Quaestio 1
Quaestio 1
diligere nihil est aliud quam alicui velle bonum
¶ Distinctio. xxviii. PRo faciliori huius distinctionis intelligentia notandum primo quod diligere nihil est aliud quam alicui velle bonum: ergo possum diligere ex charitate. tamen aliquid dicitur diligibile secundum quod aliquid dicitur bonum dupliciter. vno modo per se & essentialiter. Aliomodo secundario & participatiue. aliquid dicitur diligibile vno modo per se & primario / & sic solus deus est diligibi¬ lis: quia vt dicit De alyaco quaestione vnica tertii obiectum adequatum & immediatum charitatis est deus quod solum propter se diligitur tanquam finis vltimus. Secundo alia quam deus vult an obis diligi sunt secundario a nobis propter deum diligenda. Et per obiecta secundaria intelliguntur creature rationales quam finaliter sunt beatitudinis participes. & sic excluduntur omnes creature irrationales quam non sunt partes creature rationalis. Aduerte tamen quod dupliciter potest dici creatura particeps beatitudinis: quia obne potest dici dupliciter beatificabile. vno modo formaliter: quia potest peractum beatificum formaliter tendere in deum videndo deum & fruendo. Et sic corpus meum non esset beatificabile: quia illomodo non est capax beatitudinis. Alio modo aliquid dicitur beatificabile participatiue: puta quia suscipit aliquem effectum beatitudinis in se. Et istomodo corpus meum est beatificabile: quia est susceptibile gradus beatitudinis. quia potest recipere dotes: puta agilitatem / impassibilitatem. &c. Dicit ergo gab. quod omm beatitudinis particeps: siue primo modo siue secundomodo est diligibile ex charitate. Et sic corpus meum est diligibile ex charitate. Et si dicatur quod tunc demones & anime dannate essent ex charitate diligibiles: patet. quiasunt beatificabiles. distinguendum est vel de potentia dei ordinata: nego. vel de potentia absoluta transeat / modo intelligitur de potentia ordinata.
¶ Circa istud sunt due parue difficultates. & prino queritur vtrum omnis creatura sit diligibilis ex charitate. Patet quod sic: quia omne diligibile meritorie est diligibile excharitate: sed quelibet crearura est meritorie diligibilis: ergo quelibet creatura est diligibilis ex charitate. maior patet. quia omnis actus meritorius est ex charitate: sed omnis creatura mundi est diligibilis meritorie / ergo est diligibilis ex charitate. Minor probatur / ego possnm elicere circa quancumque creaturam actum dilectionis bonum moraliter & vltimate referre in deum: sed omnis actus moraliter bonus factus in charitate propter deum: & cumomnibus circunstantiis requisitis est merito rius / ergo videtur quod omnis creatura sit ex charitate diligibilis.
¶ Secunda difficultas. tu dicis quod obne charitatis est quid beatificabile de lege ordinata. Sequitur quod reprobi quamuis sint viatores non sunt diligendi ex charitate: patet. non sunt beatificabiles de lege ordinata: quia deus ordinauit quod damnarentur. si ergo ita ordinauerit non sunt beatificabiles / ergo non sunt diligibiles ex charitate. forte dices quod aliquid possibile fieri de potem tia dei ordinata potest dupliciter intelligi vnomodo quod illud possibile fieri repugnet formaliter reuelatis a nobis.
¶ Alio modo potest aliquid de potentia ordinata fieri. sic quod illud fieri non repugnet his que sunt nobis reuelata. sed sic est quod iste sic reprobus quod sit damnatus aut saluatus non repugnat alicui reuelato. Non enim habemus nisi duas reuelationes scilicet qui perseuerauerit vsque in finem saluus erit. Et qui non perseuerauerit condennabitur.
¶ Dices ergo ad minus si esset reuelatum & sciretur sequitur quod non esset ex charita te diligibilis.
¶ Gtum ad primum cum arguituroene diligibile actu meritorio est diligibile excharitate: sed sic est quod omme ens mundi potest mediate vel immediate diligi meritorie / ergo. Preuiter dico quod hoc stat ad nomem: quia ibi doctores quando dicunt quod sunt quattuor diligibilia ex chari. capiun diligibile ex chari. vt tanme valet sicut diligibile ad beatitudinem: moo non qualibet creatura est diligibilis ad beatitudinem / igitur. argumentum non currit isto modo. bene verum est si proprie caperetur diligere ex charitate id est secundum illam virtutem theologicam que vocatur charitas quod tunc argumentum bene probaret quod omne ens mundi elicitiue vlimperatiue est diligibile ex charitate. Et per hoc patet ad primam difficultatem
¶ Otum ad secundam sit ita quod danatio sortis sit explicite reuelata sequitur quod sortes non esset amplius diligibilis ex charitate saltem illi cui reuelata est dannatio sortis. Breuiter hic tangitur vnadifficultas quam tangit Gregorius in fine primi sententiarum / sit ita quod deus reuelet damnatio nem sortis reuelatione interiori. Vtrum illa reuelatione imparticulari facta teneor dilige¬ re sortem. Rnndetur tenendo opinionem satis communem quod teneor assentire reuelatis in particulari: tunc non est difficultas. in illo casunon est diligibilis ex charitate: patet. quia assentio quod ipse erit dannatus: ido non possum diligere ad beatitudinem.
¶ Notandum secundo quod actus proprius charitatis est amor amicitie dei. Sicut diximus in questionibus de fide: quod habitus fidei infuse primo inclinat ad assentiendum vni primo credibili puta deus est verax: vel omne reuelatum a deo est verum. Et mediante illo assensio aliis credibilibus. Sicut dicitur quod omnis actus immediatus charitatis est amor dei & amor proximi est actus mediatus. Et voco actum charitatis immediatum non quia referatur post alium: sed quia terminatur talis amor in deum precise quo deus in se& propter se diligitur. Et voco amorem media tum quo amore primo amatur proximus: & per proximum amatur deus: ideo talis actus amoris proximi dicitur actus charitatis mediante amore dei. Nam vt frequenter dictum est sicut sebenent principia in speculabilibus: ita se habet finis in agibilibus ita quod primo assentio principiis & per principia conclusioni / ita quod assensus fertur immediate in princimpia & mediam tibus principiis in conclusionem: sic in proposito volitio circa finem immediate inclinat ad actum circa finem & mediate ad media circa illum finem. volo ergo dicere quodomnis actus charita tis est amor amicitie dei mediate vel immediate. si sit immediatus est actus amicitie deiprecise: sed mediatus ditr quia causatur mediante amore amicitie dei. Resolutio igitur est habitus infusus charitatis immediate inclinat ad amorem circa primum amabile quam est ratio propria & formalis propter quam alia diligibilia diliguntur sicut proportionabiliter de fide declaratum est.
¶ Sed contra sequeretur eodem moquod amor concupiscentie dei esset obne media tum charitatis: & etiam actus mediatus. Patet manifeste: quia talis actus amoris concupiscentie dicitur esse actus charitatis mediante actuamoris amicitie: saltem si sit licitus vt declara tum est de spe seu actu spei: ergo sicut amor proximi est actus mediatus ita amor concupiscen¬ tie dei. Breuiter dico quod argumentum concludit / quia talis actus est actus virtutis theologice: & non nisi charitatis: ergo tales actus imperati a charitate infusa sunt charitatis: mediate tam.
¶ Notandum tertio quod sicut dictum est in praecedentibus duplex est habitus fidei / similiter spei: scilicet infusus & acquisitus: ita duplex est habitus charitatis: scilicet infusus & acquisitus. Et sicut dictum est quod est vnus hintus infusus fidei: respectu diuersorum credibium: ita charitatis est vnus habitus infusus respectu omnim diligibilium dei scilicet & creature peroper deum qui principaliter inclinat ad diligendum deum perper se & omnquod vult deus diligi peroper deum & mediante illo tanquam principio partiali inclinat ad diligendum proximum. Et loquendo de habitu acquisito / sicut respectu diuersorum credibilium sunt diuersi habitus acquisiti dinstincti specie: ita respectu diuersorum amabilim sunt diuersi habitus charitatis acquisite distincti specie: quia actus per obiecta & habitus per actus specie distinguuntur. Ex dictis in fertur quod bonitas proximi non est causa mouens diligendi eum caritatiue: sed bonitas dei propter cuius praeceptum de diligendo proximum diligens deum vult diligere proximum siue sit bonus siue malus.
¶ Notandum quarto quod per dilectionem proximi intelligitur proximus cuius dilectio est deo grata: & breuiter intelligitur per proximum quilibet beatitudinis capaxde potentia dei ordinata: quia diligere proximum charitatiue propter deum est velle proximo inesse dilectionem dei: quia nihil melius possum proximo velle inesse quam dilectionem dei: cum sit summum bonum / & bonum proximo communicabile: & hoc debeo velle sub conditione: puta si sit deo gratum & quia bonorum dilectio est deo grata absolute volendum dilectionem dei esse. sed circa dannatos aut demones qui sunt actualiter deo displicentes non debemus eos velle deum diligere sicut dicit Scotus. nam dannati non sunt poximi nostriquia dilectio damnatorum non est deo grata. & cetera. Contra / ex hoc sequitur quod existens in mrotali non est proximus noster quia eius dilectio non est deo grata. Ad hoc dico quia nescimus certitudinaliter de quocumque viatotur signato an sit in mortali vrnon & deo gratus / non possumus diligere proximum nisi sub conditione vt volo proximum habere beatitudinem si sit gratus deo. circa viatores autem in comi quia super praesumendum est pr bono possumus hrtre actus absolutos volendi deum abeis condiligi. lstis suppositis ponuntur conclusiones que sunt satis faciles.
¶ Prima conclusio. Quattuor sunt diligenda tanum: probatur conclusio / est aliquid beatificabile de lege ordinata: vel ergo illud est essentialiter beatifica bile: & sic solus deus est beatificabilis: vel accidentaliter: & hoc dupliciter / vel formaliter & actiue: & sic est angelus vel anima rationalis: vel participatiue / & susceptiue / & sic corpus hominis est beatificabile. Et sic patet quomodo ista quat tuor sunt beatificabilia / deus per se / angelus: & anima rationalis & corpus: & omnes isti continentur sub obiecto charitatis. patet igitur quod sunt quattuor diligibilia genere differentia: quia notum est quod illa differunt. hoc etiam patet ex auctoritate beati Augustini. Q autem sint tanmn quattuor patet: quia nulla alia sunt beatitudinis capacia ergo nulla alia continentur sub obiecto charitatis.
¶ Secunda conclusio. Onim istorum diligibilium est vnus specie habitus infusus: probatur: quandocunque est aliquis habitus qui habet vnum obiectum immediatum dato quod plura sint mediata: ille habitus est vnicus: sed sic est quod omnes charitates que sunt in diuersis & singulis hominibus habent idem obiectum propinquum & immediatum: ergo omnes ille charitates sunt eiusdem speciei sicut de fide: quia omnis fides in fusa in antiqua lege & in noua sunt eiusdem speciei: vt fides Abrahe & beati Petri: sicut vnus est habitus principiorum: licet sint diuersi conclusionum. Et ista opinio est probabilior.
¶ Tertia conclusio. Tot sunt ponendihabitus charitatis acquisiti specie distincti quot sunt actus specie distincti. Ista conclusio est clara: quia actus specie distincti producunt habitus distinctos specie: modo clarum est quod actus distinguuntur specie cum hbent diuersa obiecta. plus ene distinguuntur quam duo actus eiusdem obiecti in diuersis subiectis. tales auem numero differunt / ergo actus plus differentes: specie differunt. cum omnis differentia maior numerali sit specifica. igitur &c.
¶ Dubitatur primo Vtrum angeli & beati sint proximi ni: & tota difficultas istius dubii iacet in hoc quod illud dtur regulariter proximus / cui possumus impendere bene ficium charitatiuum. nam secundum parabolam luce. xt proximus est cui benefacere possumus / sed sic est quod angelis & beatis non possumus benefacere: ideo angeli non daer proximibreuiter dicunt doc. quod adhoc vt quis dicatur proximus sufficit impendere posse beneficium charitatis / vel econtra / seu vice versa / modo licet non possimus angelis & beatis gratificariipsi tamen possunt & de facto continue nobis impendunt vt declarant doctores. & breuiter omnis creatura beatitudinis capax formaliter noster proximus est.
¶ Vtrum demones vel anime damnate sint proximi nostri. Rnnendetur quod non sicut dictum est in quarto notabili quia ipsi nobis: nec nos ipsis prodesse possumus licet possint nobis nocermr: ideo non sunt proximi nec ex charitate diligibiles Nam aliquid ex charitate diligere est ipsem diligere ex gratia tanquam amicum secum in beatitudine comnicatiuum. & sic patet de secundo dubio.
¶ Dubitatur tertio Vtrum nosmetipsos possumus ex charitate diligere. Et videtur quod non: quia dicit Apsus Charitas non quaerit qua sua sunt. Et Grego. Nemo ad seiprisum charitatem hre dct. Dico breuiter quod charitas non respicit bona temprismralia nisi put ordinantur ad spitumalia. Ideo quando dicit Apsus Charitas non quaerit qua sua sunt intelligitur quod non tendit ad bona tempriseralia / sed spiritualia: Secundo dico quod quis non tenetur optare boesa sibi vt illa solum sint ei vtilia: sed vt sibi prosint & aliis: & ido debet sic intelligi auctoritas. & sic patet de numero diligendorum.
On this page