Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

VTrum in patria sine imperfectione maneant virtutes

¶ Distinctio. xxxi.

VTrum in patria sine imperfectione maneant virtutes. Visum est in distinctione precedenti de dilectione inimici: vtrum sit magis meritoria quam dilectio amici. & resolutio fuit quod aliquando magis: aliquando minus aliquando equalis. Diximus tamen conformiter ad Durandum quod ceteris paribus dilectio inimici est magis meritoria quam dilectio aminci. Iam in ista distinctione queritur vtrum in patria sine imperfectione maneant virtutes theologice.

¶ Qutum ad istam questio uum ponuntur notabilia / conclusiones / & dubia more solito. Et in primo notabili inquiritur de actibus istarum virtutum. vuam sint compossibiles beatitudini.

¶ Et prodeclaratione supponitur / post Ocham in prologo quod eiusdem obiecti possunt esse actus specie distincti. Et probatur: quia nocicia intuitiua & nocicia abstractiua differunt specie. Et tamen sunt respectu eiusdem rei / ergo non est inconueniens quod eiusdem rxi sint due noticie differentes specie. Vt noticia intuitiua causatur ab obiecto realiter presente: sed abstractiua non / et tamen sub eadem ratione formali representant obiectum tamen differunt specie propter diuersam approxima tionem obiecti. Patet: quia perfectio actus est a duobus: scilicet a potentia & obiecto: & quando cause partiales respectu effectus non sunt sufficienter approximate: tunc minus perfecte agunt / & tunc variatur perfectio actionis & effectus. Sic ad propositum respectu actus visionis deus est in se presens in ratione visibilis intellectui: sed respectu actus credendi non est in se presens hoc modo. Similiter noticia euidens causatur ab obiecto presente: & noticia ineuidentis causatur ab imperio voluntatis. Distinguuntur ergo specie assensus fidei & assensus euidentie circa idem obiectum: immo habent repugnantiam formalem: quia actus voluntatis quo quis vult sub ratione futuri distinguitur ab actu voluntatis: quo quis vult subratione pieqnentis / immo illi duo hbent formalem repugnantiam: quia implicat quod idem actus sit presentis & absentis. Et ita actus spei differt specie ab actu tentionis quem habent beati. Et cum hoc formaliter repugnant.

¶ Dicunt doctores / & precipue Bonauentura quod tribus actibus vie correspondent tres actus in patria: scilicet tentio / clara visio / & dilectio. Sed est difficultas de ista tentione quis sit ille actus tentionis. Dicitur quod tentio nichiiest aliud quam actus quo ego volo michi deum tanquam presens. Et ita comprehensor habet duos actus in patria / ita quod quamuis actus spei non possit manere in patria: immo re¬ pugnat: succedit camen in patria illi actui spei actus tentionis qui erit amor concupiscentie. Et sic comprehensor habet duos actus / vnum qui est amor amicitie: & alium qui est amor concupiscentie non futuri conmodi: sed vt commodi presentis. & cum hoc est complacentia in ipsa dei presentia: & preterea apprehendit illud sibi commodum: & talis actus vocatur tentio. Et ideo sicut actus fidei habet formalem repugnantiam ad claram visionem. lta actus spei ad illam tentionem. Sed de actu charitatis dicunt doctores quod actus charitatis vie non habet repugnantiam cum actu charitatis in patria. Et hoc patet ex dictis Pauli. Et ratio / quia euacuabitur quod ex parte est & manebit quod pearfectum est. Iam actus fidei qui est in parte: id est qui fertur in obiectum modo imperfecto. Et similiter actus spei euacuabitur. Et manebit charitas que perfecte tendit in obiectum.

¶ Sed contra hoc replicatur: quia tunc eadem ratione dicendum esset quod charitas non manet. Patet: quia charitas vie habet imperfectionem in ordine ad charitatem patrie: immo charitas vie & charitas patrie differunt specie. Et non nisi penes perfectum & imperfectum. igitur si fides & spes non manent nec charitas. Ad hoc dico quod actus charitatis vie nullo modo repugnat actibus beatorum. Patet: quia secundum omnes doctores non ponuntur in beatis nisi isti tres actus scilicet tentio / clara visio / & dilectio siue fruitio: sed nulli istorum repugnat charitas: ideo charitas nullam habet repugnantiam formalem cum illis actibus in patria: immo notum est quod est eadem charitas essentialis.

¶ Sed vtrum charitas vie & patrie distinguantur sicut magis perfectum & minus perfectum: & si distinguantur specie. dicendum quod dupliciter possumus loqui de charitate: vel de charitate infusa: vel de charita te acquisita. Et vtraque istarum tendit in obiectum quantum ex se est & inclinat potentiam eque perfecte ad tendendum in obiectum / ideo si sit imperfectio hoc non importatur in ratione charitatis: sed solum propter indis¬ positionem ex parte obiecti applicati: etiam potentialiter se habente. Sed vtrum differant specie. Probabilius videtur dicendum quod charitas infusa vie & patrie non distinguntur specie. immo est vna & eadem. sed de aquisita cum obiectum aliter se habeat: & habitus distinguantur penes obiecta potest diciquod sic: quia charitas acquisita vie & patrie specie differunt: si fruitio vie & fruitio patrie specie differant: quia ratio charitatis etiam actiuitate vie in se non includit imperfectionem quia aliquem inclinat ad diligendum deum in se: ideo non potest poni differentia nisi in modo.

¶ Dices / actus beatifici supradicti nullomodo repugnant huic / omne reuelatum a deo est verum / ergo male dictum est quod fides non propter imperfectionem solum: sed propter formalem repugnantiam non potest manere in patria.

¶ Dico / quod status patrie sit incompossibilis fidei hoc non est propter illos actus: sed propter vnum actum quin necessario necessitate nature sequitur ad illos actus. Patet: clara visio non est aliquis illorum actuum sed est aliquid sequens ad illos actus. Et habet formalem repugnantiam cum actu fidei. Eodemmodo ista propositio seu assensus huius propositionis / deus est trinus & vnus non repugnat clare visio ni aut fruitioni: sed ineuidenter assentire & non clare: ideo effectui illorum repugnat. de actu spei si dicamus quod firmatentio essentialiter pertinet ad beatitudinem. Tunc actus spei seu desiderii haberet formalem repugnantiam cum essentiali beatitudine: puta cum illa firma tentione. opinio tamen communior est quod non sunt nisi duo de essentia beatitudinis scilicet clara visio & fruitio. Ecce ergo quomodo illi actus fidei & speirepugnant beatitudini. Sed de actu charita tis dicitur quod nullomodo repugnat.

¶ Iam videndum est de habitibus. & vtrum habitus fidei vel spei quos habemus stent cum beatitudine in patria.

¶ Quantum ad istam difficultatem dico primo mihi videtur probabilius quod nullo modo habent repugnantiam cum beatitudine immo stant cum tota beatitudine & cum effectibus beatitudinis Et ica dicit durandus. Et ratio eius est: quia beatitudo consistit precise in actibus: puta in visione vel fruitione. Sed habitus non repugnat actui. igitur. Et quod beatitudo consistat in actu. Patet: quia dicit Aristoteles decimo ethicorum quod felicitas consistit in operatione. Et in actu & non in habitu. & clarum est quod Aristoteles loquebatur de felicitate humana / ergo a fortiori beatitudo supnatura lis consistit in actu & non in habitu. Tunc arguitur sic nullus habitus fidei habet formalem repugnantiam cum beatitudine essentiali: quia nunquam habitus habet formalem repugnantiam cum actu / ergo fides infusa nullam habet repugnantiam cum beatitudine. Sed contra arguitur / beatitudo causat aliquid quod habet repugnantiam cum fide / quia causat daram visionem ergo habet repugnantiam ratione effectus: quia licet diceres habitus deper se non repugnat actui. Tunc deperaccidens actus repugnat habitui: vt puta inquantum est natus causare habitum contrarium.

¶ Quantum ad istud habitus ille scilicet fidei infuse habet repugnantiam cum clara visione: nego immo dictum est quod fides infusa nulli habitui repugnat / ergo a fortiori nec & actui. Sed bene fides acquisita etiam smpes acquisita vel charitas. clarum est quod habitus fidei infusus non habet repugnantiam cum actu beatitudinis vel habitu. Eodem modo dicendum est de habitu spei infuse. Et ex isto dicto habemus quod fides infusa vel spes nullomodo repugnat actibus beatitudinis. Durandus facit argumentum de Paulo in raptu. clarum est quod ipse vidit deum clare vt vident beati: & tamen non perdidit fidem. Et quando dicunt doctores quod fides infusa habet repugnantiam cum actibus beatitudinis intelligendum est quantum ad eius naturalem inclinationem: quia fides infusa natura liter est nata concurrere ad actus fidei / aliter intelligentes quod fides infusa repugnat acti. bus beatitudinis errant.

¶ Sed forte dices quod beati non habent euidentiam de ista propositione Antichristus erit: ergo cum omni¬ bus effectibusbeatitudinis adhuc stat actus fidei circa istud complexum Antichristus erit. Et multi doctores tenent quod stat quod deus non causet euidentiam de illa in beatis: & circa illam bene poterunt habere fidem: ergo actus fidei erit in patria.

¶ Pro isto argumento dico secundum opinionem que semper mihi est visa probabilior: quod fides intusa immediate inclinat ad vnum obiectum primarium puta deus est verax. secundo dico quod fides infusa nunquam concurrit ad aliquem particularem assensum propositionis de fide nisi mediante illo actu primario. hoc supposito dico quod si actus fidei infuse circa illud primarium obiectum sit incompossibilis: sequitur quod nunquam poterit concurrere ad assensum aliarum propositionum: sed certum est quod bene habent assensum euidentem quod deus est verax: ex qua causatur assensus euidens: quod omne reuelatum a deo est verum: ideo dico quod cum primarius actus fidei sit incompossibilis beatitudini nunquam fides infusa potest inclinare ad aliquem actum fidei.

¶ Et tunc ad argumentum nego quod in patria sit actus fidei infuse: nec mediate / nec immediate: non nego tamen supposito quod beati habeant ineuidentiam de aliquibus propositionibus vt antichristus erit: quin habeant assensum fidei acquisite: quia potest manere assensus de ista antichristus erit.

¶ Sed dubitatur / vtrum habitus maneant omnium preterito rum cum nulla est repugnantia. Dico quod est mihi magis probabile quod non manent illi habitus in patria: licet aliqui dicant oppositum & ratio mea est: quia potentia mediantibus illis habitibus nunquam exiret in actus: ideo ib li habitus essent frustra: sed sic est quod in patria nihil ponitur frustra: igitur.

¶ Dubitatur. vtrum saltem illis habitibus succedant in patria alii habitus. Dicit Scotus quod non: & ratio eius est: quia nunquam ponuntur habitus in aliqua potentia nisi ad faciendum potentiam vt mediante illo habitu possit elicere actum intensiorem: sed sic est quod actus beatitudins non elicium tur intensiores vno tmrise quam imn alio: quia alias vnus esset magis beatus vno temrie quam in alio: & hoc habetur ex prima conclusione. Et in primo dubio de materia iam habita. Sunt tamen qui dicant probabile esse charitatem acquisitam vie in patria non manere: & probatur: quia charitas vie essentialiter includit imperfectionem: sicut fides & spes: quia inclinat ad diligendum deum amore amicitie non petem.

¶ Tertium dubium est Vtrum charitas acquisita maneat in patria.

¶ Rndetur quod fruitio vie & patrie non solum differunt penes intensum & remissum. immo differunt specie. Quo non solum differunt penes intensum & remissum: probatur: quia tunc sequeretur quod viator posset seipsum beatificare. Probatur & sit sortes beatus qui habeat beatitudinem vt decem vlcentum: & Pato viator qui habeat fruitio nem vt quattuor sequitur quod si sint eiusdem speciei quod Plato poterit augere beatitudinem seu fruitionem ad equalitatem se maiorem: ergo sequitur quod quando partinget ad equalitatem erit tunc beatus: & sic esset possibile seipsum beatificare. Istud argumentum non est inualidnm contra Thomam: quia dicit quod beatitudo consistit in visione & non in amore: ideo non sequitur si pertingat ad equalem amorem: ergo erit beatus: & ratio: quia non dicitur beatus ab amore: sed a visione: ideo tenendo quod principalis pars beatitudinis est visio: non est magna difficultas: tenendo quod istiamores / seu fruitiones distinguuntur solum secundum magis & minus: sed tenendo quod fruxitio vie & patrie differunt specie: oportet de necessitate concedere quod sicut fides excidit: ita spes & charitas acquisite.

¶ Dico secundo quod videtur mihi probabilius quod aliqua charitas vie est eque magna: immo maior quam charitas patrie immo quicumque beatus habet tantam charitatem in via: sicut habet in patria. Patet: quia numquam augetur charitas nisi virtute operis operati id est sacramenti: vel virtute operis operantis id est boni motus. Insuper quando quis est extra statum merendi nunquam post mortem augmentatur charitas: ergo tam intensa est charitas vie sicut patrie. Et hoc tenet deGandauo in quolibetis. vt si paruulus decedat in sola gratia baptismali: non habebit ni¬ si illam: & ita Plato adultus si decedat in griabaptismali: & cum aliquo opere meritorio in patria non habebit aliud.

¶ Resolutio est ergo quod aliquis in via habet maiorem charitatem quam aliqui in patria: immo quicunque beatus non habet in patria nisi illam grtiam quam habuit in via. Dico vltra quod actuales fruitio nes ab istis procedentes differunt specie: quia certum est quod noticie eiusdem obiecti quarum vnafertur vt presens: & alia vt absens differunt specie: quia vna istarum est nata producere effectum cui non est nata producere alia: ergo pari ratione si sint aliqui duo actus volum tatis: quorum vnus feratur in obiectum vt presens / & alter non: eadem ratione dicendum est quod ille fruitionesdifferunt specie: quia non requiritur maior causa ad distinctionem specificam actus voluntatis quam intellectus: sed distinctio actuum intellectus est sufficiens: ergo & voluntatis: est ergo certum quod fruitio nes vie & patrie distinguuntur specie non solum secundum magis & minus. Et quamuis istud argumentum non sit efficax ad probandum quod sequitur in omnibus: actus specie differunt: ergo habitus: sed vt in pluribus ita accidit. & propterea vtraque opinio est probabilis: sed ista michi videtur probabilior: quod differunt specie.

¶ Correlarie sequitur quod charitas acquisita non concurrit effectiue ad fruitionem patrie: licet bene charitas infusa Probatur: quia quamquam habitus infusus concurrat ad actus specie distinctos sicut sol concurrit tamquam vniuersalis causa ad diuersos effectus simul & semel: habitus tamen acquisiti nunquam concurrunt nisi ad actus similes in specie: ergo illa charitas que est habitus acquisitus non concurrit actiue ad fruitionem patrie.

¶ Et si queratur Vtrum si per concursum dei specialem ipsa charitas concurreret ad actum vtrum tunc produceret habitum. Dico quod est problema: propterea bene potest dici quod talis non produceret habitum.

¶ Finalicer Queritur Vtrum in patria remaneat scnina Respondet Bonauentura quod in patria remanet scientia vie secundum essentiam seu quantum ad essentiam habitus sed non eodemmodo sicut in via. Et non videtur mihi difficultas quin illi qui sunt scientiores in via: erunt etiam scientiores impatria: loquendo de scientia in propriogene: sed non oportet de scientia in verbo: immo stat oppositum esse verum: & hec sufficiant.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1