Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

De ordine istorum diligibilium (Deus, seipsum, proximus, et corpus) adinuicem et utrum de necessitate salutis sit obseruandus ordo inter ista diligibilia sic quod quilibet maxime teneatur diligere seipsum post Deum

¶ Distin. xxix. IAm in precedenti distin. determinatum est de diligendis ex charitate: & dictum est quod tantum ista quattuor scilicet deum / seipsum / proximum / et corpus proprium ex charitate diligimus.

Iam queritur de ordine istorum diligibilium adinuicem: & Vtrum de necessitate salutis sit obseruandus ordo inter ista diligibilia sic quod quilibet maxime teneatur diligere seipsum post deum.

In ista quaestione more solito primo declarantur termini: & primo declaratur iste terminus ordo dilectionis. Et nihil aliud est ordo dilectionis nisi vnum aliud praecedere in diligendo Non est intelligendum quod vna dilectio precedat aliam tempore. Certum est quod aliquando prius diligitur proximus quam deus. Quomodo est ergo intelligendum quod sit ordo. Dico quod est intelligendum quod vnum diligatur perfectius quam aliud ordo igitur non importat tempus sic quod vnadilectio precedat tempore aliam: sed importat perfectionem.

¶ Supponendum est vlterius quod duplex est dilectio sicut ponit Durandus in eadem distinctione. quandam est dilectio coplacentie: & quandam desyderii. Dilectio complacentie est respectu boni iam habiti: sed dilectio desyderii non est respectu boni habiti: sed respectu futuri: vt proximus meus habet multa bona: placet mihi quod habeat: talis amor est amor complacentie: & preter hoc ego opto sibi beatitudinem: iste secundus amor est amor desyderii.

¶ Quando queritur Vtrum de necessitate sit ordo. Ista quaestio potest intelligi dupliciter. vel quod sit optandum de necessitate maius bonum vni quam alteri / vel quo ad affectum id est Vtrum de necessitate magis sit affectam dum bonum vni quam alteri: quia stat bene quod optem aliquod magnum puta beatitudinem paruo affectu: & aliquod paruum puta temporale maximo affectu: vt experientia docet.

¶ Est ergo questio Vtrum vni diligibilium sit de necessitate maius bonum optandum / vel maiori affectu. Si intelligatur de amore coplacentie / non est difficultas quin deus plus ametur qua habet actu maius bonum: sed de necessitate teneordiligere magis vnum quam aliud / hoc est maiori affectu. dicit Durandus quod omnibus diligibilibus optandum est equale bonum. Et ratio eius est. quia omnes creature rationales apud opinio nem multorum sunt capaces equalis beatitudinis: sed sic est quod cuilibet debeo optare tantam beatitudinem quantum est capax. Si sortes optat Patoni beatitudinem: debet ei optare tantam quantum est capax: sed est capax tante beatitudinis: immo onnes creature rationales sunt equaliter capaces beatitudinis: ergo non debeo mihi optare maiorem beatitudinem quam Platoni. Assumit Durandus illud Apostolicharitas non emulatur. Dicit ergo Durandus quod non debeo diligere vnum diligibilium magis quam aliud dilectione desiderii loquendo de creaturis: secus est de deo vt dictum est.

¶ Sed iste rationes non videntur efficaces Patet: quia sequeretur ex principiis illius opinionis quod deberem optare tantam beatitudinem cuilibet creature rationali / quantam habet anima Christi / vfanima virginis gloriose: hoc videtur falsum: ergo illa opinio est falsa.

¶ Quantum ad istud Durandusmet soluit argumentum: & dicit quod illud desyderium debet esse conditionatum: ita quod sit sensus / Optadum est tantam beatitudinem ad quantam est ordina tus ex prescientia diuina. Clatum est quod nullus est tam ordinatus: sicut anima Christi / vel virginis gloriose. sed vbi est incertum: debeo tantam optare alteri sicut mihi.

¶ Diciu tur ergo quod potest intelligi vtrum sit ordo ex parte amoris affectiui. Aliomo ex parte amoris effectiui id est Vtrum tenear maiori affectu vrma iori effectu exhibetur charitatem. Et breuiter dicitur quod talis ordo non debet attendi secundum intentionem gradualem actus simpliciter / sed magis secundum appsetiationem actus vt declaratum est supra.

¶ Vlterius notandum quod beatus Ambrosius ponit ordinem diligendorum isto modo. primo deus diligendus est. secundo nosmetipsi / tertio parentes / quarto domestici / quinto extranei: sed extra nei si sint meliores quam domestici. lstis notatis sit prima conclusio.

¶ Ordo debitus charitatis de necessitate salutis requiritur. Patet quia quicumquediligit quod non debet dilige re: aut magis diligit quam non debet diligereaut minus: peccat. quia facit aliter quam non debet facere: igitur.

¶ Secunda conclusio. Inisto ordine dilectionis Deus est prior diligendus & affectiue & effectiue: capiendo affectiue & effectiue sicut dictum est.

¶ Tertia conclusio seu propositio. Omnia citra deum sunt equa liter ex charitate diligenda id est omnibus idem & equale obiectum est volendum. probatur: omnibus est volendus ipse deus qui est principale & adequatum obiectum ipsius charitatis: vt probatum est. qu. praecedenti: ergo propositio vera.

¶ Quarta conclusio. Quilibet charitatiue diligens tenetur plus diligere seipsum charitate affectiua & effectiua quam quancunque aliam creaturam. hoc est dicere ego teneorme magis diligere: hoc est maiori affectu teneor mihi desyderare beatitudinem quam cuicunque alteri creature. Ista propositio a diuersis diuersimode probatur. primo tamen sic: vbi est maior ratio diligibilitatis debet esse maior dilectio: sed honinis ad seipsum est maior ratio diligibilitatis quam ad quancumque creaturam: ergo magis tenetur seipsum diligere: relinquitur maior nota. Et probatur minor: quia vbi est maior vnitas ibi est maior ratio diligibilitatis: sed hominis ad seipsum maior est vnitas: quia quilibet naturaliter inclinatur ad suiipsius dilectionem: & ex consequenti ad conseruationem ergo hominis ad seipsum est maior vnitas: & sic maior dilection / & per consequenus propositio vera

¶ Alia ratio quam ponit Scotus: & dicit esse efficacem est ista. Omnis habitus inclinans ad actum rectum est sufficiens ad formationem actus reflexi super illum actum. sed charitas ex hoc quodest principium immediatum tendendiin deum actu recto est principium volendi cuilibet voluntati potenti diligere deum: vt diligat deum: ergo in hoc refectitur super actus illos quibus tenditur in deum: & per istum actum ego tendo in deum actu recto. ergo immedia tius reflectitur super actum quo volo tendere in deum. Nam me diligere deum ex charitate est mevelle diligere deum: & diligere proximum est me velle proximum diligere deum: ergo talis habitus magis & immediatius inclinat mead diligendum ex charitate quam quodcumque aliud. ¶lsta ratio quam ponit Scotus & dicit esse efficacen non videtur vera: neque prcedere quia non est difficultas: habitus rectus & reflexus distinguuntur specie: ideo non possunt immediate inclinare ad actum rectum & reflexum: quia duo habitus specie disticti nunquam indinant imntediate ad eundem actum.

¶ Circa istam propositionem Scoti sunt due difficuitates. Prima. bene sequitur: si ego teneor magis ex affectu seu amore affectiuo plus meipsum diligere quam proximum: ergo si affectueque intenso ego diligerem meipsum / & proximum ego peccarem. Secunda. Tu dicis quod diligere ex charitate nihil est aliud quam me velle diligere deum super omnia. Insuper dictum est quod charitas habet deum vltiate pro obiecto: ergo anequaem me diligam ex charitate oportet me diligere deum: igitur nunquam diligo me ex charitate nisi diligam deum ex charitate. illa consequentia est optima. & vltra. llla dilectio qua ego diligo me est actus refexus: ergo causa partialis qua diligo deum. Patet: quia omnis actus quo impaatur aliqua operatio est causa illius: & sic erit circulatio in causis eodem gene cause.

¶ Quantumad primam difficultatem quando arguitur. Sequitur bene ego teneor plus diligere meipsun amore affectiuo quam proximum: ergo si plus diligerem proximum de facto peccarem. Dico quod quando dicitur quod plus teneor diligere meipsum. &c. intelligendum est quod ego teneor maiori obligatione ad diligendum me quam proximum: ita quod omittendo diligere me plus pecco quam omittendo diligere proximum: & ita debet intelligi illa propositio.

¶ Quantum ad secundam cum arguitur. Non possem mediligere propter deum ex charitate: quin diligam deum: non est difficultas in hoc: ergo dilectio dei est causa dilectionis mei verum est: ergo etiam oportet quod dilecto dei sit causa illius actus refexi: verum est. Et illa dilectio est causa actus reflexi. Nego. Et ad propositionem: quia omnis actus quo imparatur: &c. Verum est si ille actus sit prior: sed vbi ille actus est posterior puta vbi est quandam complacentia non oportet.

¶ Conclusio quinta. Dilectione gratuita preponendi sunt parentes filiis. Probatur: quia plus habet homo a parentibus quam a filiis: ergo vbi est maior ratio dilectionis: ibi debet esse maior actus diligendi: ideo plus diligendi sunt parentes quam filii.

¶ Sexta conclusio. Ceteris paribus plus obligor gratuita dilectione diligere propiquos quam remotos: ita quod magis propinqui magis sunt diligendi. Patet: quia dilectio fundatur in vnitate: sed sic est quod inter propinquos est maior vnitas quam inter extraneos: ergo sequitur quod propinqui sunt magis diligendiquam quicunque extranei.

¶ Dico notanter ceteris paribus: quia vbi extraneus esset in extrema necessitate & vicinus non: tunc in illo casu plus obligor extraneo: & hoc quia tunc facio opus iusticie. Secundo. Vbi extraneus mihi mutuauit pecunias: tunc plus obligor. Tertio / vbi sum debitor extranei & vterque est in extrema necessitate: ita quodnon possum subuenire nisi vni: tunc in illo casu subueniendum est extraneo. Ratio: quia ego sum debitor: ideo teneor ratione iusticie: quare teneor magis subuenire.

¶ Septima conclusio Magis sunt diligendi extranei boni quam propinqui mali. si sit sermo de amore complacentie. Dicit Durandus: non est difficultas: sed de amore desyderii: hoc non est verum: immo dicit Durandus quod falsum est. Et ratio est: quia ego teneor optare malo maius bonum. Patet: quia malus est in peccato: sed sic est quod est mihi probabilitas moralis quod est in peccato: ergo tencor optare quod conteratur depeccato: & habeat gratiam: ergo teneor optare maius bonum: & istud videtur verum: & non est magna difficultas

¶ Sed est difficultas inter dodtores de amore effectiuo puta / Sunt vicinus & extraneus anbo in extrema necessitate & habeo probabilitatem moralem quod extraneus est in peccato mortali & vicinus in gratia: tunc non possum subuenire nisi vniillorum cuitunc teneor dare: Vtrum in illo casu tenear plus diligere extraneum quam vicinum Et est apparentia quod sic: quia scio quod si extraneus moriatur damnabitur. Tunc sic arguo Vbi possum subuenire periculo corporis & anime magis obligor: quam vbi solum corpori: sed sic est in illo casu: ergo plus teneor diligere extraneum & subuenire quam vicinum. & ita est secundum opinionem multorum quam videtur probabilior. Sanctus Thomas secunda secunde videtur dicere oppositum. Et ra¬ tio eius est: quia ille qui est bonus est magis vtilis reipublice quam malus: immo malus est inutilis: ideo est maius interesse pro bono publico in morte boni: quare teneor subuenire illi. Et ad argumentum dicit Thomas quod hoc prouenit ex culpa sua: & vtraqeopinio est satis probabilis.

¶ Octaua conclusio. Magis est diligendus proximus quam corpus proprium. Patet: quia proximus est magis capax beatitudinis vt notum est: quia formaliter & de per se. Corpus autem solum receptiue & de per accidens: immo dicunt doctores quod vbi non possum saluare vitam nisi cum scandalo & ruina proximi: ita quod non possem comedere nisi scandalisando proximum magis teneor perire fame quam in illo casu comede re cum ruina proximi: & saluare vitam propriam scandalisando proximum. sequitur ergo quodmagis obligor diligere proximum quam corpus proprium.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1