Quaesito 1
Quaesito 1
Utrum Deus ab aeterno dilexerit se et omnia creata et creanda ex charitate aequaliter
VTrum Deus ab eterno dilexerit se: & omnia creata & creanda ex charitate equaliter. Pro hoc notandum est quod deum diligere aliquem nihil aliud est quam deum velle alicui bonum & quod dilectio est actus voluntatis quo voluntas complacet in bono suo vel alterius. sequitur primo quod deum diligere creaturam est ipsum illi tribuere bonum eo modo quo vult siue in presenti / siue in futuro. probatur: quia deum dilige re creaturam est deum velle eibonum: vel ergo vult ei illud bonum pro nunc: vel pro alio temriore si vult pro nunc / ergo causat creature bonum pro nunc: patet: quia deum diligere creaturam nichil aliud est quam velle ei bonum: ergo deum diligere creaturam pro nunc est ipsivelle bonum pro nunc. Si secundum / non vult bonum pro nunc: sed pro alio tempore quia causabit bonum protempote futuro: ergo deus non potest causare bonum in creatura: nisi pro nunc vel aliquando: ideo implicat quod deus diligat creaturam: & quod non velit ei bonum vel pro nunc vel pro tempore futuro.
¶ Ex isto correlario infertur alid correlarium: quod deus creaturas possibiles que nec sunt: nec erunt deus non potest diligere. Patet: deus in eis non causabit nec vult bonum: ergo nunquam diliget: quia semper nihil erunt: ergo deus nunquam vult eisbonum.
¶ Notandum preterea circa vocabulum ex charitate: quia ponitut in questione diligit ex charitate: &c. quod vt habetur id est sen. distin. xvii. duplex est charitas scilicet creata & increata. Charit as creata est illa que infunditur quando homo baptisatur vel quando conteritur de peccato: & efficitur gratus deo: ideo charitas creata est qua homo efficitur gratus deo. Sed de charitate increata dicit magister sentent iarum quod est deus: & non ponit aliam charitatem & in hoc non tenetur: sed ponitur inter erro res magistri: & hic est solum questio de charitate increata: & adhuc potest dupliciter intelligi: vel quod sit principium dilectionis vel quod sit ipsamet dinlectio.
¶ Notandum in super pr isto termino equaliter. quod dupliciter potest intelligi creaturam equaliter diligi. Primo modo equalitate boni voliti: secundo modo equalitate dilectionis referendo ad actum diligendi. Primomodo equaliter diligere aliqua est eis velle equale bonum: secundomodo equaliter aliqua diligi & equa li actu seu eque intenso diligere. Quantum ad primum modum certum est quod non est possibile quod in dilectione dei loquendo de actudilectionis sit inequalitas. Est ergo questio de equalitate boni voliti.
¶ Correlarie sequitur quod quancunque creaturam perfectiorem deus magis diligit: ita quod quatuncunque creatura est perfectior deus eam magis diligit: patet. quia deus maius bonum causat in ea: quia esse eius est perfectius: ideo eius esse est maiusbonum: quia bonum & ens conuertuntur capiendo diligere ex parte obiecti. Et ex hoc sequitur correlarie quod deus magis diligit animam dannatam quam lapides: patet. quia vult illis maiorem perfectionem essentialiter. Et suum velle est causare: & causare est diligere. Quando ergo est questio de dilectione creature si sit questio de equalitate boni voliti certum est quod semper magis diligit creaturam perfectiorem.
¶ lstis suppositis ponitur prima conclusio. deus abeterno diligit se & omnia creata & creanda ex charitate formaliter que est essentia diuina.
¶ Quantum ad primam partem probatur quod deus dilexit se ab eterno quia deus ab eterno fuit beatus / ergo sempr dilexit se: patet. quia nisi sic tunc aliquando esset in potentia ad diligendum se & non diligendum quod non potest esse. Similiter ab eterno dilexit creaturas creandas: patet. quia ab eterno cognouit illas & habuit velle communica re bonum cuilibet creature. Et hoc nihil est aliud quam amare: igitur propositio vera.
¶ Secunda conclusio est. Possibilia non fu¬ ta deus ande diligit. istud iam probatum est innotabilibus. quia implicat quod deus diligat aliquid aliud a se: quin communicet illi aliquodbonum. patet: quia bene sequitur. deus diligi / ergo vult eibonum. Et si vult bonum comuuunicat vel communicaturus est proaliquo tempore / ergo non stat quod deus diligat aliquid non futurum. Bene tamen stat quod deus ab eterno dilexerit aliquam creaturam & tamen nunquam diliget: patet. de re corrupta que nunquam reproducetur deus dilexit Et tauen nunquam potest velle eibonum: nec est impotrstate postquam corrupta est.
¶ Tertia conclusio. deus solas creaturas rationales diligit primomodo & proprie. patet: diligere ptoprie ex charitate est diligere ad beatitudinem vel respectu beatitudinis: sed sic est quod solas creaturas rationales deus diligit hoc modo. Certum est quod solis treaturis rationalibus deus potest velle virtutem & bonos actus: quia deus non potest velle alicui quod est ei impossbile: ideo deus non potest dilige re nisi creaturam rationalem primomodo i¬
¶ Guatta conclusio. attendendo equalitatem amoris penes actum dilectionis quo diligit formaliter se: & alia diligit equaliter. ista conclusio satis declarata est in notabilibus
¶ Vltima conclusio referendo equalitatem dilectionis ad bona volita aut ordinem volendi deus inequaliter diligit se & creaturas: istud est satis declaratum.
¶ Sed est difficultas de reprobis. sint sortes & plato: sortes praedestinatus & plato reprobus: volo quod sint nunc in gratia: & quod equaliter diligant deum. Tunc sic arguitur / dicit deus: diligentes mediligo / ergo equaliter me diligentes diligo: sed sic est quod isti duo equaliter diligunt / ergo: &c. Oppositum tamen patet ex prehabitis: quia deus vult maius bonum vni. &c.
¶ Dico breuiter quod deus non equaliter eos diligit quia vult vni beatitudinem & alteri non. immo non vult alteri beatitudinem. Et ad argumentum respondet Holcot & dicit quod capit ibi diligere id est perseueranter viuere secundum mandata dei vsque in extremum vite: sed si capiatur diligere id est habere habi¬ tum tunc non sequitur / diligentes me diligo / ergo equaliter diligentes me equaliter diligo nisi capiatur restrictiue: puta secundum presentem iusticiam equaliter illos dinligit. Et sic non est difficultas.
¶ Sed arguitur contra primam conclusionem: deus diligit omnia creata / ergo diligit contradictoria aut contraria. Distingo quod diligat contradictoria aut contraria / aut quantum ad hoc quod sint simul. Et sic bene verum est: immo ab eterno deus in esse entitatis dilexit contradicto tia / aut inesse veritatis sic quod simul vera aut falsa: & sic nego. Et de ista dilectione non est ad propositum.
¶ Sed dubitatur vtrum actus quo deus diligit omnia sit proprius alicui persone in diuinis. Respoedetur quod deum diligere se & alia est actus essentialis / & sic nulli persone proprius. Bene verum est quod dilectio attribuitur spiritui sancto: quia omnia que ad voluntatem pertinent solent attribui spiritui sancto. Et ea que pertinent ad intellectum verbo / in rei tamenveritate non magis conueniunt vnlpersone quam alteri.
¶ Dubitatur vltimo: vtrum deus plus dilexerit petrum quam Ioannem. Ista questio est ruinosa & antiqua. Et certum est quod si intelligatur quantum ad actum dilectionis quod equaliter. quia est ipse deus: sed loquendo de bonovo sito est questio facti / & ego nescio: quia non inuenitur ex sacris litteris hoc determinatum bene verum quod exhibuit plura signa amoris lohanni: sed non sequitur: ergo plus dilexit: quia etiam lude reprobo exhibuit plura signa amoris vt patet ex euangelio Et hec pauca sufficiant de presenti distinctione: sed quia sequens agitata est in vigefimatertia: ideo transeo ad trigesimamquartam.
On this page