum istam opinionem dato quod esset vera non sequitur quod amor sit nolle. Ista tamenopinio semper visa est mihi falsa & non vera. Et ratio mea est: quia ego possum apprehendere sortem diuitem vel econtra non cogitando de contradictorio. ideo possum apprehendere vnum contradictorium non apprehendendo reliquum. Et tunc non posset dici quod illud velle sit nolle: quia voluntas nihil vult nisiintellectus apprehendat. sed intellectus non apprehendit contradictorium / ergo oportet denecessitate dicere quod non omme nolle est velle contradictorium: & ista opinio appret michi probabilior.

¶ Consequenter noto quod iste amordiuiditur in tres amores / primomon in amo rem affectiuum & effectiuum: secundomon in amo rem amicitie & concupiscentie: tertiomodo in amorem complacentie & desiderii. Pro primo noto quod voluntas volendo alicui bonum si sit velle efficax non est in potestate voluntatis protunc: quin exhibeat illud bonum nisi impediatur ab extrinseco. Et si caruerit illo bono procurat illud bonum amato quantum potest alioquin talis dilectio non esset vera. Vnde lo. iii. diligamus non lingua: sed opere & veritate. & Gregorius omelia. xxx. amordei ociosus non est. Et amor ille quandoque extenditur ad conatum illum quo quis bonum procurat quod amato inesse desiderat. Et ex illa auctoritate. lo. sumitur illa distinctio amoris in affectiuum & effectiuum. Sed amor affectiuus est actus voluntatis elicitus quo volo alicui bonum. Dicunt doc. quod illa volitio ad quam sequitur operatio vocatur amor effectiuus / sed si ad istam operationem interiorem vel desiderium non sequatur effectus: tunc talis volitio non efficit & vocatur affectiuus. Et non est in hoc difficultas. Dicitur tamen communiter quod iste amor effectiuus non est proprie operatio immanens: ideo ista acceptio est satis impropria.

¶ Quantum ad aliam diuisionem amoris in amo rem amicitie & amorem concupiscentie dicit Durandus in hac distinctione quod non est intelligendum quod sint duo amores distincti: vt si quis velit sorti amando ipsum diuitias / vr honores / amor sortis in vtrumque tendit / amat enim sortem cui vult talia bosa inesse: amat & ipsabona quam vult inesse sorti / amat enim sortem propter se: diuitias vero & honores amat proptersortem. lta volens sibiipsi bonum equum per amorem qui est velle in se ipsum tendit in equum. vult enim equum esse sanum / fortem / velocem / nonpropter equum ibi sistendo sed propter se: proportionabiliter sicut intellectus duos habet actus assentiendi alicui vero / aliquando enim assentit vero propter se / sicut principio ex terminis aut ex euidentia noto ei euidenti aliquando propter aliud verum in quod resoluitur ex quo deducitur sicut conclusioni ex principiis illate.

¶ Item proportionabiliter quandoque acceptatur bonum propter se non referendo in aliud. Aliquando tamen propter aliud. Et secundum hoc distinguuntur vsus & fruitio. Similiter amor amicitie & amor concupiscentie. vnde sicut est ordo in intellectuita est ordo in voluntate.

¶ Dico ergo quod amor amicitie est amor quo amatur obiectum ex sola obiecti apprehensione & non ex alterius obiecti amore / sed amor concupiscentie est amor quo amatur obiectum non ex sola obiecti apprehensione: sed ex alterius obiecti amo re / verbi gratia: si quis diligit sortem volens ipsum esse diuitem: potentem: vt sibi largiatur & benefaciat: vel si quis bene vult famulo: familie: vel bestiis sortis propter sortem. omnis dilectio hec amor est concupiscent ie. Et in amore huiusmodi quandoque sunt duo actus vnus precise circa illum cui bene vult. alius circa bonum illud quod vult. & primus actus est amor amicitie: secundus est amor concupiscentie. Vnde quandoque vnico actuvult alicui bonum propter alterum / sicut vnico actu potest voluntas ferri in medium & in finem. Et tunc iste actus est amor amicitie & amor concupiscentie simul: sicut simul est fruitio & vsus. sicut si presentetur mihi deus tanquam summum boum tunc ego affecto deum / talis actus est amor amicitie. possunt adduci mihi obiecta creata accepto ea propter deum: talis secundus actus est amor concupiscentie. breuiter dicerem quod omnis amor amicitie est fuitio: vel est actus medius. quia amo nonppter aliud. sed ponendo actum medium talis amor qui non fertur in obiectum tanquam summum bonum non est malus / quia potest referri in deum / & erit actus medius: sed non ponendo actum medium est malus. Est difficultas: vtrum deus possit secundum essentiam amari amore concupiscentie: de¬ hac difficultate postea videbitur.

¶ Noto preterea quod amor amicitie est causa amoris concupiscentie non solum in gene finalis / sed efficientis. Et est ordo perfectionis inter ipsos amores / quia amor amicitie est perfectior & nobilior secundum Anselmum: quia amor amicitie inest voluntati secundum affectionem iusticie / & amor concupiscentie inest voluntati: secundum affectionem commodi.

¶ Tertia diuisio amorum est in amorem coplacentie & amorem desiderii. ita amor complacentie est velle alicuibonum iam habitum siue propter ipisum siue propter aliud / hoc modo amat eum qui congratulatur & condelectatur de bono adepto / non tamen gaudium vel delectatio est amor seu velle quod est actus voluntatis: sed gaudium & delectatio est effectus sequens amorem. Amor desiderii est actus voluntatis quo volo mihi vel alteri bonum absens siue propter se amatum siue propter aliud. hoc est siue sit amoramicitie siue concupiscentie. Et quilibet istorum amorum potest esse ordinatus vel inordinatus vel indiffe¬/ rens. Item potest esse gratuitus vel non meritorius.

¶ Notandum tertio quod illa eadem que dicta sunt de amore sunt etiam dicenda de dilectione. Et inueniuntur quattuor nomina ad idem partinentia / scilicet amor / dilectio / charitas / & amicitia. In hoc tamen differunt quod amicitia secundum philosophos est quasi habitus & regulariter capitur pro humbitu. dilectio & amor pro actu. & charitas aliquando capitur proactu aliquando pro habitu: differenter tamen significantur actus per ista tria amor / dilecto / charitas: quia omnis amor est dilectio vel charitas: sed non econtra. addit enim dilectio sup amorem electionem precedentem. vt ipsum nomen sonat. vnde solum est in voluntate rationali: charitas autem vltra amorem addit perfectionem quendam amoris inquantum illud quod amatur magni existimatur.

¶ Notandum quarto quod deus potest diligi secundum omes species amoris supradictas actualiter & habitualiter. Nam diligere deum est velle deo bonum. esse omnipotens: summum bonum infinitum: iustum: &c. hoc est breuissime deum velle esse deum / scilicet bonum quo nihil melius excogitari potest: hoc enim nomine deus intelligitur secundum beatum Augustinum.

¶ Duplex est dilectio dei quedam complexa quedam incomplexa. diligere deum dilectione incomplexa est habere complacentiam in illa bonitate in se complacente & non mediante alia nocicia complexa. hoc enim non fertur supra aliquod complexum Sed dilectio complexa non capitur pro noticia complexa: sed vocatur dilectio ideo complexa quia fertur super obne complexum vt volo deum esse summum bonum / omnipotentem / talis volitio secundum Dionysium non potest esse fruitio: quia voluntas non potest ferri in aliquod obne eomplexe: quin sit volitio inconplexa. Et ideo male sequitur secundum eum quod nulla talis volitio potest esse fruitio. Dicit consequenter Dionysius quod non est vsus sed est acus medius.

¶ Ex his Gabriel infert quod nullus existens in peccato potest amare deum super omnia / quia talis non vult deum esse maius quo nihil excogitari potest: patet. quia vellet deum ignorare peccatum suum: & sic non esse summe sapientem / aut sua peccata non vindicare: & sic non esse summe iustum. Et sic concluditur quod non est possibile quod aliquis sit in peccato & quod diligat deum super omnia.

¶ Attum ad hoc videtur mihi quod dilectio stet cum pecato: patet. sit sortes qui diligat deum super omnia cum omnibus debitis circunstantiis. Et volo quod sortes pro tunc credat aliquem esse inimicum fidei qui tamen non est inimicus. & ex celo fidei occidat illum quem credit inimicum fidei ignorantia vincibili. Tunc in illo casusortes peccat mortaliter & diligit deum super omnia vt videtur manifeste / ergo propositum. Item volo quod sorti haanenti dilectionem dei super omnia occurrat preceptum de dando elemosinam pauperi. Tunc quero vel sortes manente dilectione est liber vel non / si dicas quod est liber / ergo potest omittere si dicas quod non: ergo necessario dat elemosinam: Et sic non meretur. Et per consequens non bene agit quia suus actus non est liber: ergo non obstante ista dilectione dei supomnia potest omittere: & sic peccare quod erat probandum. Et si dicas quod tunc ille actus non vocabitur dilectio dei super omnia. Tunc difficultas erit ad nomen. sed dices quicquid sit substantia actus diligendi deum super omnia manet. verum est: sed non vocatur dilectio propter peccatum: tunc difficultas est ad nomen. His suppositis declaratur nunc de quo precepto intelligatur quam do queritur. Vtrum charitas sit habitus inclinans voluntatem. &c. vnde notes quod illud preceptum inuenitur in pluribus peassibus sacre scripture.

¶ Primo habetur Deuteronomi sexto: vbi dicit Moyses. Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo: ex tota anima tua: & tota fortitudine tua. Et Mathei. xxii. sic habetur. Diliges dominum deum tuum ex toto corde. & in tota anima tua. & in tota mente tua. Hoc est maximum & primum mandatum. Mar. xii. additis tribus conditionibus quas Matheus ponit ex tota virtute tua. Et Luce primo. Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo: & ex tota anima tua & ex omnibus viribus tuis & ex omni mente tua. He autem conditio nes tota fortitudine: tota virtute: omnibus viribus pro eodem accipiuntur secundum Tho. secunda secunde. qu. xliiii. articulo quinto. Et manent he quattuor conditiones: puta ex toto corde ex tota anima ex tota mente: & ex tota fortitudine.

¶ Est ergo difficultas / quid intelligatur per istos quattuor terminos toto corde tota anima: &c. Dicit breuiter Durandus & bene quod designantur quac tuor potentie: scilicet per ly corde potentia volitiua: quia sicut corest principale membrum ita potentia volitiua est radix meritiper li anima intelligitur potentia intellectiua: & per ly mente potentia sensitiua: & lyfortitudine potentia executiua seu actus exterior. Et sunt quattuor principales partes scilicet voluntas / intellectus / sensus / & potentia executiua. Et breuiter nihil vult habere illud preceptum nisi ad habendum dilectionem meritoriam dei super omnia: oportet quod tota voluntas feratur in deum: & tota anima: id est quod illa voluntas seu actus voluntatis reguletur a dictamine intellectus seuprudentie. Et quod operationes exteriores referantur in deum vltimate summe dilectum.

¶ Diligere deum super omnia: secundum De alyacoquadruplicer potest intelligi. vno modo quantum ad perfectionem dilectionis gradua liter. Secundo modo quantum quantitatem obiectisiue quantum ad illud bonum volitum. hoc est quod deo velimus plura bona quam cuicunque alteri: vel in maiori multitudine. Et differt a primo modo: quia stat quod volendo platonigrosso rustico diuitias plus diligam eum intensiue seu gradualiter siue maiori affectu quam platonem volendo ei episcopatum / tamensecundo modo plus diligo platonem: quia volo ei maius bonum. Tertiomodo potest intelligi quod diligamus deum super omnia quantum ad firmitatem id est quod potius desinerem dilectionem euiuscumque quam dilectionem dei. Quarto quantum ad naturam: id est naturalius. Et sic isto modo non est difficultas quin dilectio suiest magis naturalis quam dilectio dei. vel cuiuscunque alterius. Quum ergo est questio: vtrum deus sit maxime diligendus super omnia potest intelligi gradualiter: & de hoc videbitur in dubio primo.

¶ Vltimo notandum quod potest intelligi dupliciter quod per se adimpleatur preceptum de dilectione dei super omnia: vno modo quod sic adimpleatur quod per talem vitetur peccatum mortale quantum sufficit ad salutem. Alio modo intelligitur quod adinpleatur preceptum de dilectione prfecte: non solum quantum ad salutem: sed vltra quod non admittantur quicumque actus contrarii ne que impertinentes. lta quod diligere deum prfecte isto modo non est solum illum actum elicere conformiter ad dictamen rectum: sed nec admittere actus contrarios nec facere opera impertinentia: sed omnem actionem nostram in deum referri. lta quod nullus sit actus voluntatis neque intellectus quin tendat in deum. Et de talidilectione loquitur. BE. Augustinus in lib. de doctrina christiana quando dicit quod preceptum de dilectione dei non potest adimpleri in via: vnde iuferuntur aliqua correlaria. Primum / quicumque habet gratiam gratum sacientem diligit deum ex toto corde / tota anima: &c. Secum dum / quod nullus peccato mortali obnox ius deum ex toto corde diligit. Patet: quia non habet gratiam. Deista totalitate dilectionis ponuntur tres gradus. Primus / vocatur perfectus qui omnem actum contrarium dilectioni excludit. Secundus est perfectior qui non solum actum contrarium excludit: sed etiam extraneum quantum huma na vita permittit omnia opera exteriora in deum ordinando. Tertius est perfectissimus de quo loquitur Augustinus qui solum in beatis repritur: & isti gradus habentur ex deGersono.

¶ His notatis ponuntur alique conclusiones. Prima / respectu quoruncunque actuum diligendi deum ponendi sunt habitus inclinatiui ad eliciendum similes. patet ex dictis. xxi ii. distin. quia hic est sermo de dilectione que est in voluntate. Notandum est quod voluntas non ita est determinata ad actum diligendi quin possit assuefieri in oppositum: sed in omni potentia que non est determinata ad actum suum: & quam potest ad oppositum assuefieri est ponendus habitus inclinans ipsam potentiam: &c. Ista propositio est certa / voluntas non necessario diligit deum quia alias dilectio dei non esset meritoria neque laudabilis. igitur.

¶ Secunda conclusio. Respectu diuersorum actuum specie distinctorum quibus deum diligimus ordinate diuersi habitus & virtutes sunt ponende. Et ista propositio est conformis propositioni quam posuimus de fide. & pro eius intellectu oportet supponere quod deus potest diligi dilectionibus differentibus specie. Patet: quia deus potest diligi sub hac ratione qua est omnimpotens: & sub hac ratione qua summum bonum. Dicitur ergo quod tot sunt ponemn di habitus quot sunt ponendi actus. Patet: quia ex distinctione actuum sumitur distinctio habituum: quia nunquam habitus inclinat nisi ad actus similes ex quibus est genitus: & dapro declaratione huius conclusionis oportet cognoscere quis sit amor effectiuus cuiuscumque virtutis: & ad quem actum dilectionis inclinet propterea poniturtalis propositio. Ad omnm actum effectiui amoris dei diuerse inclinant virtutes: & sicut declaratum est in notabilibus / amor effectiuus proprie capiendo amorem effectiuum est actus exterior: & talis amor non potest esserespectu dei proprie capiendo: quia nullum sibi potest procurari bonum / quia de necessitate habet omne bonum quod ipse habet: sed large capiendo amorem effectiuum pro omni operatione quam placet ipsi amato: aut quiaest in laudem ipsius amati: tunc potest conuenire ipsindeo. & tunc sunt ponendi habitus respectuamoris effectiui: vt si facio opus temperantie ad laudem dei / talis actus generat hbintum qui inclinabit ad consimiles actus: quia quilibet actus cuiuscumque precepti diuini / aut concilii meritorius est actus amoris effectiui dempto praecepto primo quod disponit ad amorem effectiuum: quia omnis talis elicitio ex charitate est ordinatio ad honorem dei: sed tales sunt diuersi specie.

¶ Quarta conclusio. Ad amorem concupiscentie respectu dei concurrit actus speitam infuse quam acquisite: sicut dictum estt. Est tamn difficultas. Vtrum deus immediate possit amari amore concupiscentie. Dicit Durandus quod non: quia nunquam amore concupiscentie licite & immediate potest attingi deus: sed bene mediate. & ratio: quia amor concupiscentie est amor quo diligo propter aliud: sed concupiscobeatitudinem immediate: & per charitatem deum: sed nichilominus apud Scotum qui dicit / omnis virtus theologica in mediate tendit in deum dicitur quod actus spei immediate tendit in deum & quod deus amatur amore concupiscentie & quod ego possum inichi concupiscere deum: sed non vltimate saltem licite: vt dicit Scotus: sed vlterius referendo in deum / vt volo michi beatitudinem vel deum: beatitudinem ex meritis & gratia propter deum ita vltimate referendo iterum in deum.

¶ Est hic difficultas quam tangit Sco. Vtrum ex puris naturalibus possit esse euidens quod deus sit diligendus super omnia: & apparet quod sic: quia stando in puris naturalibus / vel diligere deum super omnia est contra dictamen recte rationis vel non. Si primum / non videtur contra dictamen / quia ex puris naturalibus habemus quod est aliquid summe bonum / summe perfectum. & illud non potest esse creatum: ergo virtus siue habitus qui vel que inclinaret ad diligendum eum summe: non potest esse vi¬ tium. Patet quia non potest esse contra dicta men rectum: ergo videtur quod ex puris naturalibus: &c.

¶ Secunda ratio quam ponderat Scotus est / fortis politicus stando in puris naturalibus eligit mori pro repu. & magis diligit rempu. quam proprium esse. ergo videtur quod ex dictamine rationis pure naturalis potest haberi dilectio dei super omnia.

¶ Aliud argumentum contra Gabri. qui dicit quod non potest haberi dilectio: &c. No est difficile / & est tale Non est euidens ex ratione naturali quod deussit diligendus super omnia: ergo ratio formalis seuillud dictamen deus est diligendus super omnia stando in puris naturalibus non est: &c. Breuiter dico quod licet ex dictamine rationis naturalis non possumus habere euidenter quod deus sit super omnia diligendus: tamen probabiliter possumus habere ex dictamine seu regula natura li: quod deus est dilihendus sup omnia. Secundo dicoquod illud dictamen probabile sufficit ad regulandum voluntatem vt bene agat. Sed diceres: sunt multe propotienes inducentes ad probandum in ratione naturali quod deus sit super omnia diligendus sed non sunt euidentes: ideo non generant nisi opinionem. Dico quod illud dubium quod habetur exprobabilibus in ratione naturali sufficit ad regulandum actum vt sit moraliter bonus: quia in moralibus non requiritur euident ia: sed sufficit probabilitas. vt ergo actus sit laudabilis non oportet quod illud iudicium a quo regulatur sit certum vel euidens: sed sufficicit quod sit probabile. quamuis ergo dictamen illud non sit euidens: non sequitur quin dilect io dei supeomnia sit bona.

¶ Sexta concluso. Preceptum dediligendo deum super omnia de omnibus spenbus deo conuenientibus est intelligendum. Sed est difficultas quando dicitur quod magis velle debemus voluntatem dei preceptiuam impleri nobis: quam quodcunque aliud: ita quando dantur duo precepta: vnum diuinum: alud humanum: magis tenemur parere praecepto diuino quam humano: quia secundum beatum August. quandoncunque sunt potentie due: vna maior / altera minor: plus est obediendum maiori. Item tenemur plus diligere deum effectiue quam quodcumque aliud seu quaecumque alia.

¶ Sed contra hoc arguitur. Tenetur / seu obli¬ gatur aliquando quis ad aliquid ex prepto diuino sub pena peccati venialis: & ad faciendum quod precipit homo sub pena peccati mortalis: ergo non est difficultas quin aliquando solum teneamur ad ea quam deus precipit sub pena peccati venialis vt ad non mentiendum iocose: & aliquando obligamur ad faciendum quod homo precipit sub pena peccati mortalis: quia alias numquam religiosus peccaret mortaliter non parendo supiori: & transgrediendo eius praeceptum. Ista difficultas quaerit vnum: quod postea tractabitur. Vtrum ho mo purus possit obligare ad mortale: sed pro nunc supponendo quod sic. Tunc quando est maior obligatio: puta quando praecipitur vnum sub pena peccati venialis: & aliud sub pena peccati mortalis magis teneor vitare mortale. verum est: ergo potius obediendum est hominibus quam deo: quo modn ergo dntent intelligidoct. quando conuniter tenent quod magis deo quam hominibus parendum est. Dico quod illud potest intelligi de actibus impartinentibus vel respectu eiusdem vel contrariorum. si respectu eiusdem: puta quia deus praeciperet aliquid sub pena peccati venialis: & aliquid sub pena pecati mortalis obediendum est deo propter auctoritatem supario ris. si respectu contrariorum tunc dico quod nulla est obligatio inferioris quam contrarietur obligationisuperioris. Si de actibus impartinentibus / non est in conueniens quod si minor potestas praecipiat vnum istorum & maior potestas praecipiat alterum: stat bene quod obligatio minoris sit maior: & ita magis obligat: sed respectu eiusdem obligatio minoris cedit obligationi maioris.

¶ Septima conclusio. Preceptum de dilectione deisuper omnia non ligat ad diligendum deum actuperfectiore gradualiter / vel essentialiter quam seipsum. Probatur quia aliquis eodem actu potest licite diligere deum & proximum: igitur tunc dilectio dei non est perfectior quam dilectio propimiquia est idem actus. Et hoc apud Olcam De aliaco / beatum Tho. & omnes docto. preter Grego. Tunc ergo sequitur. Vnico actudiligo deum & proximum: ergo non perfectiore actu: sed tenendo sicut tenet Grego rius: quod non possum vnico actu diligere deum & proximum licite. Vtrum stat licite diligere proximum actu eque intenso sicut deum. Climeton tenet quod non / quod sic probat: quia proximus non potest licite diligi nisi propter deum: & referendo vltimate illam dilectionem in deum ergo magis diligit deum: quia propter vnum quod que tale & illud magis: sequitur bene sortes assentit / be/ propter / as / ergo magis assentit / a / ex.d i. poste. Sed sic est quod sicut se habet intellectus in speculabilibus ita voluntas in agibilibus ergo videtur quod si diligo proximum propter deum quodmagis diligo deum.

¶ Preterea ego possun peccare in dilectione proximi venialiter: vt stat mulieres in diligendo filios peccare venialiter. Tunc sic arguo. vel illa dilectio est mala: quinia est nimis intensa quam deberet: vel quia amant irreferibiliter. neque referunt in deum. Sit sortes qui diligat platonem venialiter peccando: illa dilectio non est mala de se: sed quia precipitur. Nullum enim malum precipipotest: ergo est mala quia fertur in obiectum aliter quam deberet ferri: aut quia nimis intentse: aut quia irreferibiliter. Si dicas quod est peccatuum quia irreferibiliter: ergo tunc est fruitio: quia fertur vltimate in creaturam: & sic est idolatria contra primum preceptum: & sic est peccatum mortale. sidicas quod minus intense: & non nisi quia plus diligit proximum: ergo propositum.

¶ BAreuiter origo difficultatis est. vtrum in dilectio ne dei deus nos obliget ad certum gradum. sidicas quod ad nullum gradum. tunc per quencumque gradum potest fieri satisfactio de praecepto. si dicas quod obligat ad certum gradum. consequenter sicut solet esse duplex opinio de contritione raendendum. Scotus dicit quod tenetur ad actum contritionis circunstantiatum secundum aliquem gradum certe intentionis: sed secundum alios non requiritur certus gradus.

¶ Tenendo conem opi. docto. dico quod non magis obligor diligere deum quam proximum. dico vlterius quod per quencumque gradum potest adimpleri preceptum de dilectio ne dei super omnia. & consequenter dico quod possum licite magis intense diligere proximum quam deum postquam non obligor ad oppositum.

¶ Sed tunc respondendum est ad argumenta Climeton cum arguitur. diligimus proximum propter deum ergo magis diligimus deum. nego consequeniam. & cum probatur sicut est in speculabilibus ita in agilibus: sed sic est quod si assentiam / be / propter / a / magis assentio / a. Dico breuiter quod illud est verum vbi / a / esset causa totalis assensus / be / sed consquetia concurrit. & ad auctoritatem propter vnumquodque tale / & illud magis. Dico quod intelligitur vbi est causa totalis quare illud est tale: sed vbi non est causa totalis non sequitur. Similiter in proposito. Si deus esset causa totalis dilectionis proximi: ita quod diligeretur proximus precise propter deum: tunc illa consequnia esset bona puta: ergo plus diligitur deus: sed stat quod diligan proximum pluribus aliis de causis: quare non sequitur.

¶ Ad secundum concedit Augusti. & omnes doctores quod stat solum peccare venialiter in dilectione proximi: vel ergo hoc est quia nimis intense: vel quia irreferibiliter. non potest dici ratione obiecti: quia de se non est malum diligere: nec quia irreferibiliter: quia esset mortale: ergo oportet dicere quod ratione modi puta quia nimis intense: ergo numquam licite plus potest diligere creaturam quam deum. Dico breuiter quod illa dilectio in casu posico puta filii potest esse venialis ei: non quia irreferibilis: nec ratione obiecti: sed possum optare filio diligendo eum aliquid quod est prohibitum sub pena peccati venialis: vel possum ei optare aliquid per aliquod medium venialit er prohibitum: puta per mendacium officiosum vel iocosum. ideo dilectio proximi non dicitur venialis / quia nimis intensavel irreferibilis quia primo modo non est peccatum: secundo est mortalis & species idolatrie.

¶ Octaua conclusio est. Quod primum & maximum preceptum obligat ad diligendum deum plusquam omnia quantum ad obiecti quantitatem & appreciationem: & ista conclusio est clara: & sequitur vltima.

¶ Si per amorem firmiorem intelligitur amor dulcioris sentimenti seu tenerioris non oportet quod amor quo amatur deus sit quaelibet dilectione creature maior. Vnde res dner maioris sentimenti: quia magis a sensibus pearcipiuntu: & polfibus noticiis. Et clarum est quod in illis homo capit maiorem dulcedinem: & maxine quam sensutactus tanguntur: & per noticiam intuitiuam apprehenduntur. Cum ergo deus non sit a no¬ bis cognoscibilis: nisi cognitione quandam intellectiua & abstractiua a posteriori: sequitur quod dilectio non est tanti sentimenti sicut dilectio proximi: vt dilectio patris ad filium: vel vxoris ad maritum.

¶ Primum dubium. Vtrum primum preceptum possit adimpleri in via. Tota difiicultas huius dubii prouenit ex dictis beati Augustini & beati Hieronymi. Dicit beatus Augustinus quod illud praeceptum non potest adimpleri in via. Dicit beatus Hierony. Anathema sit qui dicit deum obligare ad impossibile. Et sequitur. Nonpotest adimpleri: ergo si deus obligaret nos ad illud obligaret ad impossibile. Dicit eniAugustinus quod nosnon possumus diligere deum super omnia in via: sed solum disponere possumus ad diligendum eum in patria. Sed dico quod quicquid cadit sub obligatione tempore vie potest adimpleri in via protenpore: quia nemo potest obligari ad impossibile. Est igitur difficultas vtrum preceptum illud cadat sub praecepto ita quod obligamur ad illud preceptum secundum illas quattuor conditiones ex toto corde / ex tota anima / ex tota mente / & ex totis viribus sicut declaratum est. Non est dubium quin obligemur ad diligendum deum: sed est dubium vtrum secundum illas quattuor conditiones. Dico breuiter quod illud preceptum secundum illas quattuor conditiones. potest adimpleri in via: sed dupliciter intelligitur quod possit illud preceptum adimpleri secundum illas quattuorconditiones. Vno modo quod prototo tempore vie possit adimpleri: ita quod nulla fiat operatio quin referatur in deum. & sic regulariter non est possibile saltem sin vita sit longa: licet de aliquibus (vt de beata virgine)/ hoc contigerit: sed hoc fuit ex speciali gratia dei: & ideo cum non possit adimpleri: nec etiam precipi. Alio modo pro aliquo tempore presenti: & tunc verum est. Sed dehoc non est questio: sed vtrum pro toto tenpore possit omnem operationem & omnenintellecttum deo captiuare. iam dictum est quod pro aliquo paruo tempore potest: sed Augustinus & bonauentura intelligunt pro to¬ to tempore supposito quod tempussic longum

¶ Visum est ergo in precedenti dubio vtrum preceptum dilectionis dei super omnia possit adimpleri in via. Ex sententia magistri / Augustini & Hieronymini dictum est quod prototo tempore non potest adimpleri: sed bene pro breui tempore: &c. Nunc queritur in isto secundo dubio. Vtrum voluntas humana viatoris possit ex suis puris natura libus diligere deum super omnia. Et ita ad implere preceptum dilectionis: & videtur quod sic: quia si non possit adimpleri: ergo nec precipi: quia nunquam potest quis obligari ad impossibile.

¶ Oppositum arguitur. quia natura hominis determinatur ad vnum: sicut potentia naturalis: sed certum est quod ex naturali inclinatione determinatur potentia hominis ad fugiendum sibi noxium: ergo non determinatur ex puris naturalibus ad diligendum deum super omnia.

¶ Difficultas est inter aliquos doctores de isto dubio. & est duplex difficultas secundum quod diuiditur in duas partes. Prima pars querit vtrum volum tas humana ex puris naturalibus possit diligere deum super omnia. Secunda / vtrum ex puris naturalibus possit adimplere preceptum illud. Prima ergo difficultas est vtrum homo possit diligere deum super omnia absque habitu infuso eleuante potentiam ipsius hominis ad illum actum dilectionis dei super omnia

¶ Secunda difficultas. Dato quod homo possit diligere: &c. absque speciali iuuamine / vtrum possit implere illud preceptum absque charitate. ista materia solet tractari in secundo: & est difficultas inter doctores. Vtrum actus dilectionis dei excedat totam actiuitatem humanam & naturalem ipsus hominis: sicut visio clara ipsius dei excedit totam actiuitatem ipsius intellectus. Eodemmodo querunt vtrum ita sit de dilectione dei super omniasic quod tota actiuitas naturalis homis non potest in ipisum nisi eleuetur per habitum infusum: puta per fidem vel charitatem sicut videtur esse opinio sancti Tho. prima secunde in materia de hbintibus. & ratio eius / quia non pent nisi per subleuamem naturale. videtur ergo Thomas huius opinionis quam multi antiquorum secuti sunt: & inter modernos doct. Elyphat videtur esse illius opinionis: sed non obstante tenemus oppositum: & ponuntur quattuor ppotieones ex Scoto / De aliaco / & Holcot. C Prima propositio. Homo secluso quocunque habitu supernaturali est sufficiens ad eliciendum actum qui est dilectio dei super omnia. Probatur: quia intellectus secluso quocunque iuuamine / seu habitu supernaturali est sufficiens ad dictandum quod deus est diligeudus super omnia: ergo etiam voluntas est sufficitus ex suis naturalibus absque habitu superna:urali ad conformandum se illi dictamini. Et ista est ratio quam facit Holcot & Scotus: quod potest quis sine quocunque habitu infuso deuenire in istud iudicium deus est summe diligendus: ergo voluntas potest etiam ex suis naturalibus conformare seilli dictamini seu iudicio: & sicut declaratum est: non intelligitur de euidenti iudicio: sed de quocunque iudicio siue euidenti siue opinatiuo. Consequentia patet: quia nisi sic: tunc ex puris naturalibus voluntas necessitaretur ad peccandum: Patet: quia non potest se conformare dictamini: ergo agit vel omittit seconformare. & qui agit contra conscientiam edificat ad gehennam.

¶ Secunda ratio Certum est ex puris naturalibus possum diligere aliquam creaturam super omnia: quia alias non possem peccare mortaliter. Quare ergo present ato deo non possum similiter afficisicut de creatura: ergo. Scotus facit rationem de forti politico: de qua iam facta fuit mentio. Eortispolyticus qui est purus philosophus naturalis absque iuuamine siue habitu supernaturali: vt in prophanis historiis vulgatum est: potest elicere mortem prore publica: & dictare quod est moriendum proreprubli. & preferre bonum publicum proprie vite: ergo potest ex puris naturalibus plus amare rem publicam & bonum publicum quam vitam propriam: ergo eadem ratione immo videtur verissimilius quod potest elicere dilectionem dei super omnia: ergo propositio vera. & ista ratio maxime mouet Scotum. C Sed est vna alia difficultas. Si homo esset creatus sine quocunque habitu supernaturali sicut multi doctores imaginantur de Adam: vtrum ille homo posset ven ire in noticiam dei per creaturas: ita quod posset diligere deum super omnia. Breuiter dico quod sic.

¶ Est alia difficultas. Vtrum possit aliquis de lege posita absque charitate diligere deum super omnia: non quod charitas siue actus similis non possit elici: sed de lege ordinata vtrum possit: vt verbi gratia. Nullus potest conteri de lege posita quin habeat charitatem: non quod actus ille qui est charitas causet contritionem: sed quia statutum est quod talis actus nunquam elicitur quin deus per caritatem concurrat ad illum actum / ideo ponitur talis propositio. Nullus potest de lege ordinata diligere deum super charitatem quin habeat charitatem: non quia charitas prerequiratur ad illam dilectionem. Sed quia ita statutum est. probatur: quia quicumque facit quod in se est postquam peccauit vt resurgat a peccato deus exhibet seilli. Istud est fundamentum in theologia: omni facienti quod in se est deus dat gratiam. Et non apparet quod deus magis faciat quam diligendo & infundendo charitatem perditis: iuxta illud Conuertimini ad me: & ego conuertar ad vos. Non potest ergo quis diligere deum super omnia: quinin infundatur ei charitas. & in hoc concordat cum Gab. Oleam in tertio / non quia concurrat gratia / sed quia ita statutum est.

¶ Multi doctores sunt alterius opinionis: quibus magis assentio & ratio: quia secundum beatum Thomam quando quis peecauit duo requiruntur antequam resurgat. Primum / est auersio a peccato. Secundum / conuersio in deum: iuxta illud Ecechielis primo. Quotienscumque ingemuerit peccator: omnium iniquitatum eius non recordabor.

¶ Hoc idem videtur dicere Scotus in quarto quod nunquam remittitur peccatum sine actu penali. dicunt ergo isti doctores / quod non sufficit conuersio in deum: sed requiritur aduersio circa peccatum ex qua sequitur nolle ipsius peccati: & ex consequenti detestatio: sed certum est quod potest quis conuerti ad deum & non recordari de pecato suo & sic non habet nolle. Patet: quia bene sequitur / non cogitat de peccato: ergo non habet nolle: ergostat. quod quis habeat dilectionem dei super omnia eliciendo illam dilectionem: & non detestetur peccatum commissum.

¶ Aliarario. Nihilquod stat cum peccato est formalis detestatio peccati: seu est dispositio ad charitatem: sed cum illo actu apud probabiliorem opinionem stat peccatum: ergo talis non est formalis dispositio ad charitatem. Clarum est quod charitas & pecatum contrariantur & repugnant: sicut ignis & aqua: ergo sicut nihil potest naturaliter stare cum aqua / quod disponat ad introducendum formam substantialem ignis: ita nihil potest stare cum pecato quod disponat ad charitatem. Probatur antecedens: quia est possibile quod aliquis sit ita intentus circa dilectionem dei super omnia quod in ita diligendo negligat seu omittat aliquid praeceptum pro tempore pro quo tenetur ad illud puta dicere horas: vel aliquid huiusmodi: sed talis negligentia est peccatum: ergo cum illa dilectione dei super omnia stat peccatum saltem omissionis.

¶ Preterea si illud esset verum quod dilectio dei super omnia esset sufficiens ad habendum gratiam non esset consulendum quod quis conuerteret se circa peccata commissa vt detestaretur ea: sed solum esset consulendum quod cogitaret de dilectione dei super omnia & quod dilegeret deum: & sic remitterentur ei peccata absque hoc quod habeat nolle & quod detestetur illa quod non videtur verum. Sum tamen beane huius opinionis: quod si quis existens in pecato habeat dilectionem dei ita feruentem quod si vocetur ad martirium libenter vult pati: quod non requiritur detestatio formalis peccati: detestatur tamen suum peccatum virtualiter: tenet tamen Gabriel oppositum. & ponit talem propositionem Licet actus dilectionis dei super omnia sit priornatura charitate: non est tamen prior temprire. & ponit aliqua. Primum actus dilectionis dei: &c. non est prior tempore. secundum / quod actus dilectionis: &c: non est prior in esse meriti: &c. Primum probatur: quia omnis dispositio ad aliquam formam introducendam est prior quam forma introducatur: sed dilectio dei est dis¬ positio vt introducatur charitas. igitur. Probatur quod sit dispositio quia quando quis peccauit actu transeunte remanet peccator: & deus non infundit gratiam.

¶ Item deus preexigit dispositionem: & non videtur alia dispositio quam dilectio dei super omnia: ergo propositio vera. Non est difficultas quod cessa re ab actu non est sufficiens dispositio vt remittatur peccatum: & hoc est contra Henricum de Gandauo in quolibetis: qui videtur dicere quod omnes resurgunt ad equalitatem gratie. Requiritur ergo aliquis actus priorqui quidem sit sufficiens dispositio ad gratiam.

¶ Secunda propositio quod inesse meriti charitas non est prior dilectione dei. ratio quia in eodem instanti infunditur gratia & nunquam charitas est sine gratia. dicitur ergo gratia prior natura quam charitas / quia charitas de necessitate preexigit gratiam de lege ideo oportet quod charitas sit effectiue a gratia: ideo nunquam primus actus est meritorius: quia ad hoc quod sit meritorius non sufficit quod sit in gratia: sed requiritur quod efficiatur a gratia / ergo propositio vera.

¶ Sequitur correlarie quod in primo instanti actus ille non est meritorius. Patet: quia non est gratia: ideo non est meritorius loquendo de merito decondigno. Sed continuatio illius erit meritoria: quia erit a gratia. Et non est inconueniens quod sortes eliciat actum in gratia mortali terbonum vestitum omnibus circunstantiis & tamen non erit meritorius. quia ad actum meritorium non sufficit coexistentia gratie. Alioquin venialia peccata essent meritoria Sed vniuersaliter requiritur quod gratia concurrat effectiue. Est eadem difficultas sicut de primo actu contritionis. Et in hoc satis bene loquitur Gabriel dicensquod peccator disponens se ad gratiam eliciendo actum dilectionis super omnia non meretur propter actum: sed bene continuando eum. Patet: quia eius elieitio precedit gratiam natura: continuatio nem autem eius precedit gratia.

¶ Aliqui dicunt & satis probabiliter potest deffendi quod talis actus primus est meritorius: quia vt dicit Diony. in secundo conatus est aliquid realiter prius voluntate: ideo non requiritur nisi quod voluntas prius applicet conatum ad hoc quod adus sit meritorius: ideo sufficit quod conatus precedac: ideo primus actus potest dici meritorius ratione conatus: quia dicunt quod actus ille est a charitate quia a conatu.

¶ Quarta propositio habens actum diligendi deum super omnia ex naturalibus elicitum: quanuis non sit elicitus a gratia: non potest tamen mortaliter peccare: ilta propositio est tanquam correlarium sequens ex precedentibs: ideo non est difficultas.

¶ Quinta propositio. homo ex caritate tenetur adimplere preceptum de dilectione dei super omnia. Patet: quia lex iubet quod dilectio dei eliciatur ex charitate. Et homo obligatur ad illud quod lex iubet: igitur homo tenetur adimplere preceptum ex charitate. Vnde Gabriel non bene se declarat in isto loco. non enim est difficultas quin homo teneatur ad opera iusticie iuste facienda: quia si iniuste faciat peccat

¶ Sed est difficultas: si homo cogeretur ad aliquod preceptum adimplendum: & sit in peccato. verbi gratia: sit sortes in peccato existens: occurrat ei pauper in extrema necelsitate subuenit ei: vtrum sortes tunc peccet.

¶ Pro nunc dico quod ad hoc quod adimpleat preceptum non requiritur quod sit in gratia nisi sub conditione: puta sub ista conditione si velit mereri ita dicit. s. Tho. & Bonauentura. Et propterea dicunt quod facere ex charitate non est de essentia precepti licet bene sit de intentione precipientis. Ideo ad vitandum peccatum satis est quod faciat opus: licet per illud non mereatur. Licet Diony. in primo teneat oppositum. opinio tamen eius videtur nimis dura: ideo dicit se tenere illam solum probabiliter.

¶ Dubitatur tertio. Vtrum ratio obiectiua actus charitatis sit deus in se consideratus: vel consideratus vt beatificator: vel creator. istud dubium est satis facile. Et proeius declaratione est notandum quod ratio obiectiua potest capi dupliciter. vno modo proillo ad quod terminatur ipse amor vel ipleactus voluntatis. lta quod nihil aliud est quam illud ad quod voluntas termiatur vel volitum vel nolitum secundum diuersos actus voluntatis. Alio modo capitur ratio obiectiua: non pro illo ad quod voluntas terminatur: sed pro ipso actu cognoscendi. certum est quod voluntas nunquam potest ferri in obiectum nisi preuia cognitione. E secundum diuersitates que fiunt voluntas fertur in obiectum: Sumitur ergo aliquando ratio obiectiua proipsa cognitiua. sed secundo modo est ipsa volitio per quam obiectum volibile vel nolibile presentatur voluntati. Et ipso presenta to voluntas fertur in illud. Et isto modo capiendo ratio obiectiua amoris dei est conceptus quo cognoscitur deus absolute vel relatiue ad intra. Et in isto passu non capitur absolutum: vt distinguitur contra connotatiuum: sed vt distinguitur contra relatiuum quemadmodum capitur in predicamen tis quando dicitur quod sunt tria predicamenta absoluta: substantia: quantitas: & qualitas.

¶ Ponuntur propositiones. Prima: cuiuslibet amoris amicitie quo amatur deus: ratio obiectiua illius amoris amicitie siue charitatis est ratio dei absoluta vel relatiua ad intra. Patet: quia quilibet actus voluntatis presupponit vnum conceptum quo formaliter cognoscit: inde est quod dicimus quod dictiones sequentes verba importantia actum voluntatis appellant suam propriam & formalem rationem: ideo ratio formalis amo ris amicitie est ratio representans rem vt est in se non in ordine ad aliud extra se amatam ideo amore amicitie amatur deus in se & ab solute vel relatiue ad intra. distinguitur ergo omns amor amicitie & dei ab amore concupiscentie: quia amor concupiscentie amatur deus relatiue ad creaturam: fed amore amicitie amatur deus in se & absolute: vel relatiue intra se: sed omnia que conueniunt deo essentialiter in se & absolute vel saltem relatiue ad intradifferunt ab his quam ab extra. igitur.

¶ Correla rie sequitur quod siue deus appsehendatur absolute& simpilir vt abeatis: siue vt vnicus: siue vt bonum infinitum vt sapiens omnimpotens sic appishensus amari potest amore amicitie: quia qualibet harum rationum est ratio formralis obiecti amoris amicitie.

¶ Secunda proposicio. ratio formalis secundo modo siue amoris concupiscentie dei est cognitio qua cognoscitur deus relatine ad creaturam. Et sic per respectum ad creaturam vt est ratio creatoris conseruatoris / gubernatoris / redemptoris beatificatoris & similes / quia iste rationes repnentant deum vt in ipsum tendit voluntas amore concupiscentie quia amor concupiscentie respicit deum in comodum creature / ergo praesupponit cognitionem: quam cognoscitur deus incommodum creature / ergo noticia illa siue voluntas volens deum esse creatorem / redemptorem. &c. amat eum amore concupiscentie. Et sic est ratio formalis secundo modo.

¶ Tertia propoeo / si deus eo dem actu possit amari amore amicitie & amo re concupiscentie id est vt bonum in se & bonum creature tunc ratio obiectiua formalis talis amoris est ratio repqnentans deum vt tale esse infinitum summum bonum in se. Et vt partibile creature sicut dictum est in materia de spe. Possum amare deum vt bonum mihi & vltra referendo in deum. Et talis actus est amor amicitie qua volo deum summum bonum esse. Et amor concupiscentie: quia volodeum vt bonum mihi. sequitur bene ego feror in deum per istum actum voluntatis vt in se bonum / ergo denecessitate praesupponitur cognitio: quia deus est cognoscibilis vt in se bonum. Et feror in deum vt bonum mihi per istummet actum: sed sic est quod illa ratio obiectiua formalis est absoluta dei cognitio & relatiua creature / ergo talis actus est actus amoris amicitie & amoris concupiscentie. v forte vt alii volunt equalenter ille actus est due cognitiones quarum vna est dei in se. Et alia relatiue ad creaturam. Non oportet denecessitate quod causentur ab vna cognitione sed a duabus.

¶ Quarta propoteo: ratio obiectina & formalis amoris dei amicitie siue concupiscentie priomoo est adequate deus ipse. vna est canum ratio absolutascilicet essentia diuina / & tres relatiuescilicet tres persone. probatur quia ratio formalis secundomono est aliquid in deo nihil est quam vna essentia diuina & tres persone relatine: nec alid in deo amari potest nec amore amicitie nec concupiscentie.

¶ Et ista propotdo ponitur agabriele post De alaco contra antiquos qui dicebant quod non erat eadem ratio qua cognosci¬ tur deus vt beatificus: vt summe sapiens: dicitur tamen quod est ipse deus vt in se simpliciter: bene verum est quod si cognoscatur sub ratione sapientis tunc esset alia ratioobiectiua: sed semper in quibuscunque amantibus deum est adequata ratioobiectiua primomodo.

¶ Aiud dubium & vltimum quod queritur est vtrum actus amoris amicitie dei sit semper rectus. Et videtur quod non quia tunc superflueret habitus charitatis dirigens voluntatem & rectificans: cum non possit deuia re. Oppositum indo arguitur quia talis actus est rectus ex obiecto / ergo videtur quod talis actus nunquam potest esse difformis gec distortus: immo diligerur deum super omnia est actus de se rectus cuius rectitudo per se nota est. Et ratio est: quia actus amoris amicitie dei non potest excede re nec deficete nec ratione obiecti nec ratione actus vel modi: quia amor dei amicitie est in se secundum quod est entitas quedam infinita sine relatione in aliud: ideo non potest excedere nec deficere: ideo bene dictum est in praecedenti distinctione quod virtutes theologice non sunt in medio. quod non possit excedere: patet quia infinitum est bonum quod volumus deo: ideo excedi non potest nec potest deficerequoad obiectum quia amando deum amore amicitie hoc volumus deo quod ipse est. Nec perillum amorem aliquid velle possumus deo quod ipse non est. probatur quia si aliquid vellemus deo quod ipse non est iam nec amaremus deum quia non vellemus sibi bonum: patet. quia ipse habet om bonum sibi possibile nec aliquando hate non potest. quicquid autem non habet / vel vt dicam verius quicquid non est / non est sibi bonum: hec ergo volendo sibi non amaremus sed odiremus: puta velle eum esse angelum. valiam creaturam: volendo igitur sibi bonum quod ipse est nihil minus infinito volumus ergo non est defectus ex parte voliti.

¶ Sed hic sunt due difficultates: prima quia videtur quod dilectio dei super omnia possit ita intense eliciquod homo adueniente tempore adimpletionis praecepti non poterit illud adimplere.

¶ Secunda. quia videtur quod deus possit prohibe re dilectionem sui: quo facto talis dilectio non erit licita. certum est quod voluntas mea potest tam intense ferri circa aliquod obn quod ego non potero pro tunc aduertere circa aliud. Et sic non potero aduertere circa ea ad quam teneor. Tunc sic arguitur: omnis actus qui est impeditiuus alterius actus quem ex praecepto teneorelicere est malus: sed sic est quod talis actus dilectionis dei pro tunc est huiusmodi / ergo talis actus est malus.

¶ Quantum ad hoc randet. be. t. prima secunde. qu. xix. ar. secundo quod actus interiores de se boni qui propter circunstam tiam loci vler temporis efficiuntur mali nunquam proquocumque loco vel tempore sunt mali nisi habeant tempus vel locum pro obiecto / vt verbi gratia ieiunare de se non est malum: ieiunare tam in die dominica propter circunstantiam tenporis est malum. Similiter cognoscere vxoren non est malum: cognosceretame in publico proparter loci circunstantiam efficitur malum. Dicit ergo Tho. quod talis volitio volo ieiunare / vel volo cognoscere vxorem siue eliciatur in die dominica siue in loco publico nunquam est mala illa volitio nisi addatur circunstantia proobiecto puta volo ieiunare die dominico vel volo cognoscere vxorem in publico. Non potest ergo actus voluntatis variaripropter circunstantiam loci vel temporis: nisi propter circunstantiam actus exterioris. quia actus exterior qui nullomodo est malus & non habet actum exteriorem pro obiecto non potest variari propter circunstantiam loci vdltemporis.

¶ Nego ergo dicitiT. quod sit aliquid tempus pro quo non licet elici dilectio deisuper omnia. Sed contra videtur quod hoc non satisfaciat: quia stat quod homo diligat deum ita intense quod non potest aduertere circa actus ad quos tenetur: puta ad subueniendum pauperi in extrema necessitate vel ad dicendum horas / breuiter dicit Thomas quod hoc dato numquam tam illa dilecto erit mala: sed omissio alterius actus ad quem tenetur.

¶ Sed contra sic arguo. omnis actus ad quem necessario sequitur omissio alicuius actus ad quem quis obligatur est malus: sed sic est quod illo tempore necessario sequitur omissio actus ad quem quis tenetur / ergo si illa omissio sit mala videtur quod actus ad quem sequitur omissio est malus. Et istud vide tur certum in theologia.

¶ Et propterea dicitur quod nunquam deus potest precipere actus contrarios illi dilectioni: patet. quia numquam actus pnet ferri in deum nisi per dilectionem: ideo implicat quod deus prohibeat dilectionem sui. paatet: quia vel tunc adimplet preceptum & diligit deum. et si diligit deum non adimplet preceptum. vnde dicit. be. Ioan. in sua secunda canonica: diligere deum nihil aliud est quam adimplere mandata eius. & ista opinio mihi videtur vera: & probabilior.

¶ Sed arguitur contra / quanto aliquis est magis intentus circavnum obiectum minus intenditur circa aliud. Hoc patet de beato Augustino qui ita intentus erat circa aliquam materiam quod responsum non potuit dare alicui mulieri quam querebat ab eo consilium / dicit se non audiuisse illam mulierem vel saltem si audiuerit non recordabatur / breuiter dico quod stante illo actu ita intenso non potest dari aliquis actus qui cadat sub praecepto. Patet. quia nullus actus cadit sub precepto nisi pro temrie pro quo potest adimplere illud preceptum. dico ergo in casu: quod tunc propter impossibilitatem non tenetur ad illum actum.

¶ Quaentum ad secundum nego quod deus potest prohibere dilectio nem. sui implicat enim contradictionem vt deda ratum est. & mihi videtur probabilius dicere. dicit tamen gab. quod hoc dato licet sit dubium stante illo precepto talis non potest elicere amorem amicitie implicat enim amaiur eum amore amicitie quo vult eum esse summum preceptorem & non adimplere praeceptum. stante: ergo praecepto illo facto non potest elicere / sed si antea elicuisset iam talis actus non esset dilectio dei super omnia. Et hec sufficiant.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1