Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Vtrum dilectio gratuita que de necessitate impenditur inimico sit magis meritoria quam ea quam redditur amico

¶ Distinctio. xxx. QVeritur Vtrum dilectio gratuita que de necessitate impenditur inimico sit magis meritoria quam ea quam redditur amico.

in ista questione sicut in precedentibus quedam notabo. Quantum ad primum dicitur quod ly inimicus non accipitur vt appellat suam propriam rationem licet sequatur verbum importans actum anime interiorem: licet sequatur verbum impenditur quod in proposito importat actum anime interiorem quia valet tantum quam impenditur inimico id est qua diligitur inimicus: quia non queritur vtrum dilectio inimici sub ratione qua est inin micus: quia tunc non esset difficultas: quia certumest quod nullus sub illa ratione non est aliquomodo diligendus immo odiendus: quia nullus potest licite appetere malum culpe: quia hoc de directo est contra charitatem: charitas enim inclinat ad volendum gratiam: sed licet aliquando alicui appetere malum pene: puta quando occasione illius pene proximus temndit ad gratiam: vel etiam ratione illius pene eueniet bonum aliquod reipublice. vt sit sortes magnus peccator: video quodnon potest con¬ uerti nisi per magnas tribulationes tunc licitum est ei appetere penas. Similiter de tyranno quo reipublice magnum detrimentum affert: possum appetere ei tormenta vt cesset a turbatione reipublice: vt in Psal. Deficiant peccatores a terra& iniqui: ita vt non sint. Pont tamen quis male agere volendo malum inimico: non solum malum culpe / sed malum pene / non affectiono iusticie / sed vindicte. Ex quo infertur quod inimicus inquantum inimicus est malus: quia certum est quod nullus potest esse inimicus nisi ratione peccati: ideo quando queritur. Vtrum dilectio gratuita &c. si intelligatur illa questio inquantum inimicus non esst diffictas: quia tunc esst pecatum: quia esset ipsum velle esse inimicum: & sic velle ipstum esse in peccto: modo non possum velle aliquem ese in pecato licite.

¶ Sed est quiom. Vtrum illa amicitia quam impenditur inimico non inquantum inimicus: sed inquantum proximus. quis autem dicaturproximus declaratum est prius.

¶ Pro euidenti declaratione est notandum quod praeceptum affirmatiuum includit negatiuum & econuerso: & propterea potest duplcirer itelligi quod quis teneatur diligere inimicum. Vnomon quantum ad praeceptum negatiuum: & tunc est sensus: non est odiendus inimicus. Alio modo potest intelligia ffirmatime: & sic potest adhuc dupicier intelligiaffectiuesilicet & affectie: si effectine / aut intelligiitur de bonis spiumalibus & sic teneor vt dictum est quia de illo gene sunt actus amoris amicitie dei. Si effectiue puta diuitem ese / sanum esse / fortem esse: & sic de his / quam partinenr ad vitam corporalem & de istis non teneor nisi sub certa conditione. Noto preterea quod actus meritorius dependet a duobus scilicet a gaetia & a conatu: hoc est avoluntate libera secundum inclinationem gratie actum eliciente: quia nullus actus est meritorius quin sit liber: immo quo plus est nec bonus morafr. Sed vltra requiritur quod sit a grtia. Et sic quantitas meriti a duobus dependet: scilicet ex quantitate gratie: & quantitate conatus liberi.

¶ Dico ergo quod potest dupliciter atendi quantitas meriti: scilicet a maioritate gratie / & maioritate conatus: quia postquam voluntas est libera potest totam suam possibilitatem applicare vlsolum partem. Et quod ita sit videmus hoc perexperientiam de actibus exterioribus vt de potentia portatiua vel tractiua. Et eodem modo dicendum est de potentia iudicatiua & appetitiua. Et si dicatur quod non est simile quia non est diuisibiliter potens. Nego. quia licet potentia intellectiua seu voluntas sit dese indiuisibilis: nihilominus tamen est diuisibiliter potens: sic potest apponere patuum vel magnum conatum. lta quod secundum quod voluntas apponet de conatu ad actum meritorium: actus ille erit meritorius proportionaliter quantum est ex parte conatus dumm odo sit gratia conformis: ita si sortes ad eliciendum aliquem actum habeat gratiam vt quattuor & conatum vt duo: tunc alius actus cum equali gratia & conatu vt quattuor erit magis meritorius. si vero in vno erit conatus vt duo: & gratia vt sex: & in alio conatus vt quattuor & gratia vt quattuor. tunc illi actus essent equaliter meritorii. & sic secundum hoc proceditur: quia illa duo requiruntur ad actum meritorium. Et secundum equalita tem vel inequalitatem dicetur actus magis vlminus merito rius / sed alii tenent oppositum vt Dionysius & climeto: dicunt enim quod magnitudo meriti supposita gratia solum attendifur penes conatum. Antiqui dicebant quod penes gratiam. pro nunc autem teneo quod a conatu& a gratia: ita quod conatus potest supplere maioritatem gratie & econtra. Sed que istarum opinionum sit verior: aliquando disputauimus: ideo pro nunc pertranseo.

¶ His suppositis ponuntur alique conclusiones: prima: dilectio gratuita primomodo: id est de necessitate precepti est non odire inimicum quantum ad bona spiritualia. Et hoc est dicere de necessitate salutis / id est: non habere nole quo nolo inimico beatitudinem. Ista conclusio est satis manifesta: quia non possum odire inimicum quantum ad hoc. Hoc est nole quod habeat spirituale. patet. quia illud est de directo contrapreceptum quo precipitur diliges proximum sicut teipsum / ergo illud nole semper est malum & non odire taliter est deprecepto.

¶ Hic posset esse difficultas an liceat habere nole de damnato quod habeat beatitudinem. Egoscio demonem esse damnatum. vtrum liceat nole demonem habere beatitudinem. Respondetur quod sic. quia talis actus quo nolo est actus iusticie: ergo est mihi licitum talem actum elicere. Certum est quod deus iuste infigit isti penam sensus: ergolicitum est mihi nole quod talis habeat beatitudniem. Sed hoc nunquam licet de viatore qui est capax beatitudinis.

¶ Secunda concluso: quantum ad bona secundi generts: id est bona fortune licet odire inimicum. Probatur ista conclusio: quia possum licite talia odire mihi: ergo multo fortius inimico qui est in infi mo gradu dilectionis. Probatur antecedens: licet michiabdicare omnes diuitias: ergo licet mihi nolle pecunias.

¶ Secund o ad idem / est licitum illi inimico quod nollit sibi pecunias: ergo & ego possum ei nolle. Patet: quia non plus teneor ei quam ipse sibiipsi: sicut si velim in imicum esse religiosum. &c. Dico vltra quod possum etiam inuito inimico nolle ei pecunias: patet: quando video quod eius diuicie ex malo suo vsu obsunt multis / ergo ego possum optare quod non habeat diuitias. Ista conclusio est satis nota. Et tale nole non est odire: sed potius amare quia illa bona forte obessent saluti.

¶ Tertia conclusio / nunquam licet absolute velle alicui mortem corporalem aut nole vitam simpliciter & absolute. Ista condusio probatur supponendo illud quod dictum est quod inimicus semper est in peccato. Tunc sic arguitur / nunquam licet optare alicuistatum in quo ille sit impossibilitatus vt peniteat de peccatis suis: sed sic est quod post mortem inimicus non potest penitere / ergo nun quam licite possum inimico velle mortem. Non est licitum alicui velle statum in quo non possit amplius se facere capacem beatitudinis: quia virtualiter est nole beatitudinem: sed sic est quod inimicus quem constat esse in peccaco: quia alias non esset inimicus / si moreretur deueniret ad illum statum in quo non posset penitere. igitur non licet ei optare mortem.

¶ Non est difficultas quando iudex condemnat aliquem ad mortem habet volitio nem absolutam condennandi / sicut patet deillo qui tempore tempestatis piicit mercein mare habet volitionem absolutam: sed non eodemmodo capiendo absolutam sicut capitur in proposito: sed prout distinguitur contra conditionatam. Patet: quia proiicit simpliciter. Similiter iudex condemnans criminosum ad mortem habet nole: sed non sicut capitur in proposito: quia voco nolitionem absolutam in proposito que non causatur ex aliqua nolitione. Non sic est deiudice: quia quando iudex cognoscit aliquem condemnatum de necessitate oportet quod cognoscat eum esse iniustum / ergo oportet nole illam iniusticiam. breuiter dicitur quod non possimus alicui optare mortem nisi propter aliquod nole. Sed si esset aliquis tyrannus quod desfrueret totam rempu. vtrum Iiceret ei optare mortem simpliciter. Respoendetur quod non sed propter nole: puta propter delictum: & hoc dicitur ex sententia Sco. quod illud propter quod mors inimici esset aliquantulum volita est simpliciter nolitum: quia vt dicit Augustinus duo in homine sunt diligenda: scilicet natura / & virtus: vicium vero & peccatum odienda.

¶ Quarta conclusio / non est necessarium actu positiuo quantum ad bona primi generis diligere inimicum. habuimus in prima conclusione de actu priuatiuo: puta quod est necessarium non odire: sed loquimur in ista conclufione de actu positiuo. Pr obatur conclusio: quia non est necessarium cogitare de inimico: igitur non est necessarinm ei optare beatitudinem. lIn ista conclusione est aliqua difficultas de praecepto negatiuo. non est difficultas quin obliget ad semper & pro semper. Sed de affirmatiuo videtur quod actu positiuo aliquando sit necessarium. fum primo. quia est preceptum affirmatiuum ergo quis non obliget semper: obligat tamen proaliquo temprise / ergo saltemin illo temrise tenetur diligere. Preterea video inimicum in aliquo statu: est mihi verisimile quod non conuertetur nisi moneam eum: ergo aliquando actu positiuo teneor diligere inimicum.

¶ Quantum ad istam conclusionem dicit sanctus Tho. xlv. qud secunda secunde. quod dupli¬ citer potest intelligi quod teneor diligere inimicum actu positiuo in vniuersali & in particulari. Ego possum huic in vniuersali optare beatitudinem optando cuilibet proximo. Et dicit sanctus Thomas vbi supra quod talis dilectio est de necessitate salutis. Alio modo potest intelligi quod teneor diligere inimicum particulariter: & sic non est necessarium quod habeam quia non possem de quolibet proximo habere volitionem in particulari / ergo a fortiori neque de inimico: quia inimicus tenet infimum gradum dilectionis / ergo non teneor habere particularem volitionem: &c. quia non est necessarium quod ego cogitem de eo. Bene verum est quod in aliquo casu teneor: & non facio difficultatem quin aliquando in aliquo casu teneor procurare salutem proximi. & non solum eum diligere affectu sed etiam effectu: puta si cognoscam particulariter inimicum / & cognoscam quod non conuertetur nisi moneam eum ad salutem anime: in illo casu teneor monere in particulari. & monere eum in particulari est diligere igitur.

¶ Quinta conclusio in casunecessitatis tenebitur quilibet inimicum quantum ad bona temporalia diligere actu positiuo. Hoc est dicere si sortes cognoscat inimicum esse in extrema necessitate & videtquod nullus vult ei succurere: tunc sortes tenetur in illo casu inimico subuenire peractum positiuum. Probatur ex dictis Ioannis in sua canonica / si aliquis videns fratrem suum in necessitate & dauserit viscera eius quomodo erit charitas in eo. sed sic est quod beatus Ioannes intelligit quemlibet viatorem. Resolutio doctorum in ista materia est quod ego teneordiligere inimicum quo ad affectum quantum ad spiritualia: sed quantum ad temporalia non teneor neque quantum ad affectum neque quantum ad effectum nisi in casu nececessitatis.

¶ Vltima conclusio. Aliquando dilectio inimici est magis meritoria quod dilectio amici. Aliquando minus meritoria: aliquando eque meritoria & econtrario. non facio difficultatem in conclusione: sed tota difficultas est in modo probandi quia non est dif¬ ficultas: potest esse dilectio amicitam parua. & hoc cum paruo conatu & feruore charitatis quod erit minor quam dilectio inimici. & ita dicendum est de dilectione inimici vt facile est exemplo ostendere. Sed dicitur quod quando est dilecto amici & inimici ex equali conatu & gratia / ceteris paribus dilectio inimici est magis meritoria / immo dico quod si sit minus intensa adhuc est magis meritoria si fiat a maiori charitate.

¶ Difficultas est primo. Sit sortes qui diligat inimicum non cogitam do de amico ex charitate & conatu vt quattuor: plato equaliter diligit amicum. Est difficultas / quis istorum actuum est magis meritorius. Dicit Durandus: & post eum Dio nysius quod dilectio inimici. Dicit tamen Gabriel quod illi actus sunt eque meritorii.

¶ Durandus facit duas rationes. Prima / omnis actus ad cuius productionem ex parte operis requiritur maior conatus est magis meritorius ceteris paribus: sed amor inimici est huiusmodi. igitur. Maior probatur quia virtus est circa difficile vt habet Aristote. secundo ethicorum. Dico notanter ex parte operis & non operantis vel totius actus: quia alias actus incontinentie esset meritorius qui habet magnam difficultatem. Sed maior est difficultas ex parte operis in dilectione inimici quam amici / quia ad eliciendum actum amo ris inimici est maior difficultas ex parte operis. igitur.

¶ Secunda ratio Durandi. omnis ille actus qui est magis carus est magis meritorius. quia magis fit propter finem charitatis quia magis fit propter deum. Sed sic est quod dilectio inimici est magis charitatiua: quia diligit solum propter deum / ergo dilectio inimici est magis meritoria. Ex opposito sunt rationes ad probandum quod dilectio amicisit magis meritoria: quia ille actus est magis meritorius cuius oppositum est maius peccatum: sed omissio dilectionis amiciest maius peccatum / ergo &c. Item dilectio que est in primo gradu est magis meritoria quam dilectio que effin secundo gradu: ergo dilectio amici que est in secundo gradu est magis meritotia quam dilectio inimici que est ist in ifimo gradu.

¶ AQnancum ad istas opsiniones / mihi videtur quod dilectio inimiciceteris praribus est magis meritoria quam dilectio amuici. bene verum est quod dicit sanctus Tho. secunda secunde. cliiii. quaod quod dilectio amici est magis meritoria: sed ex parte obiecti dilectio inimici est magis meritoria: vt sortes quio diligic inimicum vt duo. & Plato amicum vt duo: dico quod dilectio sortis est magis meritoria.

¶ Ad rationes in oppositum. Odi re amicum est peiusquam odire snimicum: quia ego magis obligor ad diligendum amicum / ergo per oppositum dilectio est melior. nego consequentiam. Durandus dat vnum simile vbi consequentia nihil valet. debeo sorti. xx. & do ei alia. xx. do platoni liberaliter. xx. plus mereor dando platoni. Et tamenoppositum primi est peius.

¶ Oetum ad secundum argumentum dilectio in primo gradu: &c. Dico quod illa consequentia nihil valet: quia cetera non sunt paria. Et ego sum illius opinionis. Propterea dico quod omnis difficultas siue proueniat ratione operis siue alio modo: ratione cuius prouenit difsicultas & regulariter maior conatus auget meritum. Vtrum autem teneamur dimittere signa rancoris. Dicit Bonauentura quod rem. coren dimittere omnes tenentur: sed signa rencoris dimittere perfectionis est. Nam affectu dilige re inimicos tenemur: non tamen semper effectu hoc est signa amoris eis ostendere.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1